|
Deinde considerare oportet quid de conditione spiritualium
substantiarum secundum Catholicae doctrinae sententiam sit tenendum.
Fuerunt igitur quidam qui Angelos putaverunt corporeos esse vel ex
materia et forma esse compositos; quod quidem sensisse videtur
Origenes in primo periarchon, ubi dicit: solius Dei, idest patris
et filii et spiritus sancti, naturae id proprium est ut sine materiali
substantia et absque ulla corporeae adiectionis societate intelligatur
existere. Et ad hoc quidem quod Angelos corporeos ponerent, movere
potuerunt eos verba Scripturae quae quaedam corporalia Angelis
attribuere videtur, cum eos et in loco corporali esse pronuntiet:
secundum illud Matthaei XVIII, 10: Angeli eorum in caelis
semper vident faciem patris mei qui in caelis est; et eos moveri
asserat, secundum illud Isaiae VI, 6: volavit ad me unus de
Seraphim; et quod est amplius, eos figura corporali describat, sicut
ibidem de Seraphim dicitur: sex alae uni et sex alae alteri; et de
Gabriele dicitur Dan. VI, ecce vir unus vestitus lineis, et renes
eius accincti auro obrizo, et corpus eius quasi chrysolitus, et cetera
quae ad haec pertinentia ibidem subduntur. Quod autem in Angelis etsi
non sint corporei, sit tamen in eis compositio formae et materiae: ex
quibus rationibus accipere volunt, supra iam diximus. Sed quod
Angeli incorporei sint, canonicae Scripturae auctoritate probatur,
quae eos spiritus nominat. Dicitur enim in Psalmo CIII, 4: qui
facit Angelos suos spiritus; et apostolus dicit ad Hebraeos I,
14, de Angelis loquens: omnes sunt administratorii spiritus, in
ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.
Consuevit autem Scriptura nomine spiritus aliquid incorporeum
designare, secundum illud Ioan. IV, 24: spiritus est Deus, et
eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet; et
Isaiae XXXI, 3: Aegyptus, homo, et non Deus; et equi eorum
caro, et non spiritus. Sic igitur consequens est, secundum sacrae
Scripturae sententiam, Angelos incorporeos esse. Si quis autem
diligenter velit verba sacrae Scripturae inspicere, ex eisdem accipere
poterit eos immateriales esse: nominat enim eos sacra Scriptura
quasdam virtutes. Dicitur enim in Psalmo CII, 20-21:
benedicite domino omnes Angeli, et postea subditur: benedicite domino
omnes virtutes eius; et Luc. XXI, 26, dicitur: virtutes
caelorum movebuntur, quod de sanctis Angelis omnes doctores exponunt.
Quod autem materiale est, non est virtus, sed habet virtutem; sicut
non est essentia, sed habens essentiam; sequitur enim virtus
essentiam. Non est autem homo sua humanitas, neque sua virtus.
Similiter autem neque aliquid aliud ex materia et forma compositum.
Relinquitur igitur secundum intentionem Scripturae Angelos
immateriales esse. Utrumque autem horum expresse Dionysii verbis
astruitur, qui in quarto capite de divinis nominibus de Angelis
loquens dicit quod intellectuales substantiae ab universis corruptione
et morte et materia et generatione mundae existunt, et sicut
incorporales et immateriales intelliguntur. In primo etiam capitulo
caelestis hierarchiae dicit quod divina dispositio immateriales
Angelorum hierarchias materialibus figuris varias tradidit; et in
secundo capitulo eiusdem libri quaerit, quare sacri doctores ad
corporalem formationem incorporalium scilicet Angelorum, venientes,
non figuraverunt ea pretiosissimis figuris, sed immaterialibus
substantiis et deiformibus simplicitatibus terrenas figuras
circumposuerunt. Ex quibus omnibus patet hanc fuisse Dionysii
sententiam quod Angeli sunt immateriales et simplices substantiae.
Quod etiam ex hoc patet quod frequenter eos nominat caelestes
intellectus, seu divinas mentes. Intellectus autem et mens aliquid
incorporeum et immateriale est, ut philosophus probat in tertio de
anima. Augustinus etiam dicit in secundo super Genesim ad litteram
quod primo die quo lux facta est, conditio spiritualis et
intellectualis creaturae lucis appellatione intimatur, in qua natura
intelliguntur omnes sancti Angeli atque virtutes. Damascenus etiam
dicit quod Angelus est substantia intellectualis et incorporea. Sed
dubitationem facit quod postea subdit: incorporeus autem et
immaterialis dicitur quantum ad nos: omne enim comparatum ad Deum,
grossum et materiale invenitur. Quod ad hoc inducitur ne aestimetur
Angelus propter suam incorporeitatem et immaterialitatem divinam
simplicitatem aequare. Corporales vero figurae seu formae quae in
Scriptura sacra interdum Angelis attribuuntur, per quamdam
similitudinem sunt intelligenda: quia, sicut dicit Dionysius primo
capitulo caelestis hierarchiae: non est possibile nostrae menti ad
immaterialem illam sursum excitari caelestium hierarchiarum et
imitationem et contemplationem, nisi secundum se materiali manuductione
utatur; sicut et de ipso Deo multa corporalia in Scripturis per
quamdam similitudinem dicuntur; unde in decimoquinto capite caelestis
hierarchiae Dionysius exponit quid spirituale significetur in Angelis
per omnes huiusmodi corporales figuras. Nec solum huiusmodi formas
corporeas per similitudinem de Angelis asserit dici, sed etiam ea quae
pertinent ad affectionem sensitivi appetitus, ut per hoc detur
intelligi quod non solum Angeli non sunt corpora, sed etiam non sunt
spiritus corporibus uniti, quae sensificando perficiant, ut sic in eis
inveniantur operationes animae sensitivae. Dicit enim in secundo
capitulo caelestis hierarchiae, quod furor irrationabilibus ex
passibili motu ingignitur; sed in Angelis furibundum demonstrat
virilem ipsorum rationabilitatem. Et similiter dicit quod
concupiscentia in eis significat amorem divinum. Cui convenienter
Augustinus dicit in nono de Civ. Dei, quod sancti Angeli sine ira
puniunt quos accipiunt aeterna Dei lege puniendos; et miseris sine
miseriae compassione subveniunt; et periclitantibus eis quos diligunt,
sine timore opitulantur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine
locutionis humanae etiam in eos usurpantur propter quamdam operum
similitudinem, non propter affectionum infirmitatem. Quod autem
Angeli dicuntur esse in caelis aut in aliquibus aliis corporalibus
locis, non est intelligendum quod sint in eis corporali modo, scilicet
per contactum dimensivae quantitatis, sed modo spirituali per quemdam
contactum virtutis. Proprius autem locus Angelorum est spiritualis,
secundum quod Dionysius dicit, quinto capite de divinis nominibus,
quod supremae spirituales substantiae sunt in vestibulis Trinitatis
collocatae; et Basilius dicit in secundo Hexaemeron, quod sunt in
luce, et laetitia spirituali. Et Gregorius Nyssenus dicit in libro
de homine quod intelligibilia existentia in intelligibilibus locis
sunt, aut enim in se ipsis sunt aut in superiacentibus
intelligibilibus. Cum igitur in corpore dicatur intellectuale aliquid
localiter esse, non ut in loco in corpore dicitur esse sed ut in
habitudine et in eo quod adest, ut dicimus Deum esse in nobis; et
post pauca subdit: cum igitur in habitudine fuerit intelligibile
aliquod vel loci alicuius vel rei ut in loco existentis, abusivius
dicimus illic id esse propter actum eius qui est illic, locum pro
habitudine suscipientes. Cum enim deberemus dicere: illic agit,
dicimus: illic est. Et hoc sequens Damascenus dixit quod Angelus
ubi operatur ibi est. Augustinus etiam octavo super Gen. ad litteram
dicit, quod spiritus creator movet conditum spiritum per tempus sine
loco; movet autem corpus per tempus et locum. Ex quibus omnibus datur
intelligi quod Angeli non sunt in loco corporali modo sed quodam modo
spirituali. Et quia eodem modo competit alicui moveri in loco et esse
in loco, per consequens neque corporali modo Angeli moventur in loco,
sed motus eorum qui exprimitur in Scripturis, si referatur ad locum
corporalem, est accipiendus secundum successionem virtualis contactus
ad loca diversa; vel est accipiendus secundum mysticam intelligentiam,
sicut Dionysius, quarto capite de divinis nominibus dicit, quod
moveri dicuntur divinae mentes circulariter quidem unitae
illuminationibus pulchri et boni; in directum autem quando procedunt ad
subiectorum providentiam; oblique autem quando providentes minus
habentibus inegressibiliter manent circa Deum. Ex his igitur
manifestum est quid circa conditionem spiritualium substantiarum, idest
Angelorum, sacri doctores tradiderint, asserentes eos incorporeos et
immateriales esse.
|
|