|
Oportet autem consequenter considerare quid secundum sacram doctrinam
de distinctione spirituum sit tenendum: ubi et primum considerationi
occurrit differentia boni et mali. Est enim apud multos receptum,
esse quosdam spiritus bonos, quosdam vero malos: quod et auctoritate
sacrae Scripturae comprobatur. De bonis enim spiritibus dicitur
Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium
missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. De malis autem
spiritibus dicitur, Matthaei XII, 43, 45: cum immundus
spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem,
et non invenit; et postea subditur: tunc vadit, et assumit septem
alios spiritus nequiores se. Et quamvis, ut Augustinus narrat in
nono de Civ. Dei, quidam posuerunt et bonos et malos spiritus deos
esse, et similiter bonos et malos Daemones nominari, quidam tamen
melius deos non nisi bonos asserunt, quos nos Angelos dicimus,
Daemones autem secundum communem usum loquendi non nisi in malo
accipitur: quod, ut dicit, rationabiliter accidit. Daemones enim in
Graeco a scientia nominantur quae sine caritate, secundum sententiam
apostoli, per superbiam inflat. Sed causa malitiae Daemonum non
eadem ab omnibus assignatur. Quidam enim eos asserunt naturaliter
malos tanquam a malo productos principio, sic etiam ut ipsorum natura
sit mala: quod ad Manichaeorum errorem pertinet, ut patet ex dictis.
Sed hunc errorem efficacissime Dionysius improbat, quarto capite de
divinis nominibus, dicens: sed neque Daemones natura mali sunt.
Quod probat, primo quidem, quia si naturaliter mali essent, simul
oporteret dicere quod neque essent producti ex bono principio neque
inter existentia computarentur, quia malum non est aliquid existens:
nec si esset natura aliqua, causaretur a bono principio. Secundo,
quia si sunt naturaliter mali: aut sibi ipsis, aut aliis: si sibi
ipsis, se ipsos corrumperent, quod est impossibile; malum enim
rationem corruptivi habet. Si vero sunt mali aliis, oporteret quod ea
quibus sunt mali, corrumperent. Quod autem est naturaliter tale, est
omnibus tale, et omnino tale. Sequeretur ergo quod omnia, et omnino
corrumperent; quod est impossibile, tum quia quaedam sunt
incorruptibilia, quae corrumpi non possunt, tum quia ea etiam quae
corrumpuntur, non totaliter corrumpuntur. Non igitur ipsa natura
Daemonum est mala. Tertio, quia si essent naturaliter mali, non
essent a Deo facti, quia bonum bona producit et subsistere facit; et
hoc est impossibile, secundum id quod supra probatum est, quod oportet
omnium Deum esse principium. Quarto, quia si Daemones semper eodem
modo se habent, non sunt mali: quod enim est semper idem, boni est
proprium. Si autem non semper mali, non natura mali. Quinto, quia
non sunt omnino expertes boni, secundum quod sunt, et vivunt, et
intelligunt, et aliquod bonum desiderant. Fuerunt autem alii ponentes
Daemones naturaliter malos, non quia eorum natura sit mala, sed quia
habent quamdam inclinationem naturalem ad malum, sicut Augustinus,
decimo de civitate Dei introducit Porphyrium dicentem in epistola ad
Anebontem quosdam opinari esse quoddam spirituum genus, cui exaudire
sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et
Daemones, et ipsas animas defunctorum. Quae quidem opinio veritatem
habere non potest, si ponatur Daemones incorporeos esse, et
intellectus quosdam separatos. Cum enim omnis natura bona sit,
impossibile est quod natura aliqua habeat inclinationem ad malum nisi
sub ratione particularis boni. Nihil enim prohibet aliquid quod est
particulariter bonum alicui naturae, intantum dici malum inquantum
repugnat perfectioni nobilioris naturae, sicut furiosum esse, quoddam
bonum est cani, quod tamen malum est homini rationem habenti.
Possibile tamen est in homine secundum sensibilem et corporalem
naturam, in qua cum brutis communicat, esse quamdam inclinationem ad
furorem, qui est homini malum. Sed hoc de intellectuali natura dici
non potest, quia intellectus ordinem habet ad bonum commune. Unde
impossibile est in Daemonibus inveniri naturalem inclinationem ad
malum, si essent pure intellectuales non habentes admixtionem naturae
corporeae. Sciendum est ergo quod Platonici posuerunt, ut etiam
supra dictum est, Daemones esse animalia quaedam corporea, habentia
intellectum; et inquantum habent corpoream et sensitivam naturam, sunt
variis animae passionibus subiecti, sicut et homines, ex quibus
inclinantur ad malum. Unde Apuleius in libro de Deo Socratis
definiens Daemones, dixit eos esse genere animalia, animo passiva,
mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna, et sicut ipse
dicit, subiecta est mens Daemonum passionibus libidinum, formidinum,
irarum, atque huiusmodi ceteris. Sic ergo Daemones etiam loco
discernunt a diis, quos Angelos dicimus, aerea loca Daemonibus
attribuentes, aetherea vero Angelis, sive diis. Hanc autem
positionem quantum ad aliquid aliqui Ecclesiae doctores sequuntur.
Augustinus enim III super Genes. ad litteram videtur dicere, vel
sub dubio relinquere, quod Daemones aerea sunt animalia quoniam
corporum aereorum natura vigent, et propterea morte non dissolvuntur,
quia praevalet in eis elementum quod ad faciendum quam ad patiendum est
aptius, scilicet aer. Et hoc idem in pluribus aliis locis dicit.
Sed et Dionysius videtur in Daemonibus ponere ea quae ad sensibilem
animam pertinent: dicit enim quarto capite de divinis nominibus, quod
est in Daemonibus malum, furor irrationabilis, demens concupiscentia
et phantasia proterva. Manifestum est autem phantasiam et
concupiscentiam et iram sive furorem, non ad intellectum, sed ad
sensitivae partem animae pertinere. Sed et quantum ad locum quidam cum
eis consenserunt, putantes Daemones non caelestes vel supercaelestes
Angelos fuisse, ut Augustinus narrat in tertio super Gen. ad
litteram. Sed et Damascenus dicit in secundo libro Daemones ex his
angelicis virtutibus fuisse qui terrestri ordini praeerant. Sed et
apostolus ad Ephes. II, 2, nominat: Diabolum principem
potestatis aeris huius. Sed occurrit hic aliud consideratione dignum.
Cum enim unicuique speciei sit attributa materia secundum convenientiam
suae formae, non videtur esse possibile quod in tota aliqua specie sit
naturalis inclinatio ad id quod est malum illi speciei secundum rationem
propriae formae; sicut non omnibus hominibus inest naturalis inclinatio
ad immoderantiam concupiscentiae sive irae. Sic igitur non est
possibile omnes Daemones habere naturalem inclinationem ad fallaciam et
ad alia mala, etiam si omnes essent unius speciei. Multo minus ergo
si singuli essent in singulis speciebus; quamvis, si sint corporei,
nihil impedire videatur plures sub una specie contineri: poterit enim
secundum diversitatem materiae diversitas individuorum unius speciei
causari. Oportebit igitur dicere quod non omnes nec semper fuerunt
mali, sed aliqui eorum mali esse inceperunt proprio arbitrio,
passionum inclinationem sequentes. Unde et Dionysius dicit quod
aversio, scilicet a Deo, est ipsis Daemonibus malum, et
convenientius ipsis excessus, quia per superbiam ultra se ipsos sunt
elati; et postea subdit quaedam ad poenam pertinentia, sicut non
consecutio finis ultimi, et imperfectio per carentiam debitae
perfectionis, et impotentia consequendi quod naturaliter desiderant,
et infirmitas virtutis conservantis naturalem in eis ordinem revocantem
a malo. Augustinus etiam dicit in tertio super Genes. ad litteram,
quod transgressores Angeli ante transgressionem suam fuerunt in
superiori parte aeris propinqua caelo cum principe suo nunc Diabolo,
tunc Archangelo, manifeste exprimens per transgressionem quamdam eos
esse malos factos. Sed et Damascenus dicit in secundo libro, quod
Diabolus non natura malus factus est, sed bonus existens et in bono
genitus, liberi sui arbitrii electione versus est. Hoc insuper et
Origenes in primo periarchon, et Augustinus in XI de civitate
Dei, auctoritatibus sacrae Scripturae confirmant, inducentes id quod
habetur Isaiae XIV, 12, dictum Diabolo sub similitudine regis
Babylonis: quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?; Et
Ezechielis XXVIII, 12 ss., ad eum dicitur in persona regis
Tyri: tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus
decore, in deliciis Paradisi Dei fuisti; et postea subditur:
perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est
iniquitas in te. Solvit Augustinus ibidem quod dicitur Ioannis
VIII, 44: ille homicida erat ab initio, et in veritate non
stetit; et quod in canonica Ioannis dicitur, quod Diabolus ab initio
peccat, referens hoc ad initium quo incepit peccare, vel ad initium
conditionis humanae, quod deceptum hominem spiritualiter occidit.
Huic autem sententiae consonare videtur Platonicorum opinio, qui
Daemonum quosdam bonos quosdam malos dicunt, quasi eos proprio
arbitrio bonos vel malos factos. Unde et Plotinus ulterius procedens
dixit animas hominum Daemones esse et ex hominibus fieri Lares, si
meriti boni sunt, Lemures autem si mali, seu Larvas; Manes autem
deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum,
sicut Augustinus introducit nono de civitate Dei. Quod quidem
quantum ad hoc praemissae sanctorum assertioni concordat, quod pro
meritis bonis vel malis aliquos Daemones bonos vel malos esse
asserunt; quamvis non sit nostrae consuetudinis quod bonos spiritus
Daemones, sed Angelos nominemus. Quantum vero ad hoc quod dixit
animas hominum mortuorum fieri Daemones, est erronea eius positio.
Unde Chrysostomus dicit exponens id quod habetur Matthaei VIII,
28 quod duo habentes Daemonia exibant de monumentis: per hoc
(inquit) quod de monumentis exibant perniciosum dogma imponere
volebant, quod animae morientium Daemones fiunt. Unde et multi
aruspicum occiderunt pueros ut animam eorum cooperantem haberent.
Propter quod et daemoniaci clamant: quoniam anima illius ego sum.
Non est autem anima defuncti quae clamat, sed Daemon effingit ut
decipiat audientes: si enim in alterius corpus animam mortui possibile
esset intrare, multo magis in corpus suum. Sed neque habet rationem
iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti; neque etiam
rationabile est animam a corpore separatam hic iam oberrare. Iustorum
enim animae in manu Dei sunt: sed et quae peccatorum sunt, confestim
hinc abducuntur, ut manifestum est ex Lazaro et divite. Nec tamen
putandum est Plotinum in hoc a Platonicorum opinione deviasse,
ponentium Daemones esse aerea corpora, quod animas hominum post mortem
fieri Daemones aestimabat; quia etiam animae hominum secundum
Platonicorum opinionem praeter ista corpora corruptibilia habent
quaedam aetherea corpora, quibus semper etiam post horum sensibilium
corporum dissolutionem quasi incorruptibilibus uniuntur. Unde Proclus
dicit in libro divinarum coelementationum: omnis anima participabilis
corpore utitur primo perpetuo et habente hypostasim ingenerabilem et
incorruptibilem. Et sic animae a corporibus separatae secundum eos
aerea animalia esse non desinunt. Sed secundum aliorum sanctorum
sententiam, Daemones quos malos Angelos dicimus non solum fuerunt de
inferiori Angelorum ordine sed etiam de superioribus ordinibus, quos
incorporeos et immateriales esse ostendimus, ita quod inter eos unus
est qui summus omnium fuit. Unde Gregorius in quadam homilia,
exponens illud Ezech. XXVIII, 13: omnis lapis pretiosus
operimentum eius, dicit quod princeps malorum Angelorum in aliorum
Angelorum comparatione ceteris clarior fuit. Et in hoc consentire
videtur illis qui deorum quosdam bonos quosdam malos esse asserebant,
secundum quod dii Angeli nominantur. Unde et Iob IV, 18,
dicitur: ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angelis suis
reperit pravitatem. Sed hoc multas difficultates habet. In
substantia enim incorporea et intellectuali nullus appetitus esse
videtur nisi intellectivus, qui quidem est simpliciter boni, ut per
philosophum patet in decimosecundo metaphysicae. Nullus autem
efficitur malus ex hoc quod eius intellectus tendit in hoc quod est
simpliciter bonum, sed ex hoc quod tendit in aliquid quod est secundum
quid bonum, ac si esset simpliciter bonum. Non ergo videtur esse
possibile quod proprio appetitu aliqua incorporea et intellectualis
substantia mala efficiatur. Rursus. Appetitus esse non potest nisi
boni, vel apparentis boni; bonum enim est quod omnia appetunt. Ex
hoc autem quod aliquis verum bonum appetit, non efficitur malus.
Oportet igitur in omni eo qui per proprium appetitum malus efficitur,
quod appetat apparens bonum tanquam vere bonum. Hoc autem non potest
esse nisi in suo iudicio fallatur: quod non videtur posse contingere in
substantia incorporea intellectuali, quae falsae apprehensionis capax,
ut videtur, esse non potest. Nam et in nobis quando intelligimus
aliquid, falsitas esse non potest. Unde Augustinus dicit in Lib.
83 quaestionum, quod omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non
intelligit. Unde et circa ea quae proprie intellectu capimus, sicut
circa prima principia, nullus decipi potest. Impossibile igitur
videtur quod aliqua incorporea et intellectualis substantia per proprium
appetitum mala fiat. Adhuc. Substantia quae est intellectualis
naturae, a corpore separata, necesse est quod sit omnino a tempore
absoluta. Natura enim uniuscuiusque rei ex eius operatione
deprehenditur: operationis vero ratio cognoscitur ex obiecto.
Intelligibile autem, inquantum huiusmodi, neque est hic, neque nunc
sed abstractum sicut a loci dimensionibus ita et a temporum
successione. Ipsa igitur intellectualis operatio, si per se
consideretur, oportet quod sicut est abstracta ab omni corporali
dimensione ita etiam excedat omnem successionem temporalem. Et si
alicui intellectuali operationi continuum vel tempus adiungatur, hoc
non est nisi per accidens, sicut in nobis accidit, inquantum
intellectus noster a phantasmatibus abstrahit intelligibiles species
quas etiam in eis considerat. Quod in substantia incorporea et
intellectuali locum habere non potest. Relinquitur igitur quod
huiusmodi substantiae operatio, et per consequens substantia, omnino
sit extra omnem temporalem successionem. Unde et Proclus dicit, quod
omnis intellectus in aeternitate substantiam habet, et potentiam et
operationem; et in Lib. de causis dicitur, quod intelligentia
parificatur aeternitati. Quidquid igitur substantiis illis incorporeis
et intellectualibus convenit, semper et absque successione convenit
illis. Aut igitur semper fuerunt malae, quod est contra praemissa aut
nequaquam malae fieri potuerunt. Amplius. Cum Deus sit ipsa
essentia bonitatis, ut Dionysius dicit in primo capitulo de Div.
Nom., necesse est quod tanto aliqua sint perfectius in participatione
bonitatis firmata, quanto sunt Deo propinquiora. Manifestum est
autem substantias intellectuales incorporeas supra omnia corpora esse.
Si igitur suprema corpora, scilicet caelestia, non sunt susceptiva
alicuius inordinationis vel mali, multo minus illae supercaelestes
substantiae inordinationis et mali capaces esse non potuerunt. Unde et
Dionysius dicit, quarto capite Cael. Hierar., quod sancti
caelestium substantiarum ornatus super solum existentia, et
irrationabiliter viventia, et ea quae secundum nos sunt rationalia, in
participatione divinae traditionis sunt facti, et copiosiores habent ad
Deum communiones, attenti manentes et semper ad superius, sicut est
fas, in fortitudine divini et indeclinabilis amoris extenti. Hoc
igitur videtur ordo rerum habere ut sicut inferiora corpora
inordinationi et malo possunt esse subiecta, non autem caelestia
corpora; ita etiam intellectus corporibus inferioribus uniti possunt
subiici malo, non autem illae supercaelestes substantiae. Et hoc
secuti esse videntur qui posuerunt Daemones quos malos Angelos
dicimus, ex inferiori ordine et corporeos esse.
|
|