|
Huius autem positionis radix invenitur efficaciam non habere. Non
enim necesse est ut ea quae intellectus separatim intelligit, separatim
esse habeant in rerum natura: unde nec universalia oportet separata
ponere ut subsistentia praeter singularia, neque etiam mathematica
praeter sensibilia: quia universalia sunt essentiae ipsorum
particularium, et mathematica sunt terminationes quaedam sensibilium
corporum. Et ideo Aristoteles manifestiori et certiori via processit
ad investigandum substantias a materia separatas, scilicet per viam
motus. Primo quidem constituens et ratione et exemplis, omne quod
movetur ab alio moveri; et si aliquid a se ipso moveri dicatur, hoc
non est secundum idem, sed secundum diversas sui partes, ita scilicet
quod una pars eius sit movens, et alia mota. Et cum non sit procedere
in infinitum in moventibus et motis, quia remoto primo movente, esset
consequens etiam alia removeri; oportet devenire ad aliquod primum
movens immobile et ad aliquod primum mobile, quod movetur a se ipso eo
modo quo dictum est: semper enim quod per se ipsum est, est prius et
causa eius quod per aliud est. Rursus constituere intendit motus
aeternitatem et quod nulla virtus movere potest tempore infinito, nisi
infinita, itemque quod nulla virtus magnitudinis sit virtus infinita.
Ex quibus concludit, quod virtus primi motoris non est virtus corporis
alicuius: unde oportet primum motorem esse incorporeum, et absque
magnitudine. Itemque cum in genere mobilium inveniatur appetibile,
sicut movens non motum; appetens autem sicut movens motum; concludebat
ulterius, quod primum movens immobile est sicut bonum quoddam
appetibile; et quod primum movens se ipsum quod est primum mobile,
movetur per appetitum ipsius. Est autem considerandum ulterius, quod
in ordine appetituum et appetibilium primum est quod est secundum
intellectum: nam appetitus intellectivus appetit id quod est secundum
se bonum; appetitus autem sensitivus non potest attingere ad appetendum
quod est secundum se bonum, sed solum ad appetendum id quod videtur
bonum. Bonum enim simpliciter et absolute non cadit sub apprehensione
sensus, sed solius intellectus. Unde relinquitur quod primum mobile
appetit primum movens appetitu intellectuali. Ex quo potest concludi,
quod primum mobile sit appetens et intelligens. Et cum nihil moveatur
nisi corpus, potest concludi, quod primum mobile sit corpus animatum
anima intellectuali. Non autem solum primum mobile, quod est primum
caelum, movetur motu aeterno, sed etiam omnes inferiores orbes
caelestium corporum: unde et unumquodque caelestium corporum animatum
est propria anima, et unumquodque habet suum appetibile separatum,
quod est proprius finis sui motus. Sic igitur sunt multae substantiae
separatae nullis penitus unitae corporibus. Sunt etiam multae
intellectuales substantiae caelestibus corporibus unitae. Harum autem
numerum Aristoteles investigare conatur secundum numerum motuum
caelestium corporum. Quidam autem de eius sectatoribus, scilicet
Avicenna, numerum earum assignat non quidem secundum numerum motuum,
sed magis secundum numerum planetarum, et aliorum superiorum corporum,
scilicet orbis stellati et orbis qui est sine stellis. Multi enim
motus ordinari videntur ad motum unius stellae; et sicut omnia alia
corpora caelestia sub uno supremo caelo continentur, cuius motu omnia
alia revolvuntur; ita etiam sub prima substantia separata, quae est
unus Deus, omnes aliae substantiae separatae ordinantur, et similiter
sub anima primi caeli omnes caelorum animae. Sub corporibus autem
caelestibus secundum Aristotelem ponuntur animata sola corpora
animalium et plantarum. Non enim posuit quod aliquod simplex
elementare corpus possit esse animatum, quia corpus simplex non potest
esse conveniens organum tactus, quod est de necessitate cuiuslibet
animalis: unde inter nos et corpora caelestia nullum intermedium corpus
animatum ponebat. Sic igitur secundum Aristotelis positionem, inter
nos et summum Deum non ponitur nisi duplex ordo intellectualium
substantiarum: scilicet substantiae separatae, quae sunt fines
caelestium motuum; et animae orbium, quae sunt moventes per appetitum
et desiderium. Haec autem Aristotelis positio certior quidem
videtur, eo quod non multum recedit ab his quae sunt manifesta secundum
sensum; tamen minus sufficiens videtur quam Platonis positio. Primo
quidem, quia multa secundum sensum apparent quorum ratio reddi non
potest secundum ea quae ab Aristotele traduntur. Apparent enim in
hominibus qui a Daemonibus opprimuntur, et in magorum operibus,
aliqua quae fieri non posse videntur nisi per aliquam intellectualem
substantiam. Tentaverunt igitur quidam sectatorum Aristotelis, ut
patet in epistola Porphyrii ad Anebontem Aegyptium, horum causas
reducere in virtutem caelestium corporum, quasi sub quibusdam certis
constellationibus magorum opera effectus quosdam insolitos et mirabiles
assequantur, ex stellarum etiam impressionibus esse dicunt; quod
arreptitii interdum aliqua futura praenuntiant, ad quorum eventum fit
quaedam dispositio in natura per caelestia corpora. Sed manifeste sunt
in talibus quaedam opera quae nullo modo possunt in causam corporalem
reduci: sicut quod arreptitii interdum de scientiis loquuntur quas
ignorant, litteraliter loquuntur, cum sint simplices idiotae; et qui
vix villam unde nati sunt, exierunt, alienae gentis vulgare polite
loquuntur. Dicuntur etiam in magorum operibus quaedam imagines fieri,
responsa dantes, et se moventes: quae nullo modo per aliquam causam
corporalem perfici possent. Huiusmodi autem effectuum causam plane
quis poterit secundum Platonicos assignare, si dicantur haec per
Daemones procreari. Secundo, quia inconveniens videtur immateriales
substantias ad numerum corporalium substantiarum coarctari. Non enim
ea quae sunt superiora in entibus, sunt propter ea quae in eis sunt
inferiora, sed potius e converso: id enim propter quod aliquid est,
nobilius est. Rationem autem finis non sufficienter aliquis accipere
potest ex his quae sunt ad finem, sed potius e converso. Unde
magnitudinem et virtutem superiorum rerum non sufficienter aliquis
accipere potest ex inferiorum rerum consideratione: quod manifeste
apparet in corporalium ordine. Non enim posset caelestium corporum
magnitudo et numerus accipi ex elementarium corporum dispositione, quae
quasi nihil sunt in comparatione ad illa. Plus autem excedunt
immateriales substantiae substantias corporales, quam corpora caelestia
excedant elementaria corpora. Unde numerus et virtus et dispositio
immaterialium substantiarum ex numero caelestium motuum sufficienter
apprehendi non potest. Et ut hoc specialius manifestetur, ipse
processus, ipsa verba probationis Aristotilis assumantur. Assumit
enim quod nullus motus potest esse in caelo nisi ordinatus ad alicuius
delationem: quod satis probabilitatem habet. Omnes enim substantiae
orbium esse videntur propter astra, quae sunt nobiliora inter caelestia
corpora, et manifestiorem effectum habentia. Ulterius autem assumit
quod omnes substantiae superiores, impassibiles et immateriales, sunt
fines, cum sint secundum se optima: et hoc quidem rationabiliter
dicitur. Nam bonum habet rationem finis: unde illa quae sunt per se
optima in entibus, sunt fines aliorum. Sed quod concludit, hunc esse
numerum immaterialium substantiarum qui est caelestium motuum, non
sequitur ex necessitate. Est enim finis et proximus et remotus. Non
est autem necessarium quod proximus finis supremi caeli sit suprema
substantia immaterialis, quae est summus Deus; sed magis probabile
est ut inter primam immaterialem substantiam et corpus caeleste sint
multi ordines immaterialium substantiarum, quarum inferior ordinetur ad
superiorem sicut ad finem, et ad infimam earum ordinetur corpus
caeleste sicut ad finem proximum. Oportet enim unamquamque rem esse
proportionatam quodammodo suo proximo fini. Unde propter distantiam
maximam primae immaterialis substantiae ad substantiam corpoream
quamcumque, non est probabile quod corporalis substantia ordinetur ad
supremam substantiam sicut ad proximum finem. Unde etiam Avicenna
posuit, causam primam non esse immediatum finem alicuius caelestium
motuum, sed quamdam intelligentiam primam. Et idem etiam potest dici
de inferioribus motibus caelestium corporum. Et ideo non est
necessarium quod non sint plures immateriales substantiae quam sit
numerus caelestium motuum. Et hoc praesentiens Aristoteles non
induxit hoc quasi necessarium, sed quasi probabiliter dictum. Sic
enim dixit antequam praedictam rationem assignet, enumeratis
caelestibus motibus, quare substantias et principia immobilia et
sensibilia tot rationabile est suscipere: necessarium enim dimittatur
fortioribus dicere: non enim reputabat se sufficientem ad hoc quod in
talibus aliquid ex necessitate concluderet. Potest etiam alicui videri
praedictum Aristotilis processum ad substantias immateriales ponendas
inconvenientem esse eo quod procedit ex sempiternitate motus, quae
fidei veritati repugnat. Sed si quis diligenter attendat rationem eius
processus, non tollitur etiam aeternitate motus sublata. Nam sicut ex
aeternitate motus concluditur motoris infinita potentia, ita etiam hoc
idem concludi potest ex motus uniformitate. Motor enim qui non semper
movere potest, necesse est quod quandoque citius, quandoque tardius
moveat, secundum quod paulatim virtus eius deficit in movendo. In
motibus autem caelestibus invenitur omnimoda uniformitas. Unde
concludi potest quod motori primi motus insit virtus ad semper
movendum; et sic idem sequitur.
|
|