|
His igitur visis, de facili accipere possumus in quo conveniant et in
quo differant positiones Aristotelis et Platonis circa immateriales
substantias. Primo quidem conveniunt in modo existendi ipsarum.
Posuit enim Plato omnes inferiores substantias immateriales esse unum
et bonum per participationem primi, quod est secundum se unum et
bonum. Omne autem participans aliquid, accipit id quod participat,
ab eo a quo participat: et quantum ad hoc, id a quo participat, est
causa ipsius; sicut aer habet lumen participatum a sole, quae est
causa illuminationis ipsius. Sic igitur secundum Platonem summus
Deus causa est omnibus immaterialibus substantiis, quod unaquaeque
earum et unum sit, et bonum. Et hoc etiam Aristoteles posuit:
quia, ut ipse dicit, necesse est ut id quod est maxime ens, et maxime
verum, sit causa essendi et veritatis omnibus aliis. Secundo autem
conveniunt quantum ad conditionem naturae ipsarum: quia uterque posuit
omnes huiusmodi substantias penitus esse a materia immunes, non tamen
esse eas immunes a compositione potentiae et actus; nam omne
participans oportet esse compositum ex potentia et actu. Id enim quod
recipitur ut participatum, oportet esse actum ipsius substantiae
participantis; et sic, cum omnes substantiae praeter supremam, quae
est per se unum et per se bonum, sint participantes secundum
Platonem, necesse est quod omnes sint compositae ex potentia et actu;
quod etiam necesse est dicere secundum sententiam Aristotelis. Ponit
enim quod ratio veri et boni attribuitur actui: unde illud quod est
primum verum et primum bonum, oportet esse actum purum; quaecumque
vero ab hoc deficiunt, oportet aliquam permixtionem potentiae habere.
Tertio vero conveniunt in ratione providentiae. Posuit enim Plato,
quod summus Deus, qui hoc quod est ipsum unum, est et ipsum bonum,
ex primaeva ratione bonitatis proprium habet ut inferioribus omnibus
provideat: et unumquodque inferiorum, inquantum participat bonitate
primi boni, etiam providet his quae post se sunt, non solum eiusdem
ordinis, sed etiam diversorum; et secundum hoc, primus intellectus
separatus providet toti ordini separatorum intellectuum, et quilibet
superior suo inferiori, totusque ordo separatorum intellectuum providet
ordini animarum et inferioribus ordinibus. Rursumque idem observari
putat in ipsis animalibus, ut supremae quidem caelorum animae
provideant omnibus inferioribus animabus, et toti generationi
inferiorum corporum: itemque superiores animae inferioribus, scilicet
animae Daemonum animabus hominum. Ponebant enim Platonici,
Daemones esse mediatores inter nos et superiores substantias. Ab hac
etiam providentiae ratione Aristoteles non discordat. Ponit enim unum
bonum separatum omnibus providentem, sicut unum imperatorem vel
dominum, sub quo sunt diversi rerum ordines: ita scilicet quod
superiores ordines rerum perfecte providentiae ordinem consequuntur,
unde nullus defectus in eis invenitur. Inferiora vero entium, quae
minus perfecte providentiae ordinem recipere possunt, multis defectibus
subiacent; sicut etiam in domo, liberi, qui perfecte participant
regimen patrisfamilias, in paucis vel nullis deficiunt: servorum autem
actiones in pluribus inveniuntur inordinatae. Unde in inferioribus
corporibus defectus proveniunt naturalis ordinis, qui in superioribus
corporibus nunquam deficere invenitur. Similiter etiam humanae animae
plerumque deficiunt ab intelligentia veritatis et a recto appetitu veri
boni: quod in superioribus animabus vel intellectibus non invenitur.
Propter quod etiam Plato posuit, Daemonum esse quosdam bonos,
quosdam malos, sicut et homines; deos vero et intellectus et caelorum
animas omnino absque malitia esse. Secundum igitur haec tria circa
substantias separatas invenitur opinio Aristotelis cum Platonis
opinione concordare.
|
|