|
Sunt autem alia in quibus differunt. Primo quidem, ut supra dictum
est, Plato supra caelorum animas duplicem ordinem immaterialium
substantiarum posuit, scilicet intellectus et deos: quos deos dicebat
esse species intelligibiles separatas, quarum participatione
intellectus intelligunt. Aristoteles vero universalia separata non
ponens, unum solum ordinem rerum posuit supra caelorum animas, in
quorum etiam ordine primum esse posuit summum Deum sicut et Plato
summum Deum primum esse posuit in ordine specierum, quasi summus Deus
sit ipsa idea unius et boni. Hunc autem ordinem Aristoteles posuit
utrumque habere: ut scilicet esset intelligens et intellectum; ita
scilicet, quod summus Deus intelligeret non participatione alicuius
superioris, quod esset eius perfectio, sed per essentiam suam; et
idem aestimavit esse dicendum in ceteris substantiis separatis sub summo
Deo ordinatis, nisi quod, inquantum a simplicitate primi deficiunt et
summa perfectione ipsius, eorum intelligere perfici potest per
superiorum substantiarum participationem. Sic igitur secundum
Aristotelem huiusmodi substantiae quae sunt fines caelestium motuum,
sunt et intellectus intelligentes et intelligibiles species: non autem
ita quod sint species vel naturae sensibilium substantiarum, sicut
Platonici posuerunt, sed omnino altiores. Secundo vero, quia Plato
non coarctavit numerum intellectuum separatorum numero caelestium
motuum: non enim ex hac causa movebatur ad ponendum intellectus
separatos, sed ipsam naturam rerum secundum se considerans.
Aristoteles vero a sensibilibus recedere nolens, ex sola
consideratione motuum, ut supra dictum est, pervenit ad ponendum
intellectuales substantias separatas: et ideo earum numerum coarctavit
caelestibus motibus. Tertio autem, quia Aristoteles non posuit
aliquas animas medias inter caelorum animas et animas hominum, sicut
posuit Plato: unde de Daemonibus nullam invenitur nec ipse nec eius
sequaces fecisse mentionem. Haec igitur sunt quae de opinionibus
Platonis et Aristotelis circa substantias separatas ex diversis
Scripturis collegimus.
|
|