|
Eorum vero qui post secuti sunt, aliqui ab eorum positionibus
recedentes, in deterius erraverunt. Primo namque Avicebron in libro
fontis vitae, alterius conditionis substantias separatas posuit esse.
Aestimavit enim omnes substantias sub Deo constitutas ex materia et
forma compositas esse: quod tam ab opinione Platonis quam Aristotelis
discordat: qui quidem dupliciter deceptus fuisse videtur. Primo
quidem, quia aestimavit quod secundum intelligibilem compositionem,
quae in rerum generibus invenitur, prout scilicet ex genere et
differentia constituitur species, esset etiam in rebus ipsis compositio
realis intelligenda: ut scilicet uniuscuiusque rei in genere
exsistentis genus sit materia, differentia vero forma. Secundo, quia
aestimavit quod esse in potentia et esse subiectum et esse recipiens
secundum unam rationem in omnibus diceretur. Quibus duabus
positionibus innixus, quadam resolutoria via processit investigando
compositiones rerum usque ad intellectuales substantias. Primo enim
inspexit in artificialibus, quod componuntur ex forma artificiali et
materia, quae est aliqua res naturalis, puta ferrum aut lignum, quae
se habet ad formam artificialem ut potentia ad actum. Rursus
consideravit quod huiusmodi naturalia corpora particularia composita
erant ex elementis. Unde posuit quod quatuor elementa comparantur ad
formas particulares naturales, puta lapidis aut ferri, sicut materia
ad formam et potentia ad actum. Iterum consideravit quod quatuor
elementa conveniunt in hoc quod quodlibet eorum est corpus, differunt
autem secundum contrarias qualitates. Unde tertio posuit quod ipsum
corpus est materia elementorum, quam vocavit naturalem materiam
universalem, et quod formae huius materiae sunt qualitates
elementorum. Sed quia videbat quod corpus caeleste convenit cum
elementis in corporeitate, differt vero ab eis in hoc quod non est
susceptivum contrariarum qualitatum, posuit quarto ordine materiam
corporis caelestis, quae etiam comparatur ad formam caelestis corporis
sicut potentia ad actum. Et sic posuit quatuor ordines materiae
corporalis. Rursus, quia vidit quod omne corpus significat
substantiam quamdam longam, latam et spissam, aestimavit quod
corporis, inquantum est corpus huiusmodi, tres dimensiones sunt sicut
forma, et substantia, quae subiicitur quantitati et aliis generibus
accidentium, est materia corporis inquantum est corpus. Sic igitur
substantia quae sustinet novem praedicamenta, ut ipse dicit, est prima
spiritualis materia. Et sicut posuit in materia universali corporali,
quam dixit esse corpus, quiddam superius quod non est susceptivum
contrariarum qualitatum, scilicet materiam caelestis corporis, et
aliquid inferius, quod est susceptivum contrariarum qualitatum, quam
credidit esse materiam quatuor elementorum; ita etiam in ipsa
substantia posuit quiddam superius, quod non est susceptivum
quantitatis, et hoc posuit substantiam separatam, et quiddam inferius
quod est susceptivum quantitatis, quod posuit esse materiam incorpoream
corporum. Rursus ipsas substantias separatas vel spirituales componi
posuit ex materia et forma; et hoc probavit pluribus rationibus.
Primo quidem, quia existimavit quod nisi substantiae spirituales
essent compositae ex materia et forma, nulla posset inter eas esse
diversitas. Si enim non sunt compositae ex materia et forma: aut sunt
materia tantum, aut sunt forma tantum. Si sunt materia tantum, non
potest esse quod sint multae substantiae spirituales, quia materia est
una de se et diversificatur per formas. Similiter etiam si substantia
spiritualis sit forma tantum, non poterit assignari unde substantiae
spirituales sunt diversae. Quia si dicas quod sint diversae secundum
perfectionem et imperfectionem, sequetur quod substantia spiritualis
sit subiectum perfectionis et imperfectionis. Sed esse subiectum
pertinet ad rationem materiae, non autem ad rationem formae. Unde
relinquitur quod vel non sunt plures substantiae spirituales, vel sunt
compositae ex materia et forma. Secunda ratio eius est, quia
intellectus spiritualitatis est praeter intellectum corporeitatis; et
ita substantia corporalis et spiritualis habent aliquid in quo
differunt, habent etiam aliquid in quo conveniunt, quia utrumque est
substantia. Ergo sicut in substantia corporali, substantia est
tanquam materia sustentans corporeitatem, ita in substantia
spirituali, substantia est quasi materia sustentans spiritualitatem;
et secundum quod materia plus vel minus participat de forma
spiritualitatis, secundum hoc substantiae spirituales sunt superiores
vel inferiores: sicut etiam aer quanto est subtilior, tanto plus
participat de claritate. Tertia ratio eius est, quia esse communiter
invenitur in substantiis spiritualibus quasi superioribus et
corporalibus quasi inferioribus. Illud ergo quod est consequens ad
esse in substantiis corporalibus, erit consequens ad esse in
substantiis spiritualibus. Sed in substantiis corporalibus invenitur
triplex ordo: scilicet corpus spissum, quod est corpus elementorum;
et corpus subtile, quod est corpus caeleste; et iterum materia et
forma corporis. Ergo etiam in substantia spirituali invenitur
substantia spiritualis inferior, puta quae coniungitur corpori; et
superior, quae non est coniuncta corpori; et iterum materia et forma,
ex quibus substantia spiritualis componitur. Quarta ratio eius est,
quia omnis substantia creata oportet quod distinguatur a creatore. Sed
creator est unum tantum. Oportet igitur quod omnis substantia creata
non sit unum tantum, sed composita ex duobus: quorum necesse est ut
unum sit forma, et aliud materia; quia ex duabus materiis non potest
aliquid fieri, nec ex duabus formis. Quinta ratio eius est quia omnis
substantia spiritualis creata est finita. Res autem non est finita
nisi per suam formam, quia res quae non habet formam per quam fiat
unum, est infinita. Omnis igitur substantia spiritualis creata est
composita ex materia et forma.
|
|