|
Haec autem quae dicta sunt, in pluribus manifestam improbabilitatem
continent. Primo namque, quia ab inferioribus ad suprema entium
ascendit resolvendo in principia materialia; quod omnino rationi
repugnat. Comparatur enim materia ad formam sicut potentia ad actum.
Manifestum est autem quod potentia est minus ens quam actus: non enim
dicitur potentia ens nisi secundum ordinem ad actum: unde neque
simpliciter dicimus esse quae sunt in potentia, sed solum quae sunt in
actu. Quanto igitur magis resolvendo descenditur ad principia
materialia, tanto minus invenitur de ratione entis. Suprema autem in
entibus oportet esse maxime entia: nam et in unoquoque genere suprema
quae sunt aliorum principia, esse maxime dicuntur, sicut ignis est
calidus maxime. Unde et Plato investigando suprema entium, processit
resolvendo in principia formalia, sicut supra dictum est.
Inconvenientissime igitur hic per contrariam viam processit in
principia materialia resolvendo. Secundo, quia, quantum ex suis
dictis apparet, in antiquam quodammodo naturalium opinionem rediit,
qui posuerunt omnia esse unum ens, dum ponebant substantiam rerum
omnium non esse aliud quam materiam: quam non ponebant esse aliquid in
potentia tantum, sicut Plato et Aristoteles, sed esse aliquid ens
actu. Nisi quod antiqui naturales, nihil aliud praeter corpora esse
aestimantes, hanc materiam communem et substantiam omnium aliquod
corpus esse dicebant; puta aut ignem, aut aerem, aut aquam aut
aliquid medium. Sed iste non solum in corporibus naturam rerum
existimans comprehendi, illud unum quod posuit esse primam materiam
communem substantiam omnium, dixit esse substantiam non corpoream. Et
quod simili modo posuerit hanc universalem materiam, ut dicit, esse
substantiam omnium, sicut naturales hoc ponebant de aliquo uno
corporum, manifestum est ex hoc quod eorum quae conveniunt in genere,
ponit genus esse materiam; differentias vero, quibus species
differunt, ponit esse formas. Dicit enim, quod omnium corporalium
est materia communis ipsum corpus: rursumque omnium substantiarum tam
corporalium quam spiritualium est communis materia ipsa substantia.
Unde apparet quod est similis habitudo generis ad differentias, sicut
subiecti ad proprias passiones; ut scilicet substantia hoc modo
dividatur per spiritualem et corporalem, et corpus per caeleste et
elementare, sicut numerus per par et impar, aut animal per sanum et
aegrum: quorum numerus est subiectum paris et imparis sicut propriarum
passionum, et animal sani et aegri, tam subiecto quam passionibus de
speciebus omnibus praedicatis. Sic igitur si substantia quae
praedicatur de omnibus, compararetur ad spirituale et corporale sicut
materia et subiectum eorum, sequetur quod haec duo adveniant
substantiae per modum accidentalium passionum; et similiter in omnibus
aliis consequentibus: quod ipse expresse concedit ponens omnes formas
secundum se consideratas accidentia esse; dicuntur tamen substantiales
per comparationem ad aliquas res in quarum definitionibus cadunt, sicut
albedo est de ratione hominis albi. Sic haec positio tollit quidem
veritatem materiae primae. Quia si de ratione materiae est quod sit in
potentia, oportet quod prima materia sit omnino in potentia: unde nec
de aliquo exsistentium actu praedicatur, sicut nec pars de toto.
Tollit etiam logicae principia, auferens veram rationem generis et
speciei et substantialis differentiae, dum omnia in modum accidentalis
praedicationis convertit. Tollit etiam naturalis philosophiae
fundamenta, auferens veram generationem et corruptionem a rebus, sicut
et antiqui naturales ponentes unum materiale principium. Neque enim
simpliciter aliquid generari dicitur, nisi quia simpliciter fit ens.
Nihil autem fit quod prius erat. Si igitur aliquid prius erat in
actu, quod est simpliciter esse; sequetur, quod non simpliciter fiat
ens sed fiat ens hoc quod prius non erat: unde secundum quid
generabitur, et non simpliciter. Tollit demum, et ut finaliter
concludam, praedicta positio etiam philosophiae primae principia,
auferens unitatem a singulis rebus, et per consequens veram entitatem
simul et rerum diversitatem. Si enim alicui existenti in actu
superveniat alius actus, non erit totum unum per se, sed solum per
accidens; eo quod duo actus vel formae secundum se diversae sunt,
conveniunt autem solum in subiecto. Esse autem unum per unitatem
subiecti, est esse unum per accidens: sive duae formae sint non
ordinatae ad invicem, ut album et musicum, dicimus enim quod album et
musicum sunt unum per accidens, quia insunt uni subiecto; sive etiam
formae vel actus sint ad invicem ordinatae, sicut color et
superficies. Non enim est simpliciter unum superficiatum et
coloratum, etsi quodammodo coloratum per se de superficiato
praedicetur: non quia superficiatum significet essentiam colorati,
sicut genus significat essentiam speciei, sed ea ratione qua subiectum
ponitur in definitione accidentis; alioquin non praedicaretur coloratum
de superficiato per se, sed hoc de illo. Solo autem hoc modo species
est unum simpliciter, inquantum vere id quod est homo, animal est:
non quia animal subiiciatur formae, sed quia ipsa forma animalis est
forma hominis, non differens nisi sicut determinatum ab indeterminato.
Si enim aliud sit animal et aliud bipes, non erit per se unum animal
bipes quod est homo, unde nec erit per se ens; et per consequens
sequetur quod quaecumque in genere conveniunt, non different nisi
accidentali differentia; et omnia erunt unum secundum substantiam,
quae est genus et subiectum omnium substantiarum; sicut si superficiei
una pars sit alba et alia nigra, totum est una superficies. Propter
quod et antiqui ponentes unam materiam, quae erat substantia omnium,
de omnibus praedicata, ponebant omnia esse unum. Et haec etiam
inconvenientia sequuntur ponentes ordinem diversarum formarum
substantialium in uno et eodem. Tertio, secundum praedictae
positionis processum, necesse est procedere in causis materialibus in
infinitum, ita quod nunquam sit devenire ad primam materiam. In
omnibus enim quae in aliquo conveniunt et in aliquo differunt, id in
quo conveniunt accipit ut materiam; id vero in quo differunt accipit ut
formam, ut ex praemissis patet. Si ergo sit una materia communis
omnium, ad hoc quod diversas formas recipiat, oportet quod nobiliorem
formam in subtiliori et altiori materia recipiat, ignobiliorem vero in
inferiori materia et grossiori: puta formam spiritualitatis in
subtiliori materia, formam vero corporeitatis in inferiori, ut ipse
dicit. Praeexistit ergo in materia differentia subtilitatis et
grossitiei ante formam spiritualitatis et corporeitatis. Oportet
igitur quod iterum ante grossitiem et subtilitatem praeexistat in
materia aliqua alia differentia, per quam una materia sit receptiva
unius, et alia alterius: et eadem quaestio redibit de illis aliis
praeexistentibus, et sic in infinitum. Quandocumque enim deveniretur
ad materiam totaliter informem, secundum principia positionis
praedictae oporteret quod non reciperet nisi unam formam, et aequaliter
per totum: et iterum materia illi formae substrata, non reciperet
consequenter nisi unam formam, et uniformiter per totum; et ita
descendendo usque ad infima, nulla diversitas in rebus inveniri
posset. Quarto, quia antiquis naturalibus ponentibus primam materiam
communem substantiam omnium, possibile erat ex ea diversas res
instituere, attribuendo diversis partibus eius formas diversas.
Poterat enim in illa communi materia, cum corporalis esset, intelligi
divisio secundum quantitatem. Remota autem divisione quae est secundum
quantitatem, non remanet nisi divisio secundum formam vel secundum
materiam. Si igitur ponatur universalis materia, quae est communis
omnium substantia, non habens in sui ratione quantitatem, eius divisio
non potest intelligi nisi vel secundum formam, vel secundum materiam
ipsam. Cum autem dicitur quod materia incorporea communis partim
recipit formam hanc, et partim recipit formam illam, divisio materiae
praesupponitur diversitati formarum in materia receptarum. Non ergo
illa divisio potest secundum has formas intelligi. Si ergo
intelligatur secundum formas aliquas, oportet quod intelligatur
secundum formas priores; quarum neutram materia per totum recipit.
Unde oportet iterum in materia praeintelligere divisionem vel
distinctionem quamcumque. Erit igitur et haec secundum alias formas in
infinitum, vel oportet devenire ad hoc quod prima divisio sit secundum
ipsam materiam. Non est autem divisio secundum materiam nisi quia
materia secundum se ipsam distinguitur, non propter diversam
dispositionem vel formam aut quantitatem, quia hoc esset distingui
materiam secundum quantitatem aut formam seu dispositionem. Oportet
igitur quod finaliter deveniatur ad hoc quod non sit una omnium
materia, sed quod materiae sint multae et distinctae secundum se
ipsas. Materiae autem proprium est in potentia esse. Hanc igitur
materiae distinctionem accipere oportet, non secundum quod est vestita
diversis formis aut dispositionibus (hoc enim est praeter essentiam
materiae), sed secundum distinctionem potentiae respectu diversitatis
formarum. Cum enim potentia id quod est ad actum dicatur, necesse est
ut potentia distinguatur secundum id ad quod primo potentia dicitur.
Dico autem ad aliquid primo potentiam dici, sicut potentiam visivam ad
colorem, non autem ad album aut nigrum, quia eadem est susceptiva
utriusque; et similiter superficies est susceptiva albi et nigri
secundum unam potentiam, quae primo dicitur respectu coloris. Unde
patet falsum esse principium quod supponebat, dicens potentiam et
receptionem in omnibus eodem modo inveniri.
|
|