|
Ex hac autem ratione ulterius concludi potest, quod spiritualis et
corporalis substantiae non potest esse una materia. Nam si est materia
una et communis utrorumque, oportet in ipsa distinctionem praeintelligi
ante differentiam formarum, scilicet spiritualitatis et corporeitatis:
quae quidem non potest esse secundum quantitatis divisionem quia in
substantiis spiritualibus quantitatis dimensiones non inveniuntur.
Unde relinquitur quod ista distinctio sit vel secundum formas seu
dispositiones, vel secundum ipsam materiam: et cum non possit esse
secundum formas et dispositiones in infinitum, oportet tandem redire ad
hoc quod sit distinctio in materia secundum se ipsam. Erit igitur
omnino alia materia spiritualium et corporalium substantiarum. Item
cum recipere sit proprium materiae inquantum huiusmodi, si sit eadem
materia spiritualium et corporalium substantiarum, oportet quod in
utrisque sit idem receptionis modus. Materia autem corporalium rerum
suscipit formam particulariter, idest non secundum communem rationem
formae. Nec hoc habet materia corporalis inquantum dimensionibus
subiicitur aut formae corporali, quia etiam ipsam formam corporalem
individualiter materia corporalis recipit. Unde manifestum fit quod
hoc convenit tali materiae, ex ipsa natura materiae, quae quia est
infima, debilissimo modo recipit formam: fit enim receptio secundum
modum recipientis. Et per hoc maxime deficit a completa receptione
formae, quae est secundum totalitatem ipsius particulariter ipsam
recipiens. Manifestum est autem quod omnis substantia intellectualis
recipit formam intellectam secundum suam totalitatem; alioquin eam in
sua totalitate intelligere non valeret. Sic enim intellectus
intelligit rem secundum quod forma eius in ipso existit. Relinquitur
igitur quod materia, si qua sit in spiritualibus substantiis, non est
eadem cum materia corporalium rerum, sed multo altior et sublimior,
utpote recipiens formam secundum eius totalitatem. Adhuc ultra
procedentibus manifestum fit quod tanto aliquid in entibus est altius,
quanto magis habet de ratione essendi. Manifestum est autem quod cum
ens per potentiam et actum dividatur, quod actus est potentia
perfectior, et magis habet de ratione essendi: non enim simpliciter
esse dicimus quod est in potentia, sed solum quod est actu. Oportet
igitur id quod est superius in entibus, magis accedere ad actum; quod
autem est in entibus infimum, propinquius esse potentiae. Quia igitur
materia spiritualium substantiarum non potest esse eadem cum corporalium
materia, sed longe altior, ut ostensum est; necesse est ut longe
distet a corporalium materia, secundum differentiam potentiae et
actus. Corporalium autem materia est potentia pura, secundum
sententiam Aristotelis et Platonis. Relinquitur igitur quod materia
substantiarum spiritualium non sit potentia pura, sed sit aliquid ens
actu, in potentia existens. Non autem sic dico ens actu, quasi ex
potentia et actu compositum; quia vel esset procedere in infinitum,
vel oporteret venire ad aliquid quod esset ens in potentia tantum: quod
cum sit ultimum in entibus, et per consequens non potens recipere nisi
debiliter et particulariter, non potest esse prima materia spiritualis
et intellectualis substantiae. Relinquitur ergo quod spiritualis
substantiae materia ita sit ens actu, quod sit actus vel forma
subsistens; sicut et materia corporalium rerum ita dicitur ens in
potentia, quia est ipsa potentia formis subiecta. Ubicumque autem
ponitur materia ens actu, nihil differt dicere materiam et substantiam
rei. Sic enim antiqui naturales, qui ponebant primam materiam
corporalium rerum esse aliquid ens actu, dicebant materiam esse omnium
rerum substantiam, per modum quo artificialium substantia nihil est
aliud quam eorum materia. Sic igitur si materia spiritualium
substantiarum non potest esse aliquid ens in potentia tantum, sed est
aliquid ens actu, ipsa spiritualium rerum materia est eorum
substantia. Et secundum hoc nihil differt ponere materiam in
substantiis spiritualibus, et ponere substantias spirituales
simplices, non compositas ex materia et forma. Amplius, cum actus
naturaliter sit prior potentia et forma quam materia, potentia quidem
dependet in suo esse ab actu, et materia a forma; forma autem in suo
esse non dependet a materia secundum propriam rationem vel actus (a
potentia); non enim priora naturaliter a posterioribus dependent. Si
igitur aliquae formae sint quae sine materia esse non possunt, hoc non
convenit eis ex hoc quod sunt formae, sed ex hoc quod sunt tales
formae, scilicet imperfectae, quae per se sustentari non possunt, sed
indigent materiae fundamento. Sed ante omne imperfectum invenitur
aliquid perfectum in omnibus generibus; puta, si est ignis in materia
aliena, a qua ignis secundum suam rationem non dependet, necesse est
esse ignem non sustentatum in materia aliena. Sunt igitur supra formas
in materiis receptas, aliquae formae per se subsistentes, quae sunt
spirituales substantiae ex materia et forma non compositae. Hoc etiam
apparet in infimis substantiarum spiritualium, scilicet animabus, si
quis eas ponat corporibus uniri ut formas. Impossibile est enim id
quod est ex materia et forma compositum esse alicuius corporis formam.
Nam esse formam alicuius est esse actum eiusdem. Nulla igitur pars
eius quod est alicuius forma, potest esse materia, quae est potentia
pura.
|
|