|
His igitur visis, facile est rationes dissolvere in contrarium
adductas. Prima enim ratio concludere videbatur quod non posset esse
diversitas in spiritualibus substantiis, si non essent ex materia et
forma compositae. Quae quidem ratio in utraque parte suae deductionis
deficiebat. Neque enim oportet quod ea quae sunt materiae tantum,
sint absque diversitate; neque etiam hoc oportet de substantiis quae
sunt formae tantum. Dictum est enim, quod quia materia secundum id
quod est, est in potentia ens, necesse est ut secundum potentiae
diversitatem sint diversae materiae. Nec aliud dicimus materiae
substantiam quam ipsam potentiam quae est in genere substantiae. Nam
genus substantiae, sicut et alia genera, dividitur per potentiam et
actum: et secundum hoc nihil prohibet aliquas substantias quae sunt in
potentia tantum, esse diversas, secundum quod ad diversa genera actuum
ordinantur: per quem modum caelestium corporum materia a materia
elementorum distinguitur. Nam materia caelestium corporum est in
potentia ad actum perfectum, idest ad formam quae complet totam
potentialitatem materiae, ut iam non remaneat potentia ad alias
formas. Materia autem elementorum est in potentia ad formam
incompletam, quae totam potentiam materiae terminare non potest. Sed
supra has materias, est spiritualis materia, idest ipsa substantia
spiritualis, quae recipit formam secundum suam totalitatem,
inferioribus materiis formam particulariter recipientibus. Similiter
etiam non tenet deductio ex parte formarum. Manifestum est enim quod
si res compositae ex materia et forma secundum formas differunt, quod
ipsae formae secundum se ipsas diversae sunt. Sed si dicatur quod
diversarum rerum formae non sunt diversae nisi propter materiae
diversitatem, sicut diversi colores ex una solis illustratione
causantur in aere secundum differentiam spissitudinis et diversitatis
illius, necesse est quod ante colorum diversitatem praeintelligatur in
aere diversitas puritatis et spissitudinis: et sic etiam necesse erit
quod in materia ante unam formam intelligatur alia forma, sicut etiam
in corporibus ante colorem intelligitur superficies. Invenitur igitur
in formis diversitas secundum quemdam ordinem perfectionis et
imperfectionis, nam quae materiae est propinquior, imperfectior est,
et quasi in potentia respectu supervenientis formae. Sic igitur nihil
prohibet in spiritualibus substantiis ponere multitudinem, quamvis sint
formae tantum, ex hoc quod una earum est alia perfectior; ita quod
imperfectior est in potentia respectu perfectioris, usque ad primam
earum, quae est actu tantum, quae Deus est; ut sic omnes inferiores
spirituales substantiae, et materiae possint dici secundum hoc quod
sunt in potentia, et formae secundum hoc quod sunt actu. Unde patet
frivolum esse quod contra hoc obiicit concludens, si spiritualis
substantia secundum perfectionem et imperfectionem differt, quod
oportet ipsam esse perfectionis et imperfectionis subiectum: et sic,
cum subiectum pertineat ad rationem materiae, oportebit substantiam
spiritualem habere materiam. In quo quidem dupliciter fallitur.
Primo quidem, quia aestimat perfectionem et imperfectionem esse
quasdam formas supervenientes, vel accidentia quae subiecto indigeant:
quod quidem manifeste falsum est. Est enim quaedam rei perfectio
secundum suam speciem et substantiam, quae non comparatur ad rem sicut
accidens ad subiectum, vel sicut forma ad materiam, sed ipsam propriam
speciem rei designat. Sicut enim in numeris unus est maior alio
secundum propriam speciem, unde inaequales numeri specie differunt,
ita in formis tam materialibus quam a materia separatis una est
perfectior alia secundum rationem propriae naturae, inquantum scilicet
propria ratio speciei in tali gradu perfectionis consistit. Secundo,
quia esse subiectum non consequitur solum materiam quae est pars
substantiae, sed universaliter consequitur omnem potentiam. Omne enim
quod se habet ad alterum ut potentia ad actum, ei natum est subiici.
Et per hunc etiam modum spiritualis substantia, quamvis non habeat
materiam partem sui, ipsa tamen prout est ens secundum aliquid in
potentia, potest subiici intelligibilibus speciebus. Ex hoc etiam
solutio secundae rationis apparet. Cum enim dicimus aliquam
substantiam corporalem esse vel spiritualem, non comparamus
spiritualitatem vel corporeitatem ad substantiam sicut formas ad
materiam, vel accidentia ad subiectum, sed sicut differentias ad
genus: ita quod substantia spiritualis non propter aliquid additum
substantiae est spiritualis sed secundum suam substantiam, sicut et
substantia corporalis non per aliquid additum substantiae est
corporalis, sed per suam substantiam. Non enim est alia forma per
quam species differentiae praedicationem suscipit, ab ea per quam
suscipit praedicationem generis, ut supra dictum est. Unde non
oportet quod spiritualitati spiritualis substantiae subiiciatur aliquid
sicut materia vel subiectum. Tertia vero ratio efficaciam non habet.
Cum enim ens non univoce de omnibus praedicetur, non est requirendus
idem modus essendi in omnibus quae esse dicuntur; sed quaedam
perfectius, quaedam imperfectius esse participant. Accidentia enim
entia dicuntur, non quia in se ipsis esse habeant, sed quia esse eorum
est in hoc quod insunt substantiae. Rursumque in substantiis omnibus
non est idem modus essendi. Illae enim substantiae quae perfectissime
esse participant, non habent in se ipsis aliquid quod sit ens in
potentia solum: unde immateriales substantiae dicuntur. Sub his vero
sunt substantiae quae etsi in se ipsis huiusmodi materiam habeant, quae
secundum sui essentiam est ens in potentia tantum; tota tamen earum
potentialitas completur per formam, ut in eis non remaneat potentia ad
aliam formam, unde et incorruptibiles sunt, sicut caelestia corpora,
quae necesse est ex materia et forma composita esse. Manifestum est
enim ea actu existere; alioquin motus subiecta esse non possent, aut
sensui subiacere, aut alicuius actionis esse principium. Nullum autem
eorum est forma tantum: quia si essent formae absque materia, essent
substantiae intelligibiles actu simul et intelligentes secundum se
ipsas: quod esse non potest, cum intelligere actus corporis esse non
possit, ut probatur in libro de anima. Relinquitur ergo quod sunt
quidem ex materia et forma composita: sed sicut illud corpus ita est
huic magnitudini et figurae determinatae subiectum, quod tamen non est
in potentia ad aliam magnitudinem vel figuram: ita caelestium corporum
materia ita est huic formae subiecta, quod non est in potentia ad aliam
formam. Sub his vero substantiis est tertius substantiarum gradus,
scilicet corruptibilium corporum, quae in se ipsis huiusmodi materiam
habent, quae est ens in potentia tantum; nec tamen tota potentialitas
huiusmodi materiae completur per formam unam cui subiicitur, quin
remanet adhuc in potentia ad alias formas. Et secundum hanc
diversitatem materiae invenitur in corporibus subtilius et grossius
prout caelestia corpora sunt subtiliora et magis formalia quam
elementaria. Et quia forma proportionatur materiae, consequens est
quod etiam caelestia corpora habeant nobiliorem formam et magis
perfectam, utpote totam potentialitatem materiae adimplentem. In
substantiis igitur superioribus, a quibus est omnino potentia materiae
aliena, invenitur quidem differentia maioris et minoris subtilitatis
secundum differentiam perfectionis formarum, non tamen in eis est
compositio materiae et formae. Quarta vero ratio efficaciam non
habet. Non enim oportet ut si substantiae spirituales materia
careant, quod a Deo non distinguantur; sublata enim potentialitate
materiae, remanet in eis potentia quaedam, inquantum non sunt ipsum
esse, sed esse participant. Nihil autem per se subsistens, quod sit
ipsum esse, potest inveniri nisi unum solum; sicut nec aliqua forma,
si separata consideretur, potest esse nisi una. Inde est enim quod ea
quae sunt diversa numero, sunt unum specie, quia natura speciei
secundum se considerata est una. Sicut igitur est una secundum
considerationem, dum per se consideratur, ita esset una secundum
esse, si per se existeret. Eademque ratio est de genere per
comparationem ad species, quousque perveniatur ad ipsum esse quod est
communissimum. Ipsum igitur esse per se subsistens est unum tantum.
Impossibile est igitur quod praeter ipsum sit aliquid subsistens quod
sit esse tantum. Omne autem quod est, esse habet. Est igitur in
quocumque, praeter primum, et ipsum esse, tanquam actus; et
substantia rei habens esse, tanquam potentia receptiva huius actus quod
est esse. Potest autem quis dicere: quod id quod participat
(aliquid) est secundum se carens illo; sicut superficies, quae nata
est participare colorem, secundum se considerata, est non color et non
colorata. Similiter igitur id quod participat esse, oportet esse non
ens. Quod autem est in potentia ens et participativum ipsius, non
autem secundum se est ens, materia est, ut supra dictum est. Sic
igitur omne quod est post primum ens, quod est ipsum esse, cum sit
participative ens, habet materiam. Sed considerandum est, quod ea
quae a primo ente esse participant, non participant esse secundum
universalem modum essendi, secundum quod est in primo principio, sed
particulariter secundum quemdam determinatum essendi modum qui convenit
vel huic generi vel huic speciei. Unaquaeque autem res adaptatur ad
unum determinatum modum essendi secundum modum suae substantiae. Modus
autem uniuscuiusque substantiae compositae ex materia et forma, est
secundum formam, per quam pertinet ad determinatam speciem. Sic
igitur res composita ex materia et forma, per suam formam fit
participativa ipsius esse a Deo secundum quemdam proprium modum.
Invenitur igitur in substantia composita ex materia et forma duplex
ordo: unus quidem ipsius materiae ad formam; alius autem ipsius rei
iam compositae ad esse participatum. Non enim est esse rei neque forma
eius neque materia ipsius, sed aliquid adveniens rei per formam. Sic
igitur in rebus ex materia et forma compositis, materia quidem secundum
se considerata, secundum modum suae essentiae habet esse in potentia,
et hoc ipsum est ei ex aliqua participatione primi entis; caret vero,
secundum se considerata, forma, per quam participat esse in actu
secundum proprium modum. Ipsa vero res composita in sui essentia
considerata, iam habet formam, sed participat esse proprium sibi per
formam suam. Quia igitur materia recipit esse determinatum actuale per
formam, et non e converso, nihil prohibet esse aliquam formam quae
recipiat esse in se ipsa, non in aliquo subiecto: non enim causa
dependet ab effectu, sed potius e converso. Ipsa igitur forma sic per
se subsistens, esse participat in se ipsa, sicut forma materialis in
subiecto. Si igitur per hoc quod dico: non ens, removeatur solum
esse in actu, ipsa forma secundum se considerata, est non ens, sed
esse participans. Si autem non ens removeat non solum ipsum esse in
actu, sed etiam actum seu formam, per quam aliquid participat esse;
sic materia est non ens, forma vero subsistens non est non ens, sed
est actus, qui est forma participativus ultimi actus, qui est esse.
Patet igitur in quo differt potentia quae est in substantiis
spiritualibus, a potentia quae est in materia. Nam potentia
substantiae spiritualis attenditur solum secundum ordinem ipsius ad
esse; potentia vero materiae secundum ordinem et ad formam et ad esse.
Si quis autem utramque potentiam materiam esse dicat, manifestum est
quod aequivoce materiam nominabit. Quintae vero rationis solutio iam
ex dictis apparet. Quia enim substantia spiritualis esse participat
non secundum suae communitatis infinitatem, sicut est in primo
principio, sed secundum proprium modum suae essentiae, manifestum est
quod esse eius non est infinitum, sed finitum. Quia tamen ipsa forma
non est participata in materia, ex hac parte non finitur per modum quo
finiuntur formae in materia existentes. Sic igitur apparet gradus
quidam infinitatis in rebus. Nam materiales substantiae finitae quidem
sunt dupliciter: scilicet ex parte formae, quae in materia recipitur,
et ex parte ipsius esse, quod participat secundum proprium modum,
quasi superius et inferius finita existens. Substantia vero
spiritualis est quidem finita superius, inquantum a primo principio
participat esse secundum proprium modum; est autem infinita inferius,
inquantum non participatur in subiecto. Primum vero principium, quod
Deus est, est modis omnibus infinitum.
|
|