|
1. Ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam
illius, Sap. 6. Naturalis mentis humanae intuitus pondere
corruptibilis corporis aggravatus in primae veritatis luce, ex qua
omnia sunt facile cognoscibilia, defigi non potest. Unde oportet ut
secundum naturalis cognitionis progressum ratio a posterioribus in
priora deveniat et a creaturis in Deum, Rom. 1: invisibilia ipsius
a creatura mundi etc.; Sap. 13: a magnitudine speciei creaturae
et cetera. Et hoc est quod dicitur Iob 36: omnes homines vident
eum, scilicet Deum, unusquisque intuetur procul. Creaturae enim,
per quas naturaliter cognoscitur Deus, in infinitum ab ipso distant.
Sed quia in his, quae procul videntur, facile visus decipitur,
idcirco ex creaturis in Deum cognoscendum tendentes in errores
multiplices inciderunt. Unde dicitur Sap. 14 quod creaturae Dei
sunt muscipulae pedibus insipientium et in Psalmo: defecerunt
scrutantes scrutinio. Et ideo Deus humano generi aliam tutam viam
cognitionis providit, suam notitiam mentibus hominum per fidem
infundens. Unde dicitur 1 Cor. 2: quae sunt Dei, nemo novit
nisi spiritus Dei, nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Et
hic est spiritus, quo efficimur credentes, 2 Cor. 4: habentes
eundem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur. Sicut ergo
naturalis cognitionis principium est creaturae notitia a sensu accepta,
ita cognitionis desuper datae principium est primae veritatis notitia
per fidem infusa. Et hinc est quod diverso ordine hinc inde
proceditur. Philosophi enim, qui naturalis cognitionis ordinem
sequuntur, praeordinant scientiam de creaturis scientiae divinae,
scilicet naturalem metaphysicae. Sed apud theologos proceditur e
converso, ut creatoris consideratio considerationem praeveniat
creaturae.
2. Hunc ergo ordinem secutus Boethius ea quae sunt fidei tractare
intendens in ipsa summa rerum origine principium suae considerationis
instituit, scilicet Trinitate unius simplicis Dei. Unde ei
competunt verba praemissa: ab initio nativitatis et cetera. In quibus
circa praesens opusculum, quod ad Symmachum patricium urbis
composuit, tria possunt notari, scilicet materia, modus et finis.
3. Materia siquidem huius operis est in una divina essentia Trinitas
personarum, quae consurgit ex prima nativitate, qua divina sapientia a
patre aeternaliter generatur, Prov. 8: nondum erant abyssi, et ego
iam concepta eram; in Psalmo: ego hodie genui te. Quae quidem
nativitas initium est cuiuslibet nativitatis alterius, cum ipsa sola
sit perfecte naturam capiens generantis; aliae vero omnes imperfectae
sunt, secundum quas genitum aut partem substantiae generantis accipit
aut substantiae similitudinem. Unde oportet quod a praedicta
nativitate omnis alia nativitas per quandam imitationem derivetur,
Eph. 3: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Et
propter hoc filius dicitur primogenitus omnis creaturae, Col. 1, ut
nativitatis origo et imitatio designetur, non eadem generationis
ratio. Unde convenienter dicit: ab initio nativitatis; Prov. 8:
dominus possedit me in initio viarum suarum. Nec solum creaturarum est
initium praedicta nativitas, sed etiam spiritus sancti, qui a
generante genitoque procedit. Per hoc autem quod non dicit: initium
nativitatis investigabo, sed ab initio designatur quod in hoc
nativitatis initio eius perscrutatio non finitur, sed ab hoc incipiens
ad alia procedit.
4. Eius namque doctrina in tres partes dividitur. Prima namque est
de Trinitate personarum, ex quarum processione omnis alia nativitas
vel processio derivatur, in hoc quidem libro, qui prae manibus
habetur, quantum ad id quod de Trinitate et unitate sciendum est, in
alio vero libro, quem ad Iohannem diaconum Ecclesiae Romanae
scribit, de modo praedicandi, quo utimur in personarum Trinitate,
qui sic incipit: quaero, an pater. Secunda vero pars est de
processione bonarum creaturarum a Deo bono in libro, qui ad eundem
Iohannem conscribitur de hebdomadibus, qui sic incipit: postulas a
me. Tertia vero pars est de reparatione creaturarum per Christum.
Quae quidem in duo dividitur. Primo namque proponitur fides, quam
Christus docuit qua iustificamur, in libro qui intitulatur de fide
Christiana, qui sic incipit: Christianam fidem. Secundo
explanatur, quid de Christo sentiendum sit, quomodo scilicet duae
naturae in una persona conveniant, et hoc in libro de duabus naturis in
una persona Christi ad Iohannem praedictum conscripto, qui sic
incipit: anxie te quidem.
5. Modus autem de Trinitate tractandi duplex est, ut dicit
Augustinus in I de Trinitate, scilicet per auctoritates et per
rationes, quem utrumque modum Augustinus complexus est, ut ipsemet
dicit. Quidam vero sanctorum patrum, ut Ambrosius et Hilarius,
alterum tantum modum prosecuti sunt, scilicet per auctoritates.
Boethius vero elegit prosequi per alium modum, scilicet per rationes,
praesupponens hoc quod ab aliis per auctoritates fuerat prosecutum. Et
ideo modus huius operis designatur in hoc quod dicit: investigabo, in
quo rationis inquisitio designatur, Eccli. 39: sapientiam,
scilicet Trinitatis notitiam, antiquorum, scilicet quam antiqui sola
auctoritate asseruerunt, exquiret sapiens, id est ratione
investigabit. Unde in prooemio praemittit: investigatam diutissime
quaestionem.
6. Finis vero huius operis est, ut occulta fidei manifestentur,
quantum in via possibile est, Eccli. 24: qui elucidant me, vitam
aeternam habebunt. Et ideo dicit: ponam in lucem scientiam illius,
Iob 28: profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in
lucem.
|
|