|
Huic ergo operi prooemium praemittit, in quo tria facit.
Primo breviter causas operis praelibat, in quo reddit auditorem
docilem. Secundo excusationem subiungit, in quo reddit auditorem
benevolum, ibi: idcirco stilum et cetera. Tertio ostendit sui operis
originem et quasi subiectum esse doctrinam Augustini, ex quo reddit
auditorem attentum, ibi: vobis tamen etiam illud inspiciendum et
cetera. Proponit autem quattuor causas sui operis in prima parte.
Primo materialem, cum dicit: investigatam diutissime quaestionem,
scilicet de Trinitate personarum unius Dei, in qua et difficultatem
materiae insinuat, quae diutina investigatione indiguit, et studii
diligentiam, qua ipse eam diutissime investigavit, ut intelligatur
investigatam a nobis, quamvis etiam intelligi possit investigatam a
pluribus, quia a principio nascentis Ecclesiae haec quaestio ingenia
fidelium maxime fatigavit.
Secundo tangit causam efficientem: et proximam sive
secundariam in hoc quod dicit: quantum mentis nostrae igniculum, et
primam sive principalem in hoc quod dicit: illustrare lux divina
dignata est. Proxima siquidem causa huius investigationis fuit
intellectus auctoris, qui recte igniculus dicitur. Ignis enim, ut
dicit Dionysius 15 c. caelestis hierarchiae, maxime competit ad
significandas divinas proprietates, tum ratione subtilitatis, tum
ratione luminis, tum ratione virtutis activae per calorem, tum ratione
situs et motus. Quae quidem Deo maxime competunt, in quo est summa
simplicitas et immaterialitas, perfecta claritas, omnipotens virtus et
altissima sublimitas, Angelis autem mediocriter, sed humanis mentibus
infimo modo, quarum propter corpus coniunctum et puritas inquinatur et
lux obscuratur et virtus debilitatur et motus in suprema retardatur;
unde humanae mentis efficacia recte igniculo comparatur. Unde nec ad
huius quaestionis veritatem inquirendam sufficit, nisi divina luce
illustrata, et sic divina lux est causa principalis, humana mens causa
secundaria.
Tertio tangit causam formalem in hoc quod dicit: formatam
rationibus, et tangit modum agendi quantum ad tria. Primo quantum ad
hoc quod argumentando processit; unde dicit: formatam rationibus.
Quaestio namque quamdiu probabilibus rationibus sub dubio exagitatur,
quasi informis est, nondum ad certitudinem veritatis pertingens, et
ideo formata dicitur esse, quando ad eam ratio additur, per quam
certitudo de veritate habetur. Et in hoc providit intelligentiae,
quia quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi,
ut Augustinus dicit. Secundo in hoc quod non solum verbis disseruit,
sed etiam scripto mandavit, unde dicit: litterisque mandatam. In quo
providit memoriae. Tertio in hoc quod non ad praesentes per modum
doctrinae, sed ad absentes per modum epistulae conscripsit. Sic enim
etiam Aristoteles diversimode libros suos composuit, quosdam quidem ad
praesentes, qui ab ipso audiebant - et hi libri dicuntur auditus,
sicut dicitur liber de naturali auditu - quosdam autem ad absentes
scribens, sicut liber de anima conscriptus esse significatur in I
Ethicorum, ubi nominantur exteriores sermones, ut Commentator
Graecus ibidem dicit. Unde sequitur: offerendam vobis quasi maiori
ad iudicandum communicandamque curavi quasi socio ad profectum. Et in
hoc iudicium requirit; unde sequitur: tam vestri cupidus iudicii quam
nostri studiosus inventi. Ex hoc enim quod fuit studiosus ad
inveniendum, praedictam quaestionem rationibus formavit; ex hoc vero
quod fuit cupidus iudicii Symmachi, ei formatam obtulit.
Quarto tangit causam finalem, cum dicit: qua in re quid mihi
sit animi, id est quem finem intendam ex supra dicta re, quotiens
excogitata animo de praedictis vel quibuscumque aliis stilo commendo,
intelligi potest ex duobus, tum ex ipsa difficultate materiae, tum ex
eo quod colloquor non multitudini, sed raris, scilicet sapientibus,
id est vobis tantummodo. Non enim hunc librum scripsit, ut
multitudini recitaret, quod quandoque fit propter vulgi favorem, sed
tantummodo uni sapienti, unde sequitur: neque enim excitamur,
scilicet ad scribendum famae iactatione, id est commendatione, et
clamoribus vulgi, sicut poetae recitantes carmina in theatris,
inanibus, quia tales clamores frequenter sine ratione sunt. Et sic
removit finem inconvenientem et subiungit finem debitum, insinuans
quidem finem principalem qui est interior, scilicet perceptio divinae
veritatis, et explicans finem secundarium, scilicet iudicium
sapientis, unde dicit: sed si quis est fructus exterior, quasi
dicat: principaliter quidem me excitat fructus interior, sed si
aliquis est exterior, hic non potest aliam sperare sententiam nisi
materiae similem, id est convenientem, quasi dicat: non aliud
iudicium requiro pro fructu exteriori nisi qui deceat tantam materiam,
de qua iudicium concedi non debet ignaviter pigris neque callide
invidis, sed solum benevolo sapienti, unde sequitur: quocumque igitur
a vobis deieci oculos, scilicet ad quoscumque respexi, non ad vos
tantum considerationi meae occurrit, partim, id est in aliquibus,
ignava, id est stulta, segnities, id est pigritia, partim livor, id
est invidia, callidus, id est astutus ad nocendum, in tantum ut
contumeliam videatur irrogare divinis tractatibus, qui haec, scilicet
divina, proiecerit, id est inordinate exposuerit, talibus monstris
hominum - monstra dicuntur homines qui in corpore humano cor gerunt
bestiale, propter peccatum bestiis similes effecti in affectu - non
agnoscenda potius quam conculcanda, quia non tam quaerunt cognoscere
quam vituperare quaecumque dicuntur, propter invidiam; unde dicitur
Matth. 7: nolite sanctum dare et cetera. Alia littera: ne et ego
si aliter facerem, videar etc. qui proiecerim et cetera.
Idcirco stilum et cetera. Haec est secunda pars prooemii, in
qua subiungit excusationem. Et primo excusat operis difficultatem.
Secundo operis imperfectionem, ibi: sed tantum a nobis et cetera.
Tangit autem triplicem difficultatem, quam sponte huic operi adhibet.
Prima est ex brevitate Scripturae, unde dicit: idcirco stilum
brevitate contraho, secundum illud Horatii: brevis esse laboro,
obscurus fio. Secunda est ex subtilibus rationibus quas inducit, et
hoc est quod dicit: ex intimis disciplinis philosophiae sumpta, quae
sunt disciplinae a sensibilibus abstrahentes, quarum principiis et
conclusionibus utitur, ut metaphysicae et logicae. Tertia est ex
novitate verborum, unde dicit: haec, scilicet sumpta, velo
significationibus novorum verborum. Quae quidem nova dicuntur vel
quantum ad materiam istam, quia alii tractatores huius quaestionis
talibus verbis usi non sunt, vel quantum ad eos qui legunt, qui
talibus verbis non sunt assueti. Tres autem has difficultates addit
quartae, quam supra tetigit, quae est materiae difficultas, ut ea,
quae in hoc libro scribuntur, tantum sapientibus colloquatur, qui haec
intelligere poterunt, sicut est auctor ipse et ille, ad quem liber
conscribitur, alii vero, qui capere intellectu non possunt, a
lectione excludantur. Non enim libenter leguntur quae non
intelliguntur. Et quia ratio ex praecedentibus connectitur, ideo
praemisit: idcirco, quod est nota conclusionis. Littera vero plana
est.
Deinde cum dicit: sed tantum a nobis quaeri oportet etc.,
excusat operis defectum, quia scilicet non debet requiri ab eo in hoc
opere plus certitudinis quam quantum humana ratio valet ad alta
divinitatis conscendere. Quod probat per locum a minori in aliis
artibus, in quibus iste finis unicuique artifici constituitur ut tantum
faciat, quantum humana ratio sinit. Non enim medicus semper curat,
sed si nihil omittat de his quae facere debet, sine culpa erit, et
similiter est in aliis artibus. Unde et in hoc opere, ubi est
difficillima materia sensum humanae rationis excedens, magis debet
auctori venia dari, si non ad perfectam certitudinem quaestionem
deducat. Deinde cum dicit: vobis tamen, ostendit, cuius
auctoritatem in scribendo sequatur, scilicet Augustini. Non ut ea
tantum dicat quae in libro Augustini inveniuntur, sed quia ea quae
Augustinus de Trinitate dixit, scilicet quod in absolutis divinae
personae conveniunt et in relativis distinguuntur, accipit quasi semina
et principia, quibus utitur ad quaestionis difficultatem enodandam.
Et sic ipsa veritatis explicatio per multas rationes sunt fructus ex
seminibus Augustini in ipso provenientes. Qui autem sint convenientes
et uberes, ei, ad quem scribit, inspiciendum committit ad propositam
quaestionem accedens.
|
|