|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mens
humana in cognitione cuiuslibet veritatis indigeat nova illustratione
divinae lucis. 2 Cor. 3: non sumus sufficientes cogitare et
cetera. Sed perceptio veritatis non potest esse sine cogitatione.
Ergo humana mens non potest veritatem aliquam cognoscere, nisi de novo
illustretur a Deo.
2. Praeterea, facilius est ab alio veritatem
addiscere quam per se ipsum eam inspicere. Unde qui per se ipsos
sciunt praeferuntur illis, qui ab aliis addiscere possunt, in I
Ethicorum. Sed homo non potest ab aliis addiscere, nisi mens eius
interius doceatur a Deo, ut dicit Augustinus in libro de magistro et
Gregorius in homilia Pentecostes. Ergo nec per se ipsum potest
aliquis veritatem inspicere, nisi de novo mens eius illustretur a
Deo.
3. Praeterea, sicut se habet oculus corporalis ad
corpora intuenda, ita se habet intellectus ad intelligibilem veritatem
conspiciendam, ut patet in III de anima. Sed oculus corporalis non
potest videre corpora nisi illustratione solis materialis
superveniente. Ergo nec intellectus humanus potest veritatem
inspicere, nisi lumine solis invisibilis, qui est Deus,
illustretur.
4. Praeterea, illi actus in nobis esse dicuntur,
ad quos exercendos principia sufficientia in nobis habemus. Sed in
nobis non est cognoscere veritatem, cum quandoque multi laborent ad
veritatem cognoscendam, qui eam cognoscere nequeunt. Ergo non habemus
sufficientia principia in nobis ad veritatem cognoscendam. Ergo
oportet ad hoc, quod eam cognoscamus, ab exteriori nos iuvari, et sic
idem quod prius.
5. Praeterea, magis dependet operatio mentis
humanae a luce divina quam operatio creaturae sensibilis inferioris a
luce corporis caelestis. Sed corpora inferiora quamvis habeant formas
quae sunt principia naturalium operationum, non tamen possunt
operationes suas perficere, nisi lumine solis et stellarum
superveniente iuvarentur. Unde dicit Dionysius 4 c. de divinis
nominibus quod lumen solis ad generationem visibilium corporum confert
et ad vitam ipsa movet et nutrit et auget. Ergo nec menti humanae
sufficit ad videndam veritatem naturale lumen, quod est quasi forma
ipsius, nisi lumen aliud superveniat, scilicet divinum.
6. Praeterea, in omnibus causis ordinatis per se
et non secundum accidens effectus non procedit a causa secunda nisi per
operationem causae primae, ut patet in libro de causis. Sed mens
humana ordinatur sub luce increata ordine essentiali et non
accidentali. Ergo operatio mentis quae est eius effectus proprius,
scilicet cognitio veritatis, non potest provenire ex ea nisi operante
prima luce increata. Eius autem operatio non videtur alia esse nisi
illustratio. Et sic idem quod prius.
7. Praeterea, sicut se habet voluntas ad bene
volendum, ita se habet intellectus ad recte intelligendum. Sed
voluntas non potest bene velle, nisi divina gratia adiuvetur, ut
Augustinus dicit. Ergo nec intellectus potest veritatem intelligere,
nisi divina luce illustretur.
8. Praeterea, illud, ad quod vires nostrae
sufficiunt, irreprehensibiliter nostris viribus ascribimus, sicut
currere vel aedificare. Sed reprehensibile est quod aliquis scientiam
veritatis suo ascribit ingenio, quin immo iubemur illam Deo
ascribere, secundum illud Eccli. ult.: danti mihi sapientiam dabo
gloriam. Ergo ad cognoscendam veritatem vires nostrae non sufficiunt.
Et sic idem quod prius.
1. Sed contra, mens humana illustrata est
divinitus lumine naturali, secundum illud Psalmi: signatum est super
nos lumen vultus tui, domine. Si ergo hoc lumen, quia creatum est,
non sufficit ad veritatem conspiciendam, sed requirit novam
illustrationem, pari ratione lumen superadditum non sufficiet, sed
indigebit alio lumine, et sic in infinitum, quod numquam compleri
potest, et sic impossibile erit cognoscere aliquam veritatem. Ergo
oportet stare in primo lumine, ut scilicet mens lumine naturali sine
aliquo superaddito possit veritatem videre.
2. Praeterea, sicut visibile in actu sufficiens
est ad hoc quod moveat visum, ita intelligibile actu sufficit ad
movendum intellectum, si sit proportionatum. Sed mens nostra habet in
se unde possit facere intelligibile actu, scilicet intellectum
agentem, et tale intelligibile est ei proportionatum. Ergo non
indiget aliqua nova illustratione ad hoc quod mens veritatem cognoscat.
3. Praeterea, sicut se habet lux corporalis ad
visionem corporalem, ita se habet lux intellectualis ad visionem
intellectus. Sed quaelibet lux corporalis quantumcumque sit parva
facit aliquid videri corporaliter, ad minus se ipsam. Ergo et lux
intelligibilis, quae est menti connaturalis, sufficit ad aliquam
veritatem cognoscendam.
4. Praeterea, omnia opera artificialia ex
cognitione alicuius veritatis dependent, cum eorum principium sit
scientia. Sed quaedam opera artificialia sunt, in quae potest liberum
arbitrium per se ipsum secundum Augustinum, ut aedificare domos et
huiusmodi. Ergo et in aliquam veritatem cognoscendam sufficit mens
sine nova illustratione divina.
Responsio. Dicendum quod haec est differentia
inter virtutes activas et passivas quod passivae non possunt exire in
actum propriae operationis, nisi moveantur a suis activis, sicut
sensus non sentit, nisi moveatur a sensibili, sed virtutes activae
possunt operari sine hoc quod ab alio moveantur, sicut patet in viribus
animae vegetabilis. Sed in genere intellectus invenitur duplex
potentia: activa, scilicet intellectus agens, et passiva, scilicet
intellectus possibilis. Quidam vero posuerunt quod solus intellectus
possibilis erat potentia animae, intellectus vero agens erat quaedam
substantia separata. Et haec est opinio Avicennae, secundum quam
opinionem sequitur quod anima humana non possit in actum propriae
operationis, quae est cognitio veritatis, exire, nisi exteriori
lumine illustretur, illius scilicet substantiae separatae, quam dicit
intellectum agentem.
Sed quia verba philosophi in III de anima
magis videntur sonare quod intellectus agens sit potentia animae et huic
etiam auctoritas sacrae Scripturae consonat, quae lumine intelligibili
nos insignitos esse profitetur, cui philosophus comparat intellectum
agentem, ideo in anima ponitur respectu intelligibilis operationis,
quae est cognitio veritatis, et potentia passiva et potentia activa.
Unde sicut aliae potentiae activae naturales suis passivis coniunctae
sufficiunt ad naturales operationes, ita etiam anima habens in se
potentiam activam et passivam sufficit ad perceptionem veritatis.
Cum autem quaelibet virtus activa creata finita
sit, est eius sufficientia ad determinatos effectus limitata. Unde in
alios effectus non potest, nisi nova virtus addatur. Sic ergo sunt
quaedam intelligibiles veritates, ad quas se extendit efficacia
intellectus agentis, sicut principia quae naturaliter homo cognoscit et
ea quae ab his deducuntur; et ad haec cognoscenda non requiritur nova
lux intelligibilis, sed sufficit lumen naturaliter inditum. Quaedam
vero sunt ad quae praedicta principia non se extendunt, sicut sunt ea
quae sunt fidei, facultatem rationis excedentia, et futura
contingentia et alia huiusmodi; et haec cognoscere mens humana non
potest, nisi divinitus novo lumine illustretur superaddito lumini
naturali.
Quamvis autem non requiratur novi luminis additio
ad cognitionem eorum ad quae ratio naturalis se extendit, requiritur
tamen divina operatio. Praeter operationem enim qua Deus rerum
instituit naturas, singulis formas et virtutes proprias tribuens,
quibus possent suas operationes exercere, operatur etiam in rebus opera
providentiae omnium rerum virtutes ad actus proprios dirigendo et
movendo. Ita enim universa creatura divinae gubernationi subicitur,
sicut instrumenta subduntur gubernationi artificis et qualitates
naturales virtutibus animae nutritivae, ut dicitur in II de anima.
Unde sicut ex calore naturali sequitur opus digestionis secundum
regulam, quam imponit calori vis digestiva, et omnes virtutes
inferiorum corporum operantur, secundum quod moventur et diriguntur ex
virtutibus corporum caelestium, ita omnes virtutes activae creatae
operantur, secundum quod moventur et diriguntur a creatore. Sic ergo
in omni cognitione veritatis indiget mens humana divina operatione, sed
in naturalibus cognoscendis non indiget nova luce, sed solo motu et
directione eius, in aliis autem etiam nova illustratione. Et quia de
talibus Boethius hic loquitur, ideo dicit: quantum divina lux et
cetera.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis nihil simus
sufficientes cogitare ex nobis sine Dei operatione, non tamen oportet
quod in qualibet nostra cognitione novum lumen nobis infundatur.
Ad secundum dicendum quod secundum hoc Deus nos
interius docet in naturalibus cognitis, quod lumen naturale in nobis
causat et ipsum dirigit in veritatem, in aliis vero etiam novum lumen
infundendo.
Ad tertium dicendum quod oculus corporalis ex
illustratione solis materialis non consequitur lumen aliquod sibi
connaturale, per quod possit facere visibilia in actu, sicut
consequitur mens nostra ex illustratione solis increati. Et ideo
oculus semper indiget exteriori lumine, non autem mens.
Ad quartum dicendum quod lumen intelligibile, ubi
est purum sicut in Angelis, sine difficultate omnia cognita
naturaliter demonstrat, ita quod in eis est omnia naturalia
cognoscere. In nobis autem lumen intelligibile est obumbratum per
coniunctionem ad corpus et ad vires corporeas, et ex hoc impeditur, ut
non libere possit veritatem etiam naturaliter cognoscibilem inspicere,
secundum illud Sap. 10: corpus quod corrumpitur et cetera. Et
exinde est quod non est omnino in nobis veritatem cognoscere, scilicet
propter impedimenta. Sed unusquisque magis vel minus habet hoc in
potestate, secundum quod lumen intelligibile est in ipso purius.
Ad quintum dicendum quod corpora inferiora,
quamvis indigeant ad hoc quod operentur ut moveantur a corporibus
caelestibus, non tamen indigent ad proprias operationes efficiendas
quod novas formas ab eis recipiant. Et similiter non oportet quod mens
humana, quae movetur a Deo ad cognoscendum naturaliter cognita, nova
luce perfundatur.
Ad sextum dicendum quod, sicut dicit Augustinus
VIII super Genesim, sicut aer illuminatur a lumine praesente,
quod si fuerit absens continuo tenebratur, ita et mens illuminatur a
Deo. Et ideo etiam lumen naturale in anima semper Deus causat, non
aliud et aliud, sed idem; non enim est causa fieri eius solum, sed
etiam esse illius. In hoc ergo continue Deus operatur in mente, quod
in ipsa lumen naturale causat et ipsum dirigit, et sic mens non sine
operatione causae primae in operationem suam procedit.
Ad septimum dicendum quod voluntas numquam potest
bene velle sine divino instinctu, potest autem bene velle sine gratiae
infusione, sed non meritorie. Et similiter intellectus non potest
sine divino motu veritatem quamcumque cognoscere, potest autem sine
novi luminis infusione, quamvis non ea quae naturalem cognitionem
excedunt.
Ad octavum dicendum quod eo ipso quod Deus in
nobis lumen naturale conservando causat et ipsum dirigit ad videndum,
manifestum est quod perceptio veritatis praecipue sibi debet ascribi,
sicut operatio artis magis attribuitur artifici quam serrae.
|
|