|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus
nullo modo possit cognosci a nobis. Illud enim, quod in summo gradu
nostrae cognitionis nobis ignotum remanet, nullo modo est a nobis
cognoscibile. Sed in perfectissimo gradu nostrae cognitionis Deo non
coniungimur nisi quasi ignoto, ut dicit Dionysius 1 c. mysticae
theologiae. Ergo Deus nullo modo est a nobis cognoscibilis.
2. Praeterea, omne quod cognoscitur per aliquam
formam cognoscitur. Sed, sicut dicit Augustinus, Deus omnem formam
nostri intellectus subterfugit. Ergo nullo modo est a nobis
cognoscibilis.
3. Praeterea, cognoscentis et cognoscibilis
oportet esse aliquam proportionem, sicut et potentiae cuiuslibet ad
suum obiectum. Sed inter intellectum nostrum et Deum nulla potest
esse proportio, sicut nec inter finitum et infinitum. Ergo
intellectus nullo modo potest Deum cognoscere.
4. Praeterea, cum potentia et actus reducantur in
idem genus, utpote quae dividunt omnia genera entis, nulla potentia
potest in actum, qui est extra genus suum, sicut sensus non potest
cognoscere substantiam intelligibilem. Sed Deus est extra omne
genus. Ergo non potest aliquo intellectu cognosci qui sit in aliquo
genere. Sed noster intellectus est huiusmodi. Ergo et cetera.
5. Praeterea, remoto primo necesse est omnia
consequentia removeri. Sed primum intelligibile est quiditas rei;
unde quod quid est dicitur esse obiectum proprium intellectus in III
de anima, et quid est est medium demonstrandi an est et omnes alias rei
condiciones. Sed de Deo non possumus scire quid est, ut Damascenus
dicit. Ergo nihil de illo possumus cognoscere.
1. Sed contra est quod dicitur Rom. 1:
invisibilia Dei et cetera.
2. Praeterea, Ier. 10: in hoc glorietur qui
gloriatur scire et nosse me. Sed hoc esset inanis gloria, nisi eum
cognoscere possemus. Ergo Deum cognoscere possumus.
3. Praeterea, nihil diligitur nisi cognitum, ut
patet per Augustinum in libro de Trinitate. Sed Deum diligere
iubemur. Ergo eum cognoscere possumus; non enim nobis praecipitur
impossibile.
Responsio. Dicendum quod dupliciter aliqua res
cognoscitur. Uno modo per formam propriam, sicut oculus videt lapidem
per speciem lapidis. Alio modo per formam alterius similem sibi,
sicut cognoscitur causa per similitudinem effectus et homo per formam
suae imaginis. Per formam autem suam aliquid dupliciter videtur. Uno
modo per formam quae est ipsa res, sicut Deus se cognoscit per
essentiam suam et etiam Angelus se ipsum. Alio modo per formam quae
est ab ipso, sive sit abstracta ab ipso, quando scilicet forma
immaterialior est quam res, sicut forma lapidis abstrahitur a lapide;
sive sit impressa intelligenti ab eo, utpote quando res est simplicior
quam similitudo per quam cognoscitur, sicut Avicenna dicit quod
intelligentias cognoscimus per impressiones earum in nobis. Quia
igitur intellectus noster secundum statum viae habet determinatam
habitudinem ad formas, quae a sensu abstrahuntur, cum comparetur ad
phantasmata sicut visus ad colores, ut dicitur in III de anima, non
potest ipsum Deum cognoscere in hoc statu per formam quae est essentia
sua, sed sic cognoscetur in patria a beatis.
Similitudo etiam quaecumque impressa ab ipso in
intellectum humanum non sufficeret ad hoc quod faceret eius essentiam
cognosci, cum in infinitum excedat quamlibet formam creatam, ratione
cuius intellectui per formas creatas pervius non potest esse Deus, ut
Augustinus dicit. Nec etiam in statu huius viae cognoscitur Deus a
nobis per formas pure intelligibiles, quae sint aliqua similitudo
ipsius propter connaturalitatem intellectus nostri ad phantasmata, ut
dictum est. Unde relinquitur quod solummodo per effectus formam
cognoscatur. Effectus autem est duplex: quidam, qui adaequatur
virtuti suae causae, et per talem effectum cognoscitur plenarie virtus
causae, et per consequens quiditas ipsius; alius effectus est, qui
deficit a praedicta aequalitate, et per talem effectum non potest
comprehendi virtus agentis et per consequens nec essentia eius; sed
cognoscitur tantum de causa quod est. Et sic se habet cognitio
effectus ut principium ad cognoscendum de causa an est, sicut se habet
quiditas ipsius causae, cum per suam formam cognoscitur. Hoc autem
modo se habet omnis effectus ad Deum. Et ideo non possumus in statu
viae pertingere ad cognoscendum de ipso nisi quia est. Et tamen unus
cognoscentium quia est alio perfectius cognoscit, quia causa tanto ex
effectu perfectius cognoscitur, quanto per effectum magis apprehenditur
habitudo causae ad effectum.
Quae quidem habitudo in effectu non pertingente
ad aequalitatem suae causae attenditur secundum tria, scilicet secundum
progressionem effectus a causa et secundum hoc quod effectus consequitur
de similitudine suae causae et secundum hoc quod deficit ab eius
perfecta consecutione. Et sic tripliciter mens humana proficit in
cognitione Dei, quamvis ad cognoscendum quid est non pertingat, sed
an est solum. Primo, secundum quod perfectius cognoscitur eius
efficacia in producendo res. Secundo, prout nobiliorum effectuum
causa cognoscitur, qui cum eius similitudinem aliquam gerant, magis
eminentiam eius commendant. Tertio in hoc quod magis ac magis
cognoscitur elongatus ab omnibus his, quae in effectibus apparent.
Unde dicit Dionysius in libro de divinis nominibus quod cognoscitur ex
omnium causa et excessu et ablatione.
In hoc autem profectu cognitionis maxime iuvatur
mens humana, cum lumen eius naturale nova illustratione confortatur;
sicut est lumen fidei et doni sapientiae et intellectus, per quod mens
in contemplatione supra se elevari dicitur, in quantum cognoscit Deum
esse supra omne id, quod naturaliter comprehendit. Sed quia ad eius
essentiam videndam penetrare non sufficit, dicitur in se ipsam
quodammodo ab excellenti lumine reflecti, et hoc est quod dicitur
Gen. 32 super illud: vidi dominum facie ad faciem, in Glossa
Gregorii: visus animae, cum in Deum intenditur, immensitatis
coruscatione reverberatur.
Ad primum ergo dicendum quod secundum hoc dicimur
in fine nostrae cognitionis Deum tamquam ignotum cognoscere, quia tunc
maxime mens in cognitione profecisse invenitur, quando cognoscit eius
essentiam esse supra omne quod apprehendere potest in statu viae, et
sic quamvis maneat ignotum quid est, scitur tamen quia est.
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod Deus omnem
formam intellectus subterfugit, apparet quod non potest cognosci quid
est, sed solum an est, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod proportio nihil aliud est
quam quaedam habitudo duorum ad invicem convenientium in aliquo,
secundum hoc quod conveniunt aut differunt. Possunt autem intelligi
esse convenientia dupliciter. Uno modo ex hoc quod conveniunt in eodem
genere quantitatis aut qualitatis, sicut habitudo superficiei ad
superficiem aut numeri ad numerum, in quantum unum excedit aliud aut
aequatur ei, vel etiam caloris ad calorem, et sic nullo modo potest
esse proportio inter Deum et creaturam, cum non conveniant in aliquo
genere. Alio modo possunt intelligi convenientia ita quod conveniant
in aliquo ordine, et sic attenditur proportio inter materiam et
formam, faciens et factum et alia huiusmodi, et talis proportio
requiritur inter potentiam cognoscentem et cognoscibile, cum
cognoscibile sit quasi actus potentiae cognoscentis. Et sic etiam est
proportio creaturae ad Deum ut causati ad causam et cognoscentis ad
cognoscibile, sed propter infinitum excessum creatoris super creaturam
non est proportio creaturae ad creatorem, ut recipiat influentiam
ipsius secundum totam virtutem eius, neque ut ipsum perfecte
cognoscat, sicut ipse se ipsum perfecte cognoscit.
Ad quartum dicendum quod intellectus et
intelligibile sunt unius generis, sicut potentia et actus. Deus
autem, quamvis non sit in genere intelligibilium, quasi sub genere
comprehensum, utpote generis naturam participans, pertinet tamen ad
hoc genus ut principium. Eius etiam effectus non sunt extra genus
intelligibilium, unde et hic per effectus et in patria per essentiam
cognosci potest. Praeterea, intelligibile videtur magis dici per
remotionem quam per positionem. Ex hoc enim est unumquodque
intelligibile quod est a materia immune vel separatum. Negationes
autem in divinis verificantur, quamvis affirmationes sint incompactae,
ut Dionysius dicit 2 c. caelestis hierarchiae.
Ad quintum dicendum quod quando aliquid non
cognoscitur per formam suam, sed per effectum suum, forma effectus
supplet locum formae ipsius rei; nam ex ipso effectu scitur an causa
sit.
|
|