|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod
primum, quod a mente cognoscitur, sit Deus. Illud enim, in quo
omnia alia cognoscuntur et per quod de omnibus quae cognoscimus
iudicamus, est primo cognitum a nobis, sicut lux est primo nota oculo
quam ea, quae per lucem videntur, et principia intellectui prius quam
conclusiones. Sed omnia in prima veritate cognoscuntur et per ipsam de
omnibus iudicamus, ut Augustinus dicit in libro de Trinitate et de
vera religione. Ergo prima veritas, scilicet Deus, est id quod
primo a nobis cognoscitur.
2. Praeterea, quando sunt plures causae
ordinatae, prima causa prius influit in causatum quam causa secunda et
ultimo dimittit ipsum, ut habetur in libro de causis. Sed cum
scientia humana sit causata a rebus, scibile vel intelligibile est
menti humanae causa intelligendi. Ergo primum intelligibilium primo
influet in ipsam. Sed influxus intelligibilis in intellectum, in
quantum huiusmodi, est ut intelligatur. Ergo Deus, qui est primum
intelligibilium, ab intellectu nostro primo intelligitur.
3. Praeterea, in omni cognitione, in qua ea quae
sunt priora et simpliciora primo cognoscuntur, id, quod est primum et
simplicissimum, primo cognoscitur. Sed in cognitione humana ea, quae
prius occurrunt, sunt priora et simpliciora, ut videtur, quia ens est
illud quod primo cadit in cognitione humana, ut Avicenna dicit; esse
autem est primum inter creata. Ergo cognitioni humanae primo occurrit
Deus, qui est simpliciter primum et simplicissimum.
4. Praeterea, finis, qui est ultimus
consecutione, est primus in intentione. Sed Deus est ultimus finis
humanae voluntatis, ad quem omnes alii fines ordinantur. Ergo est
primus in intentione. Sed hoc non potest esse, nisi sit cognitus.
Ergo illud quod primo occurrit cognoscendum est Deus.
5. Praeterea, illud, quod non indiget aliqua
praecedenti operatione ad hoc quod circa ipsum sit operatio alicuius
operantis, prius cadit sub operatione illius operantis quam hoc quod
indiget aliqua operatione alia, sicut lignum iam dolatum prius cadit
sub operatione facientis scamnum quam lignum adhuc dolandum. Sed res
sensibiles indigent quod abstrahantur a materia per intellectum
agentem, antequam intelligantur ab intellectu possibili. Deus autem
per se ipsum est maxime a materia separatus. Ergo ipse prius
intelligitur ab intellectu possibili quam res sensibiles.
6. Praeterea, naturaliter cognita et quae non
possunt intelligi non esse sunt illa quae primo nostrae cognitioni
occurrunt. Sed cognitio exsistendi Deum naturaliter est omnibus
inserta, ut dicit Damascenus. Nec potest Deus cogitari non esse,
ut dicit Anselmus. Ergo Deus est primum quod a nobis cognoscitur.
1. Sed contra, secundum philosophum omnis nostra
cognitio a sensu ortum habet. Sed Deus est maxime remotus a sensu.
Ergo ipse non est a nobis primo, sed ultimo cognitus.
2. Praeterea, secundum philosophum ea, quae
sunt posteriora secundum naturam, sunt priora quoad nos, et minus nota
secundum naturam sunt magis nota quoad nos. Sed creaturae sunt
posteriores et minus notae secundum naturam quam ipse Deus. Ergo
Deus est posterius notus quoad nos.
3. Praeterea, illud quod promittitur ut ultimum
praemium non est primum quod praecedit omnia merita. Sed cognitio Dei
promittitur nobis ut ultimum praemium omnis cognitionis et actionis.
Ergo Deus non est primo a nobis cognitus.
Responsio. Dicendum quod quidam dixerunt quod
primum, quod a mente humana cognoscitur etiam in hac vita, est ipse
Deus qui est veritas prima, et per hoc omnia alia cognoscuntur. Sed
hoc apparet esse falsum, quia cognoscere Deum per essentiam est
hominis beatitudo, unde sequeretur omnem hominem beatum esse. Et
praeterea, cum in divina essentia omnia quae dicuntur de ipsa sint
unum, nullus erraret circa ea, quae de Deo dicuntur, quod
experimento patet esse falsum. Et iterum ea, quae sunt primo in
cognitione intellectus, oportet esse certissima, unde intellectus
certus est se ea intelligere, quod patet in proposito non esse.
Repugnat etiam haec positio auctoritati Scripturae quae dicit Exodi
3: non videbit me homo et vivet.
Unde alii dixerunt quod essentia divina non est
primo cognitum a nobis in via, sed influentia lucis ipsius, et
secundum hoc Deus est primum quod a nobis cognoscitur. Sed hoc etiam
stare non potest, quia prima lux divinitus influxa in mente est lux
naturalis per quam constituitur vis intellectiva. Haec autem lux non
est primo cognita a mente neque cognitione qua sciatur de ea quid est,
cum multa inquisitione indigeat ad cognoscendum quid est intellectus;
neque cognitione qua cognoscitur an est, quia intellectum nos habere
non percipimus, nisi in quantum percipimus nos intelligere, ut patet
per philosophum in IX Ethicorum. Nullus autem intelligit se
intelligere, nisi in quantum intelligit aliquod intelligibile. Ex quo
patet quod cognitio alicuius intelligibilis praecedit cognitionem qua
aliquis cognoscit se intelligere et per consequens cognitionem qua
aliquis cognoscit se habere intellectum, et sic influentia lucis
intelligibilis naturalis non potest esse primum cognitum a nobis, et
multo minus quaelibet alia influentia lucis.
Et ideo dicendum est quod primo cognitum homini
potest accipi dupliciter: aut secundum ordinem diversarum potentiarum
aut secundum ordinem obiectorum in una potentia. Primo quidem modo,
cum cognitio intellectus nostri tota derivetur a sensu, illud, quod
est cognoscibile a sensu, est prius notum nobis quam illud, quod est
cognoscibile ab intellectu, scilicet singulare vel sensibile
intelligibili. Alio modo, scilicet secundum alium modum cuilibet
potentiae est cognoscibile primo suum proprium obiectum. Cum autem in
intellectu humano sit potentia activa et passiva, obiectum potentiae
passivae, scilicet intellectus possibilis, erit illud, quod est actum
per potentiam activam, scilicet intellectum agentem, quia potentiae
passivae debet respondere proprium activum. Intellectus autem agens
non facit intelligibilia formas separatas quae sunt ex se ipsis
intelligibiles, sed formas quas abstrahit a phantasmatibus, et ideo
huiusmodi sunt, quae primo intellectus noster intelligit.
Et inter haec illa sunt priora, quae primo
intellectui abstrahenti occurrunt. Haec autem sunt quae plura
comprehendunt vel per modum totius universalis vel per modum totius
integralis, et ideo magis universalia sunt primo nota intellectui et
composita componentibus, ut diffinitum partibus diffinitionis. Et
secundum quod quaedam imitatio intellectus est in sensu, qui etiam
quodammodo abstracta a materia recipit, etiam apud sensum singularia
magis communia sunt primo nota, ut hoc corpus quam hoc animal. Unde
patet quod Deus et aliae substantiae separatae nullo modo possunt esse
prima intellecta, sed intelliguntur ex aliis, ut dicitur Rom. 1:
invisibilia et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod ex verbis illis
Augustini et similibus non est intelligendum quod ipsa veritas increata
sit proximum principium, quo cognoscimus et iudicamus, sed quia per
lumen, quod est eius similitudo, nobis inditum cognoscimus et
iudicamus. Nec hoc lumen habet aliquam efficaciam nisi ex prima luce;
sicut in demonstrationibus secunda principia non certificant nisi ex
virtute primorum. Nec tamen oportet quod etiam ipsum lumen inditum sit
primo a nobis cognitum. Non enim eo alia cognoscimus sicut
cognoscibili quod sit medium cognitionis, sed sicut eo quod facit alia
esse cognoscibilia. Unde non oportet quod cognoscatur nisi in ipsis
cognoscibilibus, sicut lux non oportet quod primo videatur ab oculo
nisi in ipso colore illustrato.
Ad secundum dicendum quod non omnium causarum
ordinatarum est influentia unius rationis in ultimum effectum. Unde
non oportet quod primum intelligibile hoc modo influat in intellectum
nostrum quod intelligatur, sed quod praestet intelligendi virtutem.
Vel dicendum quod quamvis Deus sit in ordine intelligibilium primum
simpliciter, non tamen est primum in ordine intelligibilium nobis.
Ad tertium dicendum quod quamvis illa, quae sunt
prima in genere eorum quae intellectus abstrahit a phantasmatibus, sint
primo cognita a nobis, ut ens et unum, non tamen oportet quod illa
quae sunt prima simpliciter, quae non continentur in ratione proprii
obiecti, sicut et ista.
Ad quartum dicendum quod quamvis Deus sit ultimus
finis in consecutione et primus in intentione appetitus naturalis, non
tamen oportet quod sit primus in cognitione mentis humanae quae
ordinatur in finem, sed in cognitione ordinantis, sicut et in aliis
quae naturali appetitu tendunt in finem suum. Cognoscitur tamen a
principio et intenditur in quadam generalitate, prout mens appetit se
bene esse et bene vivere, quod tunc solum est ei, cum Deum habet.
Ad quintum dicendum quod substantiae separatae
quamvis abstractione non indigeant ad hoc quod intelligantur, tamen non
sunt intelligibiles per lumen intellectus agentis, unde non primo ab
intellectu nostro cognoscuntur. Intelligibile enim per huiusmodi lumen
est obiectum intellectus, sicut visibile per lumen corporale est
obiectum visus.
Ad sextum dicendum quod Deum esse, quantum est in
se, est per se notum, quia sua essentia est suum esse - et hoc modo
loquitur Anselmus - non autem nobis qui eius essentiam non videmus.
Sed tamen eius cognitio nobis innata esse dicitur, in quantum per
principia nobis innata de facili percipere possumus Deum esse.
|
|