|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per
rationem naturalem mens ad cognitionem divinae Trinitatis sufficiat.
Quidquid enim convenit enti in quantum ens, oportet maxime in primo
ente inveniri. Sed Trinitas convenit enti in quantum ens, cum in
omnibus entibus inveniatur, eo quod omnia habeant modum, speciem et
ordinem, ut Augustinus dicit. Ergo naturali ratione sciri potest
quod in Deo sit Trinitas.
2. Praeterea, nulla perfectio Deo est
subtrahenda. Sed ternarius est numerus perfectionis omnis rei, ut
dicitur in I caeli et mundi. Ergo Trinitas Deo est attribuenda, et
sic idem quod prius.
3. Praeterea, omnis inaequalitas ad aequalitatem
reducitur priorem sicut multitudo ad unitatem. Sed inter Deum et
primum ens creatum est inaequalitas. Ergo oportet praecedere aliquam
aequalitatem, quae cum non sit nisi plurium, oportet esse aliquam
pluralitatem in divinis.
4. Praeterea, omne aequivocum reducitur ad
univocum. Sed exitus creaturae a Deo est aequivocus. Ergo oportet
ante hunc ponere processionem univocam, qua Deus procedit a Deo, ex
qua Trinitas personarum consequitur.
5. Praeterea, nullius boni sine consortio potest
esse iucunda possessio. Sed in Deo est ab aeterno iucundissima boni
possessio. Ergo habet aeternum consortium, quod non est nisi
divinarum personarum, quia nulla creatura est aeterna. Ergo oportet
in deitate personas plures ponere.
6. Praeterea, quod Deus sit intelligens, ratione
naturali haberi potest. Sed ex hoc quod est intelligens sequitur quod
verbum concipiat, quia hoc est omni intelligenti commune. Ergo
naturali ratione cognosci potest quod sit filii generatio et eadem
ratione amoris processio.
7. Praeterea, Richardus de sancto Victore dicit
in I de Trinitate: credo sine dubio quoniam ad quorumlibet
explanationem, quae necesse est esse, non modo probabilia, verum
etiam necessaria argumenta non deerunt. Sed Deum esse trinum et unum
est necesse, quia est aeternum. Ergo ad hoc sunt etiam rationes
necessariae. Et sic idem quod prius.
8. Praeterea, Platonici non habuerunt notitiam de
Deo nisi per rationem. Sed ipsi posuerunt ad minus duas personas,
scilicet Deum patrem et mentem ab ipso genitam, quae omnium rerum
rationes continet, quod nos de filio dicimus. Ergo ratione naturali
potest pluralitas personarum cognosci.
9. Praeterea, philosophus dicit in I caeli et
mundi: per hunc quidem numerum adhibuimus nos ipsos magnificare Deum
creatorem. Et sic idem quod prius.
10. Praeterea, de Deo nullatenus in statu viae
possumus cognoscere quid est, sed solum an est. Cognoscimus autem
aliquo modo Deum esse trinum et unum, quia per fidem. Ergo hoc non
pertinet ad quid est Dei, sed ad an est. Sed an est de Deo possumus
ratione naturali ostendere. Ergo et Deum esse trinum et unum ratione
naturali sciri potest.
1. Sed contra, fides est de non apparentibus
rationi, ut patet Hebr. 11. Sed Deum esse trinum et unum est
articulus fidei. Ergo ad hoc videndum ratio non sufficit.
2. Praeterea, omnis ratio naturalis ex primis
principiis naturaliter cognitis efficaciam habet. Sed Deum esse
trinum et unum non potest deduci ex principiis naturaliter cognitis,
quae a sensu accipiuntur, cum in sensibilibus nihil simile inveniatur,
ut sint tria supposita unius essentiae. Ergo Deum esse trinum et unum
non potest sciri per rationem.
3. Praeterea, Ambrosius dicit: mihi
impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet
non solum mea, sed et Angelorum. Ergo ratio naturalis non sufficit
ad cognoscendam generationem divinam, et per consequens nec Trinitatem
personarum.
Responsio. Dicendum quod Deum esse trinum et unum
est solum creditum, et nullo modo potest demonstrative probari,
quamvis ad hoc aliquales rationes non necessariae nec multum probabiles
nisi credenti haberi possint. Quod patet ex hoc quod Deum non
cognoscimus in statu viae nisi ex effectibus, ut ex praedictis patere
potest. Et ideo naturali ratione de Deo cognoscere non possumus nisi
hoc quod percipitur de ipso ex habitudine effectuum ad ipsum, sicut
illa quae designant causalitatem ipsius et eminentiam super causata et
quae removent ab ipso imperfectas condiciones effectuum. Trinitas
autem personarum non potest percipi ex ipsa causalitate divina, cum
causalitas sit communis toti Trinitati. Nec etiam dicitur secundum
remotionem. Unde nullo modo demonstrative probari potest Deum esse
trinum et unum.
Ad primum ergo dicendum quod ea, quae in creaturis
sunt plura, in Deo sunt unum secundum rem. Et ideo quamvis in
quolibet ente creato inveniatur aliqua Trinitas, ex hoc tamen non
potest necessario concludi quod in Deo sint aliqua tria nisi secundum
rationem, et haec pluralitas non sufficit ad personarum distinctionem.
Ad secundum dicendum quod perfectio ternarii
invenitur in Deo etiam secundum essentiae unitatem, non quod ipsa
essentia numeretur, sed quia virtute continet omnis numeri
perfectionem, ut dicitur in arithmetica Boethii.
Ad tertium dicendum quod etiam remota distinctione
personarum est aequalitas in divinis, secundum quod eius potentia suae
sapientiae adaequatur. Vel potest dici quod in aequalitate est duo
considerare, scilicet pluralitatem suppositorum, inter quae attenditur
relatio, et unitatem quantitatis quae est ratio aequalitatis.
Reductio ergo inaequalitatis ad aequalitatem non fit ratione
pluralitatis suppositorum, sed ratione causae, quia sicut unitas est
causa aequalitatis, ita inaequalitatis causa est pluralitas. Et ideo
oportet quod causa aequalitatis sit ante causam inaequalitatis, non
quod ante quaelibet inaequalia sint aliqua aequalia. Alias oporteret
in ordine numerorum esse aliquid ante unitatem et dualitatem, quae sunt
inaequalia, vel in ipsa unitate inveniri pluralitatem.
Ad quartum dicendum quod quamvis omne aequivocum
reducatur ad univocum, non tamen oportet quod generatio aequivoca
reducatur ad generationem univocam, sed ad generans quod est in se
univocum. In rebus enim naturalibus videmus quod generationes
aequivocae sunt priores generationibus univocis, eo quod causae
aequivocae habent influentiam supra totam speciem, non autem causae
univocae, sed solum supra unum individuum, unde sunt quasi instrumenta
causarum aequivocarum, sicut corpora inferiora corporum caelestium.
Ad quintum dicendum quod ex hoc homo non potest
habere vitam iucundam sine consortio, quia non habet in se unde sibi
quantum ad omnia sufficiat. Et propter hoc animalia, quae habent in
se singula, unde sibi sufficiant, consortium vitae non requirunt, sed
sunt solitaria. Deus autem maxime est sibi sufficiens, unde remota
distinctione personarum adhuc manet in eo summa iucunditas.
Ad sextum dicendum quod in Deo idem est
intelligens et intellectum, et ideo non oportet quod ex hoc quod
intelligit ponatur in ipso aliquid conceptum realiter distinctum ab
ipso, sicut est in nobis. Trinitas autem personarum requirit realem
distinctionem.
Ad septimum dicendum quod intellectus illius verbi
apparet ex hoc quod sequitur: quamvis contingat nostram industriam
latere. Omnia ergo necessaria in se ipsis sunt vel per se ipsa nota
vel per alia cognoscibilia, non tamen oportet quod ita sit quoad nos.
Unde non possumus ad omnia necessaria probanda secundum nostram
industriam rationem necessariam invenire.
Ad octavum dicendum quod Platonicorum positio
nihil facit ad propositum secundum rei veritatem, quamvis videatur
facere secundum verba. Non enim posuerunt Platonici quod illa mens
esset eiusdem essentiae cum Deo patre, sed quod esset quaedam alia
substantia separata ab ipso procedens, et tertiam ponebant animam
mundi, ut patet per Macrobium. Et quia omnes substantias separatas
deos nominabant, inde est quod has dicebant tres deos, ut dicit
Augustinus X de civitate Dei. Quia tamen non ponebant aliquid
spiritui sancto simile, sicut patri et filio - anima enim mundi non
est nexus aliorum duorum secundum eos, sicut spiritus sanctus patris et
filii - ideo dicuntur in tertio signo defecisse, id est in cognitione
tertiae personae. Vel dicendum, sicut communiter dicitur, quod
cognoverunt duas personas quantum ad appropriata potentiae et
sapientiae, non quantum ad propria. Bonitas autem, quae spiritui
sancto appropriatur, maxime respicit effectus quos illi non
cognoverunt.
Ad nonum dicendum quod Aristoteles non intendit
dicere quod Deus esset magnificandus ut trinus et unus, sed quia
ternario sacrificiorum et orationum ab antiquis honorabatur propter
ternarii numeri perfectionem.
Ad decimum dicendum quod omnia, quae in Deo
sunt, sunt una eius simplex essentia, sed ea, quae in ipso sunt
unum, in intellectu nostro sunt multa, et propter hoc intellectus
noster potest apprehendere unum istorum sine altero. Inde est quod in
statu viae de nullo eorum possumus cognoscere quid est, sed solum an
est, et contingit quod cognoscatur, an est unum eorum et non alterum;
sicut si aliquis cognosceret, an sit sapientia in Deo, non autem an
in ipso sit omnipotentia. Et similiter potest ratione naturali sciri
an Deus sit, non tamen an sit trinus et unus.
|
|