|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod divina
investigare non liceat argumentando. Eccli. 3: altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed divina maxime
sunt homine altiora, et praecipue ea quae fidei sunt. Ergo huiusmodi
scrutari non licet.
2. Praeterea, poena non infertur nisi pro culpa.
Sed, sicut dicitur Prov. 25, perscrutator maiestatis opprimetur a
gloria. Ergo perscrutari ea quae ad divinam maiestatem pertinent est
illicitum.
3. Praeterea, Ambrosius dicit: tolle argumenta,
ubi fides quaeritur. Sed in divinis, et maxime circa Trinitatem,
praecipue requiritur fides. Ergo in hac materia non licet per
argumenta veritatem investigare.
4. Praeterea, Ambrosius dicit de generatione
divina loquens: scrutari non licet mysteria superna; licet scire quod
natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Ergo eadem ratione
nihil eorum quae ad Trinitatem pertinent licet argumentis investigare.
5. Praeterea, sicut dicit Gregorius in homilia
octavae Paschae, fides non habet meritum, cui humana ratio praebet
experimentum. Sed malum est meritum fidei evacuare. Ergo non licet
rationibus de his quae sunt fidei perscrutari.
6. Praeterea, omnis honorificentia Deo debetur.
Sed secreta per silentium honorificantur; unde dicit Dionysius in
fine caelestis hierarchiae: super nos secretum silentio
honorificantes. Et huic consonat quod dicitur in Psalmo secundum
litteram Hieronymi: tibi silet laus, Deus, id est ipsum silentium
est laus tua. Ergo debemus a perscrutatione divinorum silere.
7. Praeterea, nullus movetur ad infinitum, ut
philosophus dicit in I caeli et mundi, quia omnis motus est propter
consecutionem finis, qui non invenitur in infinito. Sed Deus in
infinitum distat a nobis. Cum ergo perscrutatio sit quidam rationis
motus in id quod perscrutatur, videtur quod divina perscrutari non
debeamus.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Petr. 3:
parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in
vobis est fide. Sed hoc non potest esse, nisi ea quae sunt fidei
argumentis perscrutentur. Ergo perscrutatio per argumenta de his quae
sunt fidei est necessaria.
2. Praeterea, ut dicitur Tit. 1, ad
episcopum requiritur, ut sit potens exhortari in doctrina sana et
contradicentes revincere. Sed contradicentes fidei non possunt repelli
nisi argumentis. Ergo in his quae sunt fidei argumentis oportet uti.
3. Praeterea, Augustinus dicit in I de
Trinitate: adiuvante domino Deo nostro suscipiamus et eam quam
flagitant rationem quod Trinitas sit unus Deus. Ergo rationibus de
Trinitate potest homo perscrutari.
4. Praeterea, Augustinus contra Felicianum:
quia non nimis inconvenienter duo ista discernis, cum ratione praemissa
etiam testimonia non omittis, fateor secuturum quod ipse probaveris,
scilicet quod rationibus et auctoritatibus utar. Et sic idem quod
prius.
Responsio. Dicendum quod cum perfectio hominis
consistat in coniunctione ad Deum, oportet quod homo ex omnibus quae
in ipso sunt, quantum possibile est, ad divina annitatur, ut
intellectus contemplationi et ratio inquisitioni divinorum vacet,
secundum illud Psalmi: mihi adhaerere Deo bonum est. Et ideo
philosophus in X Ethicorum excludit dictum quorundam qui dicebant quod
homo non debeat se intromittere de rebus divinis, sed solum de
humanis, sic dicens: oportet autem non secundum suadentes humana
sapere hominem entem neque mortalia mortalem, sed in quantum contingit
immortale facere et omnia facere ad vivere secundum optimum eorum quae
in ipso.
Tripliciter tamen contingit in hoc peccare.
Primo ex praesumptione qua scilicet aliquis sic ea scrutatur quasi ea
perfecte comprehensurus, et horum praesumptio arguitur Iob 12:
forsitan vestigia Dei comprehendes et omnipotentem usque ad perfectum
reperies? Et Hilarius dicit: ne te inseras in illud secretum et
arcanum inopinabilis nativitatis; ne te immergas, summam
intelligentiae comprehendere praesumens, sed intellige
incomprehensibilia esse. Secundo ex hoc quod in his quae sunt fidei
ratio praecedit fidem, non fides rationem, dum scilicet aliquis hoc
solum vult credere quod ratione potest invenire, cum debeat esse e
converso; unde Hilarius: credendo incipe, scilicet inquire,
percurre, persiste. Tertio ultra modum suae capacitatis ad divinorum
perscrutationem se ingerendo, unde dicitur Rom. 12: non plus
sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique
sicut Deus divisit mensuram fidei. Non enim omnes eandem mensuram
sunt consecuti, unde aliquid est ultra modum unius quod non est ultra
modum alterius.
Ad primum ergo dicendum quod illa dicuntur homine
altiora quae capacitatem eius excedunt, non quae sunt digniora secundum
naturam; quia his quae sunt digniora, quanto homo magis servato suo
modo intendit, tanto magis perficitur. Sed si etiam in minimis
considerandis aliquis modum suae capacitatis excedat, de facili incidit
in errorem; unde Glossa ibidem dicit: haeretici duobus modis fiunt,
scilicet cum de creatore vel de creaturis ultra modum intendentes in
errores incidunt et a veritate recedunt.
Ad secundum dicendum quod perscrutari est quasi ad
finem scrutari. Hoc autem illicitum et praesumptuosum est, ut aliquis
sic scrutetur divina quasi ad finem comprehensionis perventurus.
Ad tertium dicendum quod ubi quaeritur fides,
argumenta tolluntur quae fidei adversantur et eam praecedere conantur,
non illa quae ipsam modo debito sequuntur.
Ad quartum dicendum quod non licet hoc modo
scrutari superna mysteria, ut ad eorum comprehensionem intentio
habeatur, quod patet ex hoc quod sequitur: licet scire quod natus
sit, non licet discutere quomodo natus sit. Ille enim modum
nativitatis discutit, qui quaerit scire quid sit illa nativitas, cum
de divinis possimus scire quia sunt, non quid sunt.
Ad quintum dicendum quod duplex est humana ratio.
Una demonstrativa cogens intellectum ad consensum, et talis ratio non
potest haberi de his quae fidei sunt, sed potest haberi ad evacuandum
ea quae fidem esse impossibilem asserunt. Quamvis enim ea quae sunt
fidei demonstrari non possint, non tamen possunt demonstrative
improbari. Si autem talis ratio ad probanda ea quae sunt fidei
induceretur, evacuaretur meritum fidei, quia iam assentire his non
esset voluntarium, sed necessarium. Ratio autem persuasoria sumpta ex
aliquibus similitudinibus ad ea quae sunt fidei inducta non evacuat
fidei rationem; quia non facit ea esse apparentia, cum non fiat
resolutio in prima principia quae intellectu videntur. Nec iterum
meritum fidei evacuat, quia non cogit intellectum ad consensum, unde
assensus remanet voluntarius.
Ad sextum dicendum quod Deus honoratur silentio,
non quod nihil de ipso dicatur vel inquiratur, sed quia quidquid de
ipso dicamus vel inquiramus, intelligimus nos ab eius comprehensione
defecisse, unde dicitur Eccli. 43: glorificantes dominum
quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc.
Ad septimum dicendum quod cum Deus in infinitum a
creatura distet, nulla creatura movetur in Deum, ut ipsi adaequetur
vel recipiendo ab ipso vel cognoscendo ipsum. Hoc ergo, quod in
infinitum a creatura distat, non est terminus motus creaturae. Sed
quaelibet creatura movetur ad hoc quod Deo assimiletur plus et plus
quantum potest. Et sic etiam humana mens semper debet moveri ad
cognoscendum de Deo plus et plus secundum modum suum. Unde dicit
Hilarius: qui pie infinita persequitur, etsi non contingat
aliquando, tamen semper proficiet prodeundo.
|
|