|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod de
divinis quae fidei subsunt scientia esse non possit. Sapientia enim
contra scientiam dividitur. Sed sapientia est divinorum. Non ergo
scientia.
2. Praeterea, ut dicitur in I posteriorum, in
qualibet scientia oportet de subiecto praesupponere quid est. Sed de
Deo nullo modo possumus scire quid est, ut dicit Damascenus. Ergo
de Deo non potest esse scientia.
3. Praeterea, cuiuslibet scientiae est partes et
passiones sui subiecti considerare. Sed Deus, cum sit forma
simplex, nec partes habet in quas dividatur nec passionibus aliquibus
subici potest. Ergo de Deo non potest esse scientia.
4. Praeterea, in qualibet scientia ratio praecedit
assensum. Demonstratio enim facit in scientiis scibilibus assentire.
Sed in his quae fidei sunt oportet esse e converso, scilicet quod
assensus fidei praecedat rationem, ut dictum est. Ergo de divinis
praecipue quae fide capiuntur non potest esse scientia.
5. Praeterea, omnis scientia procedit ex
principiis per se notis, quae quisque probat audita, aut ex principiis
quae ab his fidem habent. Sed articuli fidei, qui sunt prima
principia in fide, non sunt huiusmodi, quia neque sunt per se nota
neque ad principia per se nota resolvi possunt demonstrative, ut dictum
est. Ergo de divinis quae fide tenentur non potest esse scientia.
6. Praeterea, fides est de non apparentibus. Sed
scientia est de apparentibus, quia per scientiam apparent ea quae in
scientia traduntur. Ergo de divinis quae fide tenentur non potest esse
scientia.
7. Praeterea, cuiuslibet scientiae principium est
intellectus, quia ex intellectu principiorum venitur in scientiam
conclusionum. Sed in his, quae sunt fidei, intellectus non est
principium, sed finis, quia, ut dicitur Is. 7, nisi
credideritis, non intelligetis. Ergo de divinis quae fidei sunt non
potest esse scientia.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit XII
de Trinitate: huic scientiae tribuo illud tantum quo fides
saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, defenditur,
roboratur. Ergo de his quae sunt fidei est scientia.
2. Praeterea, hoc idem videtur per hoc quod
dicitur Sap. 10: dedit illi scientiam sanctorum, quod de alia
intelligi non potest nisi de ea qua sancti ab impiis discernuntur, quae
est scientia fidei.
3. Praeterea, apostolus de cognitione fidelium
loquens 1 Cor. 8 dicit: sed non omnium est scientia, et sic idem
quod prius.
Responsio. Dicendum quod cum ratio scientiae
consistat in hoc quod ex aliquibus notis alia necessario concludantur,
hoc autem de divinis contingat, constat quod de divinis potest esse
scientia. Sed divinorum notitia dupliciter potest aestimari. Uno
modo ex parte nostra, et sic nobis cognoscibilia non sunt nisi per res
creatas, quarum cognitionem a sensu accipimus. Alio modo ex natura
ipsorum, et sic ipsa sunt ex seipsis maxime cognoscibilia, et quamvis
secundum modum suum non cognoscantur a nobis, tamen a Deo cognoscuntur
et a beatis secundum modum suum.
Et secundum hoc de divinis duplex scientia
habetur. Una secundum modum nostrum, qui sensibilium principia
accipit ad notificandum divina, et sic de divinis philosophi scientiam
tradiderunt, philosophiam primam scientiam divinam dicentes. Alia
secundum modum ipsorum divinorum, ut ipsa divina secundum se ipsa
capiantur, quae quidem perfecte in statu viae nobis est impossibilis,
sed fit nobis in statu viae quaedam illius cognitionis participatio et
assimilatio ad cognitionem divinam, in quantum per fidem nobis infusam
inhaeremus ipsi primae veritati propter se ipsam.
Et sicut Deus ex hoc, quod cognoscit se,
cognoscit alia modo suo, id est simplici intuitu, non discurrendo,
ita nos ex his, quae per fidem capimus primae veritati adhaerendo,
venimus in cognitionem aliorum secundum modum nostrum discurrendo de
principiis ad conclusiones, ut sic ipsa, quae fide tenemus, sint
nobis quasi principia in hac scientia et alia sint quasi conclusiones.
Ex quo patet quod haec scientia est altior illa scientia divina, quam
philosophi tradiderunt, cum ex altioribus procedat principiis.
Ad primum ergo dicendum quod sapientia non
dividitur contra scientiam, sicut oppositum contra suum oppositum, sed
quia se habet ex additione ad scientiam. Est enim sapientia, ut dicit
philosophus in VI Ethicorum, caput omnium scientiarum, regulans
omnes alias in quantum de altissimis principiis est; propter quod etiam
dea scientiarum dicitur in principio metaphysicae et multo magis haec
quae non solum de altissimis, sed ex altissimis est. Sapientis autem
est ordinare, et ideo ista scientia altissima, quae omnes alias
regulat et ordinat, sapientia dicitur, sicut in artibus mechanicis
sapientes dicimus illos qui alios regulant, ut architectores;
scientiae vero nomen aliis inferioribus relinquitur. Et secundum hoc
scientia dividitur contra sapientiam sicut proprium contra
diffinitionem.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum
est, quando causae cognoscuntur per suos effectus, effectus cognitio
supplet locum cognitionis quiditatis causae, quae requiritur in illis
scientiis quae sunt de rebus quae per se ipsas cognosci possunt; et sic
non oportet ad hoc quod de divinis scientiam habeamus, quod praesciatur
de eo quid est. Vel potest dici quod hoc ipsum quod scimus de eo quid
non est supplet locum in scientia divina cognitionis quid est; quia
sicut per quid est distinguitur res ab aliis, ita per hoc quod scitur
quid non est.
Ad tertium dicendum quod partes subiecti in
scientia non solum sunt intelligendae partes subiectivae vel
integrales, sed partes subiecti dicuntur omnia illa quorum cognitio
requiritur ad cognitionem subiecti, cum omnia huiusmodi non tractentur
in scientia, nisi in quantum habent ordinem ad subiectum. Passiones
etiam dicuntur quaecumque de aliquo probari possunt, sive negationes
sive habitudines ad aliquas res. Et talia multa de Deo probari
possunt et ex principiis naturaliter notis et ex principiis fidei.
Ad quartum dicendum quod in qualibet scientia sunt
aliqua quasi principia et aliqua quasi conclusiones. Ratio ergo quae
inducitur in scientiis praecedit assensum conclusionum, sed sequitur
assensum principiorum, cum ex eis procedat. Articuli autem fidei in
hac scientia non sunt quasi conclusiones, sed quasi principia quae
etiam defenduntur ab impugnantibus, sicut philosophus in IV
metaphysicae disputat contra negantes principia, et manifestantur per
aliquas similitudines, sicut principia naturaliter nota per
inductionem, non autem ratione demonstrativa probantur.
Ad quintum dicendum quod etiam in scientiis
humanitus traditis sunt quaedam principia in quibusdam earum quae non
sunt omnibus nota, sed oportet ea supponere a superioribus scientiis,
sicut in scientiis subalternatis supponuntur et creduntur aliqua a
scientiis superioribus, et illa non sunt per se nota nisi superioribus
scientibus. Et hoc modo se habent articuli fidei, qui sunt principia
huius scientiae, ad cognitionem divinam, quia ea quae sunt per se nota
in scientia, quam Deus habet de se ipso, supponuntur in scientia
nostra et creduntur ei nobis haec indicanti per suos nuntios, sicut
medicus credit physico quattuor esse elementa.
Ad sextum dicendum quod apparentia scientiae
procedit ex apparentia principiorum; quoniam scientia non facit
apparere principia, sed ex hoc, quod apparent principia, facit
apparere conclusiones. Et per hunc modum scientia, de qua loquimur,
non facit apparere ea de quibus est fides, sed ex eis facit apparere
alia per modum quo de primis certitudo habetur.
Ad septimum dicendum quod cuiuslibet scientiae
principium est intellectus semper quidem primum, sed non semper
proximum, immo aliquando est fides proximum principium scientiae.
Sicut patet in scientiis subalternatis, quia earum conclusiones sicut
ex proximo principio procedunt ex fide eorum quae supponuntur a
superiori scientia, sed sicut a principio primo ab intellectu
superioris scientis, qui de his creditis certitudinem per intellectum
habet. Et similiter huius scientiae principium proximum est fides,
sed primum est intellectus divinus, cui nos credimus, sed finis fidei
est nobis, ut perveniamus ad intelligendum quae credimus, sicut si
inferior sciens addiscat superioris scientis scientiam, et tunc fient
et intellecta vel scita, quae prius erant tantummodo credita.
|
|