|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in his
quae sunt fidei non liceat philosophicis rationibus uti. 1 Cor. 1:
non misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia
verbi, Glossa: in doctrina philosophorum. Et super illud: ubi
inquisitor huius saeculi? Dicit Glossa: inquisitor est qui naturae
secreta rimatur, tales non recipit Deus inter praedicatores. Et
super illud 2 c.: sermo meus et praedicatio mea fuit non in
persuasibilibus humanae sapientiae verbis, dicit Glossa: etsi
persuasibilia fuerunt verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut
verba pseudoapostolorum. Ex quibus omnibus videtur quod in his quae
sunt fidei non liceat rationibus philosophicis uti.
2. Praeterea, Is. 15 super illud: nocte
vastata est Ar, dicit Glossa: Ar, id est adversarius, scilicet
scientia saecularis, quae adversaria est Deo. Ergo scientia
saeculari in his quae Dei sunt uti non debemus.
3. Praeterea, Ambrosius dicit: sacramentum fidei
a philosophicis argumentis est liberum. Ergo ubi de fide agitur,
philosophorum rationibus et dictis uti non licet.
4. Praeterea, Hieronymus refert in epistula ad
Eustochium virginem se in visione verberatum divino iudicio fuisse pro
eo quod in libris legerat Ciceronis, et qui astabant precabantur ut
veniam tribueret adolescentiae, exacturus deinde cruciatum, si
gentilium libros aliquando legisset; unde obtestans nomen Dei
clamavit: domine, si umquam habuero saeculares codices, si legero,
te negavi. Si ergo non licet in eis studere et legere, multo minus
licet eis in divinis tractatibus uti.
5. Praeterea, saecularis sapientia frequenter in
Scriptura per aquam significatur, sapientia vero divina per vinum.
Sed Is. 1 vituperabuntur caupones aquam vino miscentes. Ergo
vituperandi sunt doctores qui sacrae doctrinae philosophica documenta
admiscent.
6. Praeterea, sicut dicit Hieronymus in Glossa
Osee 2, cum haereticis nec nomina debemus habere communia. Sed
haeretici utuntur ad fidei corruptionem philosophicis documentis, ut
habetur in Glossa Prov. 7 et Is. 15. Ergo Catholici eis in
suis tractatibus uti non debent.
7. Praeterea, sicut quaelibet scientia habet
principia propria, ita et sacra doctrina, scilicet articulos fidei.
Sed in aliis scientiis non recte proceditur, si assumantur alterius
scientiae principia, sed oportet in unaquaque ex propriis principiis
procedere, secundum doctrinam philosophi in I posteriorum. Ergo nec
in sacra doctrina recte proceditur, si quis ex documentis philosophorum
procedit.
8. Praeterea, si alicuius doctrina in aliquo
repudiatur, eius auctoritas invalida est ad aliquid confirmandum; unde
dicit Augustinus quod si in sacra Scriptura concesserimus aliquid esse
falsitatis, peribit eius auctoritas ad fidei confirmationem. Sed
sacra doctrina in multis doctrinam philosophorum repudiat, quia in
multis errasse inveniuntur. Ergo eorum auctoritas non est efficax ad
aliquid confirmandum.
1. Sed contra est quod apostolus Tit. 1
Epimenidis poetae versiculo usus est dicens: Cretenses semper
mendaces, malae bestiae, ventres pigri, et 1 Cor. 15 verbis
Menandri: corrumpunt bonos mores colloquia prava, et Athenis usus
est verbis Arati: ipsius, scilicet Dei, et genus sumus, ut habetur
Act. 17. Ergo et aliis divinae Scripturae doctoribus licet
philosophicis argumentis uti.
2. Praeterea, Hieronymus in epistula ad magnum
urbis Romae oratorem enumeratis pluribus sacrae Scripturae doctoribus
ut Basilio, Gregorio et quibusdam aliis subiungit: qui omnes in
tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt
libros, ut nescias, quid in eis primum mirari debeas, utrum
eruditionem saeculi vel scientiam Scripturarum. Quod non fecissent,
si non licuisset vel inutile fuisset.
3. Praeterea, Hieronymus in epistula ad
Pammachium de dormitione Paulinae: si adamaveris mulierem captivam,
id est sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris,
decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum
tenacibus unguibus seca, lava eam prophetali nitro, et requiescens cum
illa dicito: sinistra eius sub capite meo, et dextera illius
amplexabitur me, et multos tibi captiva fetus dabit, ac de Moabitide
efficietur tibi Israelites. Ergo fructuosum est ut aliquis sapientia
saeculari utatur.
4. Praeterea, Augustinus dicit in II de
Trinitate: non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei sive per
Scripturam sive per creaturam. Sed cognitio de creaturis in
philosophia proponitur. Ergo non est inconveniens quod aliquis in
sacra doctrina rationibus philosophicis utatur.
5. Praeterea, Augustinus in II de doctrina
Christiana: philosophi autem qui dicuntur si qua forte vera et fidei
nostrae accomoda dixerunt, non solum formidanda non sunt, sed ab eis
tamquam iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Et sic idem
quod prius.
6. Praeterea, Daniel 1 super illud: proposuit
autem Daniel etc., dicit Glossa: si quis imperitus mathematicae
artis contra mathematicos scribat aut expers philosophiae contra
philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? Sed
oportet quandoque doctorem sacrae Scripturae contra philosophos agere.
Ergo oportet eum philosophia uti.
Responsio. Dicendum quod dona gratiarum hoc
modo naturae adduntur quod eam non tollunt, sed magis perficiunt; unde
et lumen fidei, quod nobis gratis infunditur, non destruit lumen
naturalis rationis divinitus nobis inditum. Et quamvis lumen naturale
mentis humanae sit insufficiens ad manifestationem eorum quae
manifestantur per fidem, tamen impossibile est quod ea, quae per fidem
traduntur nobis divinitus, sint contraria his quae sunt per naturam
nobis indita. Oporteret enim alterum esse falsum; et cum utrumque sit
nobis a Deo, Deus nobis esset auctor falsitatis, quod est
impossibile. Sed magis cum in imperfectis inveniatur aliqua imitatio
perfectorum, in ipsis, quae per naturalem rationem cognoscuntur, sunt
quaedam similitudines eorum quae per fidem sunt tradita.
Sicut autem sacra doctrina fundatur supra lumen
fidei, ita philosophia fundatur supra lumen naturale rationis; unde
impossibile est quod ea, quae sunt philosophiae, sint contraria his
quae sunt fidei, sed deficiunt ab eis. Continent tamen aliquas eorum
similitudines et quaedam ad ea praeambula, sicut natura praeambula est
ad gratiam. Si quid autem in dictis philosophorum invenitur contrarium
fidei, hoc non est philosophia, sed magis philosophiae abusus ex
defectu rationis. Et ideo possibile est ex principiis philosophiae
huiusmodi errorem refellere vel ostendendo omnino esse impossibile vel
ostendendo non esse necessarium. Sicut enim ea quae sunt fidei non
possunt demonstrative probari, ita quaedam contraria eis non possunt
demonstrative ostendi esse falsa, sed potest ostendi ea non esse
necessaria.
Sic ergo in sacra doctrina philosophia possumus
tripliciter uti. Primo ad demonstrandum ea quae sunt praeambula
fidei, quae necesse est in fide scire, ut ea quae naturalibus
rationibus de Deo probantur, ut Deum esse, Deum esse unum et alia
huiusmodi vel de Deo vel de creaturis in philosophia probata, quae
fides supponit. Secundo ad notificandum per aliquas similitudines ea
quae sunt fidei, sicut Augustinus in libro de Trinitate utitur multis
similitudinibus ex doctrinis philosophicis sumptis ad manifestandum
Trinitatem. Tertio ad resistendum his quae contra fidem dicuntur sive
ostendendo ea esse falsa sive ostendendo ea non esse necessaria.
Tamen utentes philosophia in sacra doctrina
possunt dupliciter errare. Uno modo in hoc quod utantur his quae sunt
contra fidem, quae non sunt philosophiae, sed corruptio vel abusus
eius, sicut Origenes fecit. Alio modo, ut ea quae sunt fidei
includantur sub metis philosophiae, ut scilicet si aliquis credere
nolit nisi quod per philosophiam haberi potest, cum e converso
philosophia sit ad metas fidei redigenda, secundum illud apostoli 2
Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium
Christi.
Ad primum ergo dicendum quod ex omnibus verbis
illis ostenditur quod doctrina philosophorum non sit utendum quasi
principali, ut scilicet propter eam veritas fidei credatur; non tamen
removetur, quin ea possint uti sacri doctores quasi secundaria. Unde
ibidem super illud: perdam sapientiam sapientum, dicit Glossa: non
ideo hoc dicit ut veritatis intelligentia possit a Deo reprobari, sed
quia eorum prudentia reprobatur, qui in sua eruditione confidunt. Ut
tamen totum quod est fidei non humanae potentiae aut sapientiae
tribueretur, sed Deo, voluit Deus ut primitiva apostolorum
praedicatio esset in infirmitate et simplicitate, cui tamen postea
potentia et saecularis sapientia superveniens ostendit per victoriam
fidei mundum esse Deo subiectum et quantum ad potentiam et quantum ad
sapientiam.
Ad secundum dicendum quod sapientia saecularis
dicitur esse contraria Deo quantum ad eius abusum, sicut ea haeretici
abutuntur, non quantum ad eius veritatem.
Ad tertium dicendum quod sacramentum fidei pro
tanto dicitur liberum a philosophicis argumentis, quia sub metis
philosophiae non coartatur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod Hieronymus adeo
afficiebatur ad gentilium libros quod sacram Scripturam quodammodo
contemnebat; unde ipsemet ibidem dicit: si quando in memet reversus
prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus. Et hoc esse
reprehensibile nullus ambigit.
Ad quintum dicendum quod ex tropicis locutionibus
non est sumenda argumentatio, ut dicit Magister 11 distinctione
III sententiarum, et Dionysius dicit in epistula ad Titum quod
symbolica theologia non est argumentativa, et praecipue cum illa
expositio non sit alicuius auctoris. Et tamen potest dici quod quando
alterum duorum transit in dominium alterius, non reputatur mixtio, sed
quando utrumque a sua natura alteratur. Unde illi, qui utuntur
philosophicis documentis in sacra doctrina redigendo in obsequium
fidei, non miscent aquam vino, sed aquam convertunt in vinum.
Ad sextum dicendum quod Hieronymus loquitur de
illis nominibus quae ab haereticis sunt inventa accomoda suis
erroribus. Philosophicae autem disciplinae non sunt tales, immo earum
abusus solum in errorem ducit, et ideo non sunt propter hoc vitandae.
Ad septimum dicendum quod scientiae quae habent
ordinem ad invicem hoc modo se habent quod una potest uti principiis
alterius, sicut scientiae posteriores utuntur principiis scientiarum
priorum, sive sint superiores sive inferiores; unde metaphysica, quae
est omnibus superior, utitur his quae in aliis scientiis sunt probata.
Et similiter theologia, cum omnes aliae scientiae sint huic quasi
famulantes et praeambulae in via generationis, quamvis sint dignitate
posteriores, potest uti principiis omnium aliarum scientiarum.
Ad octavum dicendum quod in quantum sacra doctrina
utitur philosophicis documentis propter se, non recipit ea propter
auctoritatem dicentium, sed propter rationem dictorum, unde quaedam
bene dicta accipit et alia respuit. Sed quando utitur eis propter
alios refellendos, utitur eis, in quantum sunt in auctoritatem illis
qui refelluntur, quia testimonium ab adversariis est efficacius.
|
|