|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divina
in scientia fidei non sunt obscuritate verborum velanda, quia, ut
dicitur Prov. 14, doctrina prudentium facilis. Ergo sine
obscuritate verborum proponi debet.
2. Praeterea, Eccli. 4: ne abscondas
sapientiam in decore eius; et Prov. 11: qui abscondit frumenta,
Glossa: praedicationis, maledicetur in populis. Ergo verba sacrae
doctrinae non sunt velanda.
3. Praeterea, Matth. 10: quod dico vobis in
tenebris, Glossa: in mysterio, dicite in lumine, Glossa: aperte.
Ergo obscura fidei sunt magis reseranda quam occultanda difficultate
verborum.
4. Praeterea, doctores fidei sunt sapientibus et
insipientibus debitores, ut patet Rom. 1. Ergo taliter debent
loqui, ut a magnis et a parvis intelligantur, id est sine obscuritate
verborum.
5. Praeterea, Sap. 7 dicitur: quam sine
fictione didici et sine invidia communico. Sed ille qui eam occultat,
non eam communicat. Ergo videtur invidiae reus.
6. Praeterea, Augustinus dicit IV de doctrina
Christiana: expositores sacrae Scripturae non ita loqui debent,
tamquam se ipsos exponendos proponant, sed in omnibus sermonibus suis
primitus ac maxime ut intelligantur elaborent ea perspicuitate dicendi,
ut multum tardus sit qui non intelligit.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 7:
nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas vestras ante
porcos, ubi dicit Glossa: res absconsa avidius quaeritur, celata
venerabilius conspicitur, diu quaesita carius tenetur. Cum ergo sacra
documenta expediat summa veneratione intueri, videtur quod non debeant
publicari, sed obscure tradi.
2. Praeterea, Dionysius dicit 1 c.
ecclesiasticae hierarchiae: omnem sanctam laudem non tradas alteri
praeter aeque ordinatos tibi deiformes, id est divinas laudes, quibus
omnia sacra documenta complectitur, non tradas nisi tibi similibus.
Sed si verbis conspicuis scriberentur, omnibus paterent. Ergo
secreta fidei sunt verborum obscuritate velanda.
3. Praeterea, ad hoc est quod dicitur Luc.
8: vobis, id est perfectis, datum est nosse mysterium regni Dei,
id est intelligentiam Scripturarum, ut patet per Glossam, ceteris
autem in parabolis. Ergo oportet aliqua verborum obscuritate a
multitudine occultari.
Responsio. Dicendum quod verba docentis ita
debent esse moderata ut proficiant, non noceant audienti. Quaedam
autem sunt quae audita nemini nocent, sicut ea quae omnes scire
tenentur; et talia non sunt occultanda, sed manifeste omnibus
proponenda. Quaedam vero sunt quae proposita manifeste auditoribus
nocent; quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, si arcana fidei
infidelibus fidem abhorrentibus denudentur. Eis enim venirent in
derisum; et propter hoc dominus dicit Matth. 7: nolite sanctum dare
canibus; et Dionysius dicit c. 2 caelestis hierarchiae: quae sancta
sunt circumtegens ex immunda multitudine tamquam uniformia custodi.
Secundo, quando aliqua subtilia rudibus proponuntur, ex quibus
perfecte non comprehensis materiam sumunt errandi; unde apostolus dicit
1 Cor. 3: ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed tamquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi,
non escam. Unde Exodi 22 super illud: si quis aperuerit cisternam
etc., dicit Glossa Gregorii: qui in sacro eloquio iam alta
intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat,
ne per scandalum interius aut fidelem parvulum aut infidelem, qui
credere potuisset, interimat. Haec ergo ab his, quibus nocent,
occultanda sunt.
Sed in collocutione potest fieri distinctio, ut
eadem seorsum sapientibus manifestentur et in publico taceantur. Unde
dicit Augustinus in IV l. de doctrina Christiana: sunt quaedam
quae vi sua non intelliguntur aut vix intelliguntur, quantolibet et
quantumlibet quamvis plenissime dicentis versentur eloquio, quae in
populi audientiam vel raro, si aliquid urget, vel numquam omnino
mittenda sunt. Sed in scribendo non potest talis distinctio adhiberi,
quia liber conscriptus ad manus quorumlibet venire potest, et ideo sunt
occultanda verborum obscuritatibus, ut per hoc prosint sapientibus qui
ea intelligunt et occultentur a simplicibus qui ea capere non possunt.
Et in hoc nullus gravatur, quia qui intelligunt, lectione
detinentur, qui vero non intelligunt, non coguntur ad legendum. Unde
Augustinus dicit in eodem libro: in libris qui ita scribuntur, ut
ipsi sibi quodammodo lectorem teneant, cum intelliguntur, cum autem
non intelliguntur, molesti non sunt volentibus legere, non est hoc
officium disserendi, ut vera, quamvis ad intelligendum difficillima,
ad aliorum intelligentiam perducamus.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa non
est ad propositum. Non enim est sensus auctoritatis quod doctrina
prudentium sit facilis active, id est quod faciliter doceant, sed
passive, quia faciliter docentur, ut patet per Glossam.
Ad secundum dicendum quod auctoritates illae
loquuntur de illo qui abscondit ea quae manifestanda sunt, unde
Eccli. 4 praemittitur: non retineas verbum in tempore salutis. Per
hoc autem non removetur, quin ea, quae sunt occultanda, debeant
obscuritate verborum celari.
Ad tertium dicendum quod doctrina Christi est
publice et plane praedicanda, ita quod unicuique sit planum illud quod
expedit ei scire, non autem ut publicentur ea quae scire non expedit.
Ad quartum dicendum quod doctores sacrae
Scripturae non sunt ita sapientibus et insipientibus debitores, ut
eadem utrisque proponant, sed ita quod utrisque proponant ea quae eis
competunt.
Ad quintum dicendum quod non est ex invidia quod
subtilia multitudini occultantur, sed magis ex debita discretione, ut
dictum est.
Ad sextum dicendum quod Augustinus loquitur de
expositoribus qui ad populum loquuntur, non de his qui scripto aliquid
tradunt, ut ex consequentibus patet.
|
|