|
Post prooemium hic Boethius tractatum suum incipit de
Trinitate personarum et unitate divinae essentiae. Et dividitur liber
iste in duas partes. In prima prosequitur ea quae pertinent ad
unitatem essentiae contra Arianos. In secunda prosequitur ea quae
pertinent ad Trinitatem personarum contra Sabellium, ibi: sed hoc
interim ad eam. Prima pars dividitur in duas. In prima proponit
Catholicae fidei sententiam de unitate divinae essentiae. In secunda
investigat propositae sententiae veritatem, ibi: age igitur,
ingrediamur. Prima dividitur in duas. In prima describit fidei
condicionem, cuius sententiam prosequi intendit. In secunda proponit
descriptae fidei sententiam de proposito, ibi: cuius haec de
Trinitatis. Describit autem eam dupliciter, scilicet ex comparatione
haeresum, quibus praepollet, et ex proprio nomine, quia Catholica
vel universalis vocatur. Dicit ergo: plures, id est diversarum
haeresum sectae, usurpant, id est indebite sibi attribuunt,
reverentiam Christianae religionis, id est quae Christianae religioni
debetur, ut scilicet ei omnes subdantur, secundum illud 1 Ioh. 3:
haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Vel reverentiam
quam Christiana religio Deo exhibet credendo his quae divinitus sunt
praedicata. Sed ea fides pollet maxime ac solitarie. Haec duo
adiungit, ut discretionem faciat eius quod est secundum veritatem et
eius quod est secundum opinionem. Secundum enim rei veritatem
haeretici Christiani non sunt, cum a doctrina Christi recedant, et
quantum ad hoc Catholica fides solitarie pollet; sed secundum
apparentiam et hominum opinionem haeretici Christiani dicuntur, quia
saltem vel voce nomen Christi confitentur, et quantum ad hoc fides
Catholica non sola, sed maxime pollet. Ipsa enim communius et
diffusius est recepta, unde subdit: quae vocatur Catholica in Graeco
vel universalis in Latino, quod idem est; Catholicum enim Graece
Latine universale dicitur.
Cuius nominis assignat duas rationes, dicens: tum propter
praecepta universalium regularum. Praecepta enim, quae fides
Catholica proponit, non uni tantum genti observanda, sed omnibus
proponit, in quo praecipue differt a lege Moysi, quae uni tantum
populo praecepta proponebat. Similiter etiam singulae haereses suis
tantum sectatoribus praecepta accomoda tradunt, sed fides Catholica de
omnibus curam gerens omnibus praecepta accomoda tribuit, non solum
continentibus, ut Manichaei, sed etiam coniugatis; non solum
innocentibus, ut Novatiani, sed etiam paenitentibus quibus illi
salutem denegant. Unde subdit: quibus, scilicet universalibus
regulis, intelligitur auctoritas eiusdem religionis, qua omnes ei
subditi esse debent. Vel dicuntur universales regulae, quia eis nihil
falsitatis, nihil iniquitatis admiscetur in quocumque articulo sive in
quocumque casu. Deinde subiungit aliam causam dicens: tum propterea
quod eius cultus et cetera. Planum est secundum illud Psalmi: in
omnem terram exivit et cetera.
Cuius haec de Trinitatis et cetera. Hic ponitur praenotatae
fidei sententia de proposita quaestione. Et circa hoc tria facit.
Primo ponit Catholicae fidei sententiam de unitate Trinitatis.
Secundo eiusdem sententiae rationem, ibi: cuius coniunctionis et
cetera. Tertio ostendit praedictae rationis convenientiam, ibi:
principium enim pluralitatis. Proponit autem fidei Catholicae
sententiam per modum argumenti, eo quod fides argumentum non
apparentium dicitur Hebr. 11. In quo quidem argumento ex hoc,
quod deitas singulis personis uniformiter attribuitur, concluditur quod
de omnibus non pluraliter, sed singulariter hoc nomen Deus
praedicatur.
Deinde huius sententiae rationem assignat. Et primo ponit
rationem, secundo per contrarium exponit, ibi: eos enim et cetera.
Dicit ergo: cuius quidem coniunctionis, id est coniunctae
argumentationis, ratio est indifferentia, scilicet deitatis in tribus
personis, quam fides Catholica confitetur. Ex hoc enim est quod ex
praemissis praedicta conclusio sequitur, quia indifferens deitas tribus
personis non differenter attribuitur. Quam quidem rationem per
contrarium exponit, dicens: eos enim comitatur differentia, deitatis
scilicet, qui vel augent vel minuunt, id est qui ponunt unam personam
maiorem vel minorem alia, ut Ariani dicentes patrem esse maiorem
filio. Unde subdit: qui, scilicet Ariani, variantes Trinitatem
gradibus meritorum, id est dignitatum, dum filium patri subiciunt et
spiritum sanctum utrique, distrahunt, id est in diversa trahunt
deitatem in eis dividendo, atque in pluralitatem deducunt. Ex
divisione enim sequitur pluralitas. E contrario vero Catholici
aequalitatem personarum confitentes indifferentiam profitentur et per
consequens unitatem.
Deinde cum dicit: principium enim etc., ostendit rationem
praemissam esse convenientem. Et dividitur in duas partes. In prima
demonstrat praeassignatae rationis necessitatem. In secunda quiddam,
quod in sua demonstratione supposuit, probat, ibi: omnium namque et
cetera. Circa primum proponit duo. Primo quod alteritas est
principium pluralitatis, alteritatem intelligens differentiam qua
aliqua inter se altera constituuntur. Et maluit dicere alteritatem
quam alietatem, quia non solum substantiales differentiae pluralitatem
constituunt, quarum est facere aliud, sed etiam accidentales, quarum
est facere alterum; ad alietatem vero sequitur alteritas, sed non e
converso. Ex hoc autem habetur ratio Arianicae deductionis. Si enim
alteritas est principium pluralitatis et posita causa ponitur effectus,
ergo ponentibus alteritatem per augmentum et diminutionem sequitur
pluralitas deitatis. Secundo proponit alteritatem esse proprium
principium pluralitatis, quia praeter eam pluralitas intelligi non
potest. Ex quo habetur ratio Catholicae coniunctionis. Remota enim
propria causa tollitur effectus. Si ergo in tribus personis non est
alteritas aliqua deitatis, non erit pluralitas, sed unitas.
Deinde cum dicit: omnium namque rerum etc., probat quod
supposuerat, scilicet alteritatem esse proprium principium
pluralitatis. Et est ratio sua talis. Omnium rerum genere vel specie
vel numero differentium est aliqua alteritas sive differentia causa
diversitatis. Sed omnes res plures, sive sint tres sive quotlibet,
sunt diversae vel genere vel specie vel numero. Ergo omnium plurium
principium est aliqua alteritas. Circa hanc rationem tria facit.
Primo ponit minorem, secundo ibi: quotiens enim etc. probationem
minoris, quae talis est. Quotiens dicitur idem, totiens dicitur
diversum. Sed idem dicitur tribus modis: genere, specie et numero.
Ergo et diversum. Primam supponit ex hoc quod dicitur in I topicorum
quod quotiens dicitur unum oppositorum, totiens dicitur et reliquum,
et ex hoc quod dicitur X metaphysicae quod idem et diversum sunt
opposita. Secundam manifestat per exempla et supponit eam ex I
topicorum.
Tertio vero probat maiorem quantum ad id quod poterat esse
dubium, ibi: sed numero differentiam et cetera. Quod enim
diversitatis illorum, quae sunt diversa genere vel specie, principium
sit aliqua alteritas, manifestum est ex ipso nomine. Ex hoc enim
aliqua sunt diversa genere, quod est eis genus alterum, et diversa
specie, quod sub altera specie continentur. Sed in his, quae
dicuntur diversa esse numero, non est manifestum ex ipso nomine quod
aliqua alteritas sit principium diversitatis et pluralitatis, immo
magis videtur e converso secundum nomen quod pluralitas quae in numero
designatur sit principium diversitatis, cum ita dicantur aliqua esse
diversa numero secundum nomen, sicut genere vel specie. Et ideo ad
verificandum maiorem sui syllogismi ostendit quod hanc etiam
differentiam, qua aliqua dicuntur differre numero, facit aliqua
alteritas sive varietas. Quod probat per hoc quod in tribus
hominibus, qui conveniunt genere et specie, inveniuntur altera
accidentia, sicut in homine et bove altera species et in homine et
lapide genus alterum. Unde sicut homo et bos distant specie, ita duo
homines distant accidentibus.
Et quia posset aliquis dicere quod varietas accidentium non est
causa pluralitatis secundum numerum, quia remotis accidentibus vel
secundum rem, scilicet separabilibus, vel animo sive cogitatione,
sicut inseparabilibus, adhuc remanent subiecta, cum accidens sit quod
adest et abest praeter subiecti corruptionem, ideo huic responsioni
obviat dicens quod quamvis omnia accidentia possint saltem animo
separari, tamen alicuius accidentis diversitas nullo modo potest nec
etiam animo a diversis individuis separari, scilicet diversitas loci.
Duo enim corpora non patiuntur eundem locum nec secundum rem nec
secundum animi fictionem, quia hoc non intelligi nec imaginari potest.
Unde concludit quod ex hoc sunt aliqui homines plures numero, quod
sunt accidentibus plures, id est diversi, et in hoc terminatur
sententia huius partis.
|
|