|
Hic duplex est quaestio. Prima de his quae pertinent ad
fidei commendationem. Secunda de his quae pertinent ad causam
pluralitatis. Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo. Utrum humano generi sit fides necessaria.
Secundo. Quomodo se habet fides ad religionem.
Tertio. Utrum convenienter vera fides Catholica vel
universalis nominetur.
Quarto. Utrum haec sit verae fidei confessio quod
pater et filius et spiritus sanctus singulus est Deus, et tres sunt
unus Deus absque omni inaequalitatis distantia.
|
|