|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non
fuerit necessarium humano generi fidem habere. Ut enim dicitur Eccl.
7, quid necesse est homini maiora se quaerere? Quasi dicat: nihil.
Sed ea quae per fidem traduntur sunt homine maiora, utpote rationem
eius excedentia; alias ad ea cognoscenda sufficeret ratio causans
scientiam nec requireretur fides. Ergo non fuit necessarium homini,
ut ea quae sunt fidei extra doceretur.
2. Praeterea, Deus naturam humanam in sua
conditione perfecte instituit, unde dicitur Deut. 32: Dei
perfecta sunt opera. Sed ex his, quae menti humanae in sua conditione
sunt indita, non potest homo pertingere ad cognoscendum ea quae sunt
fidei; alias possent per scientiam haberi, quae causatur ex hoc quod
conclusiones resolvuntur in principia naturaliter nota. Cum igitur
perfectum dicatur aliquid, cui nihil deest eorum quae debet habere, ut
dicitur in V metaphysicae, videtur quod homo fide non indigeat.
3. Praeterea, unusquisque sapiens ad perveniendum
ad finem viam eligit levissimam et ab impedimentis remotissimam. Sed
difficillimum videtur credere ea quae supra rationem sunt et valde
hominibus periculosum, cum multi a salutis statu decidant propter hoc
quod non credunt. Ergo videtur quod Deus qui est sapientissimus non
debuerit viam fidei praeparare hominibus ad salutem.
4. Praeterea, ubicumque est acceptio aliquorum
cognitorum sine iudicio, est via facilis ad errorem. Sed non habemus
aliquid in nobis, per quod possimus iudicare de his quae per fidem
accipimus, cum iudicatorium naturale se ad huiusmodi non extendat,
utpote supra rationem exsistentia. Ergo patet via facilis ad errorem.
Et ita videtur esse homini potius noxium quam utile, ut dirigatur in
Deum per fidem.
5. Praeterea, ut dicit Dionysius, malum hominis
est praeter rationem esse. Sed homo fidei inhaerens a ratione
discedit, et in hoc etiam assuescit rationem contemnere. Ergo videtur
quod via ista sit hominibus noxia.
1. Sed contra est quod dicitur Hebr. 11:
sine fide impossibile est placere Deo. Sed hoc est homini maxime
opportunum, ut Deo placeat, sine quo nihil boni facere aut habere
potest. Ergo fides est homini maxime necessaria.
2. Praeterea, homini maxime necessarium est
veritatem cognoscere, cum gaudium de veritate cognita sit beatitudo,
ut Augustinus dicit. Sed, sicut dicit Dionysius 7 c. de divinis
nominibus, fides collocat credentes in veritate et in eis veritatem.
Ergo fides est homini maxime necessaria.
3. Praeterea, illud, sine quo non potest
conservari humana societas, est humano generi maxime necessarium, cum
homo sit naturaliter animal politicum, ut dicitur in VIII
Ethicorum. Sed sine fide humana societas non potest conservari, quia
oportet quod unus homo alii credat in promissis et in testimoniis et in
aliis huiusmodi quae sunt necessaria hominibus ad commanendum. Ergo
fides humano generi est maxime necessaria.
Responsio. Dicendum quod fides habet aliquid
commune cum opinione et aliquid cum scientia et intellectu, ratione
cuius ponitur media inter scientiam et opinionem ab Hugone de sancto
Victore. Cum scientia siquidem et intellectu commune habet certum et
fixum assensum, in quo ab opinione differt, quae accipit alterum
contrariorum cum formidine alterius, et a dubitatione quae fluctuat
inter duo contraria. Sed cum opinione commune habet quod est de rebus
quae non sunt intellectui pervia, in quo differt a scientia et
intellectu. Quod autem aliquid non sit patens humanae cognitioni,
potest ex duobus contingere, ut dicitur in II metaphysicae, scilicet
ex defectu ipsarum rerum cognoscibilium et ex defectu intellectus
nostri. Ex defectu quidem rerum, sicut in rebus singularibus et
contingentibus quae a nostris sensibus sunt remotae, sicut sunt facta
hominum et dicta et cogitata, quae quidem talia sunt, ut uni homini
possint esse nota et alii incognita. Et quia in convictu hominum
oportet quod unus utatur altero sicut se ipso in his, in quibus sibi
non sufficit, ideo oportet ut stet illis quae alius scit et sunt sibi
ignota, sicut his quae ipse cognoscit. Et exinde est quod in
conversatione hominum est fides necessaria, qua unus homo dictis
alterius credat, et hoc est iustitiae fundamentum, ut Tullius dicit
in libro de officiis. Et inde est quod mendacium nullum sine peccato
est, cum per omne mendacium huic fidei tam necessariae derogetur.
Ex defectu vero nostro sunt non apparentia res
divinae et necessariae, quae sunt secundum naturam maxime notae. Unde
ad harum inspectionem non sumus statim a principio idonei, cum oporteat
nos ex minus notis et posterioribus secundum naturam in magis nota et
priora naturaliter pervenire. Sed quia ex vi illorum, quae ultimo
cognoscimus, sunt nota illa quae primo cognoscimus, oportet etiam a
principio aliquam nos habere notitiam de illis quae sunt per se magis
nota; quod fieri non potest nisi credendo. Et etiam hoc patet in
ordine scientiarum, quia scientia quae est de causis altissimis,
scilicet metaphysica, ultimo occurrit homini ad cognoscendum, et tamen
in scientiis praeambulis oportet quod supponantur quaedam quae in illa
plenius innotescunt; unde quaelibet scientia habet suppositiones,
quibus oportet addiscentem credere. Cum ergo finis humanae vitae sit
beatitudo, quae consistit in plena cognitione divinorum, necessarium
est ad humanam vitam in beatitudinem dirigendam statim a principio
habere fidem divinorum, quae plene cognoscenda exspectantur in ultima
perfectione humana.
Ad quorum quaedam plene cognoscenda possibile est
homini pervenire per viam rationis etiam in statu huius vitae. Et
horum quamvis possit haberi scientia et a quibusdam habeatur, tamen
necessarium est habere fidem propter quinque rationes, quas Rabbi
Moyses ponit. Prima scilicet propter profunditatem et subtilitatem
materiae, per quam occultantur divina ab hominum intellectu. Unde ne
sit homo sine eorum qualicumque cognitione, provisum est ei ut saltem
per fidem divina cognoscat, Eccl. 7: alta profunditas, quis
cognoscet illam? Secunda propter imbecillitatem intellectus humani a
principio. Non enim provenit ei sua perfectio nisi in fine; et ideo
ut nullum tempus sit ei vacuum a divina cognitione, indiget fide, per
quam ab ipso principio divina accipiat. Tertio propter multa
praeambula, quae exiguntur ad habendam cognitionem de Deo secundum
viam rationis. Requiritur enim ad hoc fere omnium scientiarum
cognitio, cum omnium finis sit cognitio divinorum; quae quidem
praeambula paucissimi consequuntur. Unde ne multitudo hominum a divina
cognitione vacua remaneret, provisa est ei divinitus via fidei.
Quarto, quia multi hominum ex naturali complexione sunt indispositi ad
perfectionem intellectus consequendam per viam rationis; unde ut hi
etiam divina cognitione non careant, provisa est fidei via. Quinto
propter occupationes plurimas, quibus oportet homines occupari; unde
impossibile est quod omnes consequantur per viam rationis illud quod est
de Deo necessarium ad cognoscendum, et propter hoc est via fidei
procurata, et hoc quantum ad illa quae sunt ab aliquibus scita et aliis
proponuntur ut credenda.
Quaedam vero divinorum sunt, ad quae plene
cognoscenda nullatenus ratio humana sufficit, sed eorum plena cognitio
exspectatur in futura vita, ubi erit plena beatitudo, sicut unitas et
Trinitas unius Dei. Et ad hanc cognitionem homo perducetur non ex
debito suae naturae, sed ex sola divina gratia. Unde oportet quod
huius etiam perfectae scientiae quaedam suppositiones primo ei credendae
proponantur, ex quibus dirigatur in plenam cognitionem eorum quae a
principio credit, sicut et in aliis scientiis accidit, ut dictum est;
et ideo dicitur Is. 7 secundum aliam litteram: nisi credideritis,
non intelligetis. Et huiusmodi suppositiones sunt illa quae sunt
credita quantum ad omnes et a nullo in hac vita scita vel intellecta.
Ad primum ergo dicendum quod licet ea quae sunt
fidei sint maiora homine naturae viribus consideratis, non sunt tamen
maiora homine divino lumine elevato. Et ideo non est necesse homini,
ut huiusmodi propria virtute quaerat, sed est ei necesse, ut divina
revelatione ea cognoscat.
Ad secundum dicendum quod Deus in prima rerum
conditione hominem perfectum instituit perfectione naturae, quae quidem
in hoc consistit, ut homo habeat omnia quae sunt naturae debita. Sed
supra debitum naturae adduntur postmodum humano generi aliquae
perfectiones ex sola divina gratia, inter quas est fides quae est Dei
donum, ut patet Eph. 2.
Ad tertium dicendum quod cuilibet in beatitudinem
tendenti necessarium est cognoscere in quibus beatitudinem quaerere
debeat, et qualiter. Quod quidem facilius fieri non poterat quam per
fidem, cum rationis inquisitio ad talia pervenire non possit nisi
multis praecognitis quae non est facile scire. Nec etiam potuit cum
minori periculo, cum humana inquisitio propter imbecillitatem
intellectus nostri sit facilis ad errorem, et hoc aperte ostenditur ex
ipsis philosophis, qui per viam rationis finem humanae vitae quaerentes
et modum perveniendi in ipsum in errores multiplices et turpissimos
inciderunt, adeo sibi invicem dissentientes, ut vix duorum aut trium
esset de his per omnia una concors sententia, cum tamen per fidem
videamus in unam sententiam etiam plurimos populos convenire.
Ad quartum dicendum quod quandocumque acceptis
aliquo modo assentitur, oportet esse aliquid quod inclinet ad
assensum, sicut lumen naturaliter inditum in hoc quod assentitur primis
principiis per se notis et ipsorum principiorum veritas in hoc quod
assentitur conclusionibus scitis et aliquae verisimilitudines in hoc
quod assentimus his quae opinamur; quae si fuerint aliquantulum
fortiores, inclinant ad credendum, prout fides dicitur opinio iuvata
rationibus. Sed illud, quod inclinat ad assentiendum principiis
intellectis aut conclusionibus scitis, est sufficiens inductivum et
ideo etiam cogit ad assensum et est sufficiens ad iudicandum de illis
quibus assentitur. Quod vero inclinat ad opinandum qualitercumque vel
etiam fortiter, non est sufficiens inductivum, unde nec cogit, nec
per hoc potest perfectum haberi iudicium de his quibus assentitur.
Unde et in fide qua in Deum credimus non solum est acceptio rerum
quibus assentimus, sed aliquid quod inclinat ad assensum; et hoc est
lumen quoddam, quod est habitus fidei, divinitus menti humanae
infusum. Quod quidem sufficientius est ad inducendum quam aliqua
demonstratio, per quam etsi numquam falsum concludatur, frequenter
tamen in hoc homo fallitur, quod putat esse demonstrationem quae non
est. Est sufficientius etiam quam ipsum lumen naturale quo assentimus
principiis, cum lumen illud frequenter impediatur ex corporis
infirmitate, ut patet in mente captis. Lumen autem fidei, quod est
quasi quaedam sigillatio primae veritatis in mente, non potest
fallere, sicut nec Deus potest decipi vel mentiri, unde hoc lumen
sufficit ad iudicandum. Hic tamen habitus non movet per viam
intellectus, sed magis per viam voluntatis; unde non facit videre illa
quae creduntur nec cogit assensum, sed facit voluntarie assentire. Et
sic patet quod fides ex duabus partibus est a Deo, scilicet et ex
parte interioris luminis quod inducit ad assensum et ex parte rerum quae
exterius proponuntur, quae ex divina revelatione initium sumpserunt.
Et haec se habent ad cognitionem fidei sicut accepta per sensum ad
cognitionem principiorum, quia utrisque fit aliqua cognitionis
determinatio. Unde sicut cognitio principiorum accipitur a sensu et
tamen lumen quo principia cognoscuntur est innatum, ita fides est ex
auditu, et tamen habitus fidei est infusus.
Ad quintum dicendum quod vivere secundum rationem
est bonum hominis in quantum est homo, vivere autem praeter rationem
potest uno modo sonare in defectum, sicut est in illis qui vivunt
secundum sensum, et hoc est hominis malum. Alio modo potest sonare in
excessum, ut cum homo divina gratia adducitur in id quod est supra
rationem; et sic praeter rationem vivere non est hominis malum, sed
bonum supra hominem. Et talis est cognitio eorum quae sunt fidei,
quamvis et ipsa fides non omnibus modis sit praeter rationem; hoc enim
naturalis ratio habet, quod assentiendum est his quae a Deo dicuntur.
|
|