|
1. Ad secundum sic proceditur, videtur quod fides
a religione distinguenda non sit, quia, ut Augustinus dicit in
Enchiridion, fide, spe et caritate colendus est Deus. Sed cultus
Dei est actus religionis, ut patet per diffinitionem Tullii qui dicit
quod religio est quae cuidam superiori naturae, quam divinam vocant,
cultum caerimoniamque affert. Ergo fides ad religionem pertinet.
2. Praeterea, Augustinus dicit in libro de vera
religione quod vera religio est qua unus Deus colitur et purgatissima
pietate cognoscitur. Sed cognoscere Deum est fidei. Ergo fides sub
religione continetur.
3. Praeterea, offerre Deo sacrificium est actus
religionis. Sed hoc pertinet ad fidem, quia, ut dicit Augustinus in
V de civitate Dei, verum sacrificium est omne opus quod agitur, ut
sancta societate inhaereamus Deo. Prima autem inhaesio hominis ad
Deum est per fidem. Ergo fides ad religionem praecipue pertinet.
4. Praeterea, ut dicitur Ioh. 4, spiritus est
Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare
oportet. Magis ergo proprie adoratur Deus, cum ei prosternitur
intellectus, quam cum ei prosternitur corpus. Sed per fidem ei
prosternitur intellectus, dum se intellectus totaliter subicit ad
assentiendum his quae a Deo dicuntur. Ergo fides ad religionem maxime
pertinet.
5. Praeterea, omnis virtus, quae habet Deum pro
obiecto, est virtus theologica. Sed religio habet Deum pro obiecto;
non enim nisi Deo cultum debitum affert. Ergo est virtus theologica.
Sed magis videtur pertinere ad fidem quam ad aliquam aliarum, cum non
dicantur esse extra religionem Christianam nisi qui sunt extra fidem.
Ergo religio videtur idem esse quod fides.
1. Sed contra est quod Tullius in II veteris
rhetoricae ponit religionem partem iustitiae, quae est virtus
cardinalis. Ergo cum fides sit virtus theologica, religio erit
alterius generis quam fides.
2. Praeterea, religio consistit etiam in actu
qui est ad proximum, ut patet Iac. 2: religio munda et immaculata
et cetera. Sed fides non habet actum nisi qui est ad Deum. Ergo
religio est omnino a fide distincta.
3. Praeterea, religiosi dicuntur communiter,
qui quibusdam specialibus votis astringuntur. Non solum autem ipsi
dicuntur fideles. Ergo non est idem fidelis et religiosus. Ergo nec
idem fides et religio.
Responsio. Dicendum quod, sicut patet per
Augustinum X de civitate Dei, theosebia quae cultus Dei dicitur,
religio, pietas et latria ad idem pertinere intelliguntur, scilicet ad
Deum colendum. Cultus autem cuilibet rei impensus nihil aliud esse
videtur quam debita operatio circa illud adhibita. Et ex hoc dicuntur
aliqui diversimode colere agros, parentes, patriam et alia huiusmodi,
quia diversis diversae operationes coaptantur. Deus autem non hoc modo
colitur, quod ei nostra operatio aliquid prosit aut subveniat, sicut
est in praedictis, sed solum in quantum nos ei subdimus et subditos
demonstramus. Hic ergo cultus divinus absolute nomine theosebiae
designatur. Sed religio importat quandam ligationem, secundum quod
homo quodammodo se astringit ad cultum istum; unde, ut dicit
Augustinus in libro de vera religione, religio a religando dicta
creditur, vel etiam a reeligendo, ut dicit in X de civitate Dei.
Ex propria enim electione aliquis ligatur ad aliquid faciendum.
Oportet autem nos eum reeligere quem amiseramus neglegentes, ut ibidem
dicit. Et inde est quod illi, qui vitam suam totam et se ipsos ad
divinum obsequium votis quibusdam obligant, religiosi dicuntur.
Sed pietas animum colentis respicit, qui non
ficte nec mercennario affectu obsequitur. Et quia his, quae supra nos
sunt, quasi quaedam divina veneratio debetur, beneficia etiam quae
miseris exhibentur sunt quasi quaedam Dei sacrificia, secundum illud
Hebr. ultimo: communionis et beneficentiae nolite oblivisci, talibus
enim hostiis promeretur Deus, hinc est quod nomen pietatis et
religionis ad opera misericordiae transfertur et maxime ad beneficia
quae in parentes et patriam exhibentur. Sed latria importat debitum
colendi sive rationem cultus, ex hoc scilicet quod eius sumus servi
quem colimus, non hoc modo, quo homo servus hominis dicitur propter
quodcumque accidentale debitum, sed quia totum, quod sumus, ei
debemus tamquam creatori. Unde et latria servitus dicitur non
quaelibet, sed illa tantum, qua homo Dei servus est.
Sic ergo religio consistit in operatione, qua
homo Deum colit se ei subdendo. Quae quidem operatio debet esse
conveniens et ei, qui colitur, et colenti. Ipse autem qui colitur,
cum sit spiritus, non potest corpore, sed sola mente contingi. Et
sic cultus ipsius principaliter in mentis actibus consistit, quibus
mens ordinatur in Deum. Et hi sunt praecipue actus theologicarum
virtutum, et secundum hoc dicit Augustinus quod Deus colitur fide,
spe et caritate; et his adiunguntur actus donorum tendentium in Deum,
ut sapientiae et timoris. Sed quia nos, qui Deum colimus, corporei
sumus et per corporeos sensus cognitionem accipimus, inde est quod ex
parte nostra requiruntur ad cultum praedictum etiam aliquae corporales
actiones, tum ut ex toto quod sumus Deo serviamus, tum ut per
huiusmodi corporalia nos ipsos et alios excitemus ad actus mentis
ordinatos in Deum. Unde dicit Augustinus in libro de cura pro
mortuis agenda: orantes de membris sui corporis faciunt quod
supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus vel
prosternuntur solo et si quid aliud visibiliter faciunt, quamvis eorum
invisibilis voluntas et cordis intentio Deo nota sit nec ille indigeat
his indiciis, ut animus pandatur humanus; sed hinc magis se ipsum
excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius.
Sic ergo omnes actus, quibus homo se Deo
subdit, sive sint mentis sive corporis, ad religionem pertinent. Sed
quia ea, quae proximis propter Deum impenduntur, ipsi Deo
impenduntur, constat quod pertinent ad eandem subiectionem, in qua
cultus religionis consistit. Et sic diligenter consideranti apparet
omnem actum huiusmodi ad religionem pertinere. Unde Augustinus dicit
quod verum sacrificium est omne opus quod agitur, ut sancta societate
inhaereamus Deo. Tamen quodam ordine. Primo namque et principaliter
ad cultum praedictum pertinent actus mentis ordinati in Deum. Secundo
actus corporis qui ad hos excitandos et designandos fiunt, ut
prostrationes, sacrificia et huiusmodi. Tertio ad eundem cultum
pertinent omnes alii actus in proximum ordinati propter Deum.
Et tamen sicut magnanimitas est specialis
virtus, quamvis omnium virtutum actibus utatur secundum specialem
rationem obiecti, utpote coniectans magnum in actibus omnium virtutum,
ita et religio est specialis virtus, in actibus omnium virtutum
specialem rationem obiecti considerans, scilicet Deo debitum; sic
enim est iustitiae pars. Illi tamen actus specialiter religioni
assignantur, qui nullius alterius virtutis sunt, sicut prostrationes
et huiusmodi, in quibus secundario Dei cultus consistit. Ex quo
patet quod actus fidei pertinet quidem materialiter ad religionem,
sicut et actus aliarum virtutum, et magis, in quantum actus fidei est
primus motus mentis in Deum. Sed formaliter a religione
distinguitur, utpote aliam rationem obiecti considerans. Convenit
etiam fides cum religione praeter hoc, in quantum fides est religionis
causa et principium. Non enim aliquis eligeret cultum Deo exhibere,
nisi fide teneret Deum esse creatorem, gubernatorem et remuneratorem
humanorum actuum. Ipsa tamen religio non est virtus theologica.
Habet enim pro materia quasi ipsos actus vel fidei vel alterius
virtutis, quos Deo tamquam debitos offert. Sed Deum habet pro
fine. Colere enim Deum est huiusmodi actus ut debitos Deo offerre.
Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta.
|
|