|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides
Christiana Catholica nominari non debeat, quia cognitio debet esse
cognoscibili proportionata. Non enim quidlibet modo cognoscitur. Sed
fides est cognitio Dei, qui neque est universalis neque particularis,
ut Augustinus dicit in libro de Trinitate. Ergo nec fides debet
universalis dici.
2. Praeterea. De singularibus non potest esse
nisi singularis cognitio. Sed fide quaedam singularia facta tenemus,
ut passionem Christi, resurrectionem et huiusmodi. Ergo fides non
debet dici universalis.
3. Praeterea, ab eo quod est commune multis non
debet proprium nomen alicui eorum imponi, cum nomen causa innotescendae
rei imponatur. Sed quaelibet traditio vel secta proponit ea quae
tradit ut universaliter ab omnibus credenda vel observanda et ut
universaliter vera. Ergo non debet fides Christiana specialiter
Catholica dici.
4. Praeterea, idolatria ad omnes mundi angulos
pervenit. Sed Christiana fides nondum invenitur ad omnes mundi fines
pervenisse, cum aliqui barbari sint, qui fidem Christi non
cognoscant. Ergo idolatriae secta magis debet dici Catholica quam
Christiana fides.
5. Praeterea, quod non convenit omnibus, non
potest dici universale. Sed fides Christiana a multis non recipitur.
Ergo inconvenienter Catholica vel universalis dicitur.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus in libro
de vera religione: tenenda est nobis Christiana religio et eius
Ecclesiae communicatio, quae Catholica est et Catholica nominatur
non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis.
2. Praeterea, universale et commune idem esse
videtur. Sed fides Christiana ab apostolo communis fides dicitur, ut
patet Tit. 1: Tito dilecto filio secundum communem fidem et
cetera. Ergo convenienter potest dici universalis vel Catholica.
3. Praeterea, illud, quod universaliter omnibus
proponitur, maxime debet dici universale. Sed fides Christiana
omnibus proponitur, ut patet Matth. ultimo: docete omnes gentes et
cetera. Ergo ipsa merito debet dici Catholica vel universalis.
Responsio. Dicendum quod fides sicut et
quaelibet alia cognitio duplicem habet materiam, scilicet in qua, id
est ipsos credentes, et de qua, id est res creditas, et ex parte
utriusque materiae fides Christiana Catholica dici potest. Ex parte
quidem credentium, quia illam fidem veram asserit apostolus Rom. 3,
quae est testificata a lege et prophetis. Cum autem prophetarum
tempore diversae gentes diversorum deorum cultibus insisterent, solus
autem populus Israel Deo vero cultum debitum exhiberet, et sic non
esset una universalis religio, praedixit per eos spiritus sanctus
cultum veri Dei ab omnibus esse assumendum. Unde dicitur Is. 45:
mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua; quod quidem per
Christianam fidem et religionem impletur. Unde merito Catholica
nominatur, utpote a cuiuslibet condicionis hominibus recepta. Et sic
illi, qui ab hac fide et religione communiter promissa et recepta in
proprias quasdam sententias declinarunt, non Catholici, sed, quasi a
communione divisi, haeretici nominantur.
Sed ex parte etiam rerum creditarum in fide
Christiana universalitas invenitur. Fuerunt namque antiquitus
diversae artes et viae, quibus hominibus quantum ad diversa
providebatur vel provideri credebatur. Quidam namque bonum hominis in
solis corporalibus ponebant, vel in divitiis vel honoribus aut
voluptatibus. Quidam in solis animae bonis, ut in virtutibus
moralibus vel intellectualibus. Quidam etiam, ut Augustinus dicit in
libro de civitate Dei, aestimabant deos esse colendos propter
temporalia bona istius vitae, quidam vero propter bona quae sunt post
vitam. Porphyrius etiam ponebat quibusdam gentilibus teletis animae
imaginariam partem purgari, non totam animam, dicebatque, ut
Augustinus dicit X de civitate Dei, nondum esse receptam unam
sectam, quae universalem contineat viam animae liberandae.
Haec autem est religio Christiana, ut
Augustinus ibidem dicit. Ipsa enim docet Deum esse colendum non
solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, nec
solum in spiritualibus, sed etiam in usu corporalium hominem dirigit et
beatitudinem animae et corporis repromittit. Et ideo regulae eius
universales dicuntur, utpote totam vitam hominis et omne, quod ad
ipsum quolibet modo pertinet, ordinantes. Et has duas rationes
universalitatis assignat Boethius, ut in littera patet.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis Deus in se
non sit neque universalis neque particularis, est tamen universalis
omnium rerum causa et finis, et sic cognitio, quae de ipso habetur,
ad omnia quodammodo universalis est.
Ad secundum dicendum quod illa particularia facta
tenet fides ut universalia remedia ad totum genus humanum liberandum.
Ad tertium dicendum quod aliae sectae hoc sibi
vindicare nituntur, quod est proprium fidei Christianae, sed non
possunt pertingere, unde eis non proprie universalitatis competit
nomen.
Ad quartum dicendum quod idolatria non erat una
religio, sed apud diversos diversa, cum diversi diversos sibi deos
colendos instituerent. Nec iterum ab omnibus nationibus est
acceptata, cum a veri Dei cultoribus fuerit reprobata et etiam a
sapientibus gentilium, qui dicebant huiusmodi caerimonias esse
observandas tamquam legibus iussas, non tamquam diis placitas, ut de
Seneca dicit Augustinus in VI de civitate Dei.
Ad quintum dicendum quod fides Christiana non
dicitur Catholica vel universalis propter singula generum, sed propter
genera singulorum, quia ex omni condicione hominum ei aliqui
adhaeserunt.
|
|