|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non
sit Catholicae fidei confessio quod pater et filius et spiritus sanctus
sint unus Deus, quia, ut ipse dicit, ad inaequalitatem horum trium
sequitur pluralitas deorum. Sed sacra Scriptura, quae est caput
Catholicae religionis, ut dicit Augustinus in libro de vera
religione, ponit inaequalitatem patris et filii, ut videtur per hoc
quod dicitur Ioh. 14: pater maior me est, ex persona filii. Ergo
non est haec sententia Catholicae fidei quam dicit.
2. Praeterea, 1 Cor. 15: cum subiecta illi
fuerint omnia, scilicet filio, tunc et ipse subiectus erit ei,
scilicet patri, qui sibi subiecit omnia; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, orare non est nisi inferioris ad
superiorem. Sed filius orat pro nobis, Rom. 8: Christus Iesus
qui etiam interpellat pro nobis. Similiter et spiritus sanctus,
eodem: spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Ergo
filius et spiritus sanctus sunt patre inferiores secundum confessionem
Catholicae fidei; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, Ioh. 17 dicit filius loquens ad
patrem: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et
quem misisti Iesum Christum. Ergo solus pater est verus Deus, non
ergo filius et spiritus. Et sic videntur esse creaturae, et sic idem
quod prius.
5. Praeterea, apostolus de filio loquens 1 Tim.
ultimo dicit: quem scilicet Christum suis temporibus ostendit beatus
et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet
immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Ergo haec omnia soli
patri conveniunt.
6. Praeterea, Marc. 13 dicitur: de die autem
illa et hora nemo scit neque Angeli in caelo neque filius nisi pater.
Ergo maior est scientia patris quam filii. Ergo et maior essentia.
Et sic idem quod prius.
7. Praeterea, Matth. 20 dicitur: sedere ad
dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum
est a patre meo. Ergo filius non est aequalis potestatis cum patre.
8. Praeterea, Col. 1 dicitur de filio quod est
primogenitus omnis creaturae. Sed comparatio non est nisi eorum quae
sunt unius generis. Ergo filius est creatura.
9. Praeterea, Eccli. 24 dicitur ex persona
divinae sapientiae: ab initio et ante saecula creata sum, et sic idem
quod prius.
10. Praeterea, ille qui clarificatur minor est eo
qui clarificat. Sed filius clarificatur a patre, ut patet Ioh.
12. Ergo filius est minor patre.
11. Praeterea, mittens est maior eo qui
mittitur. Sed pater mittit filium, ut patet Gal. 4: misit Deus
filium suum factum ex muliere et cetera. Mittit etiam spiritum
sanctum, Ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater
et cetera. Ergo pater est maior filio et spiritu sancto. Et sic ista
sententia quam dicit non videtur esse fidei Catholicae.
1. Sed contra est quod dicitur Ioh. 1: in
principio erat verbum, et Deus erat verbum, omnia per ipsum facta
sunt. Ex quo habetur quod filius sit aeternus, alias non esset in
principio; et quod sit patri aequalis, alias Deus non esset; et quod
non sit creatura, alias non omnia per ipsum facta essent.
2. Praeterea, filius, cum sit veritas, de se
mentitus non est. Sed filius dicebat se patri aequalem. Unde dicitur
Ioh. 5: patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Ergo
ipse est aequalis patri.
3. Praeterea, Phil. 2: non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo. Esset autem rapina, si
arbitraretur et non esset. Ergo est aequalis Deo.
4. Praeterea, Ioh. 10 dicitur: ego et pater
unum sumus, praeterea Ioh. 14: ego in patre et pater in me est.
Ergo unus alio minor non est.
5. Praeterea, Rom. 9: ex quibus Christus,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ergo nullus est eo
superior, et sic non est minor patre.
6. Praeterea, 1 Ioh. ultimo: dedit nobis
sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero filio eius. Hic est
verus Deus et vita aeterna. Ergo non est minor patre.
7. Item ostenditur quod spiritus sanctus sit
aequalis patri et verus Deus per hoc quod dicitur Phil. 3 secundum
Graecam litteram: nos sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus,
et intelligitur de latriae servitute, ut in Graeco patet. Sed talis
servitus nulli creaturae debetur, Deut. 6 et Matth. 4: dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ergo spiritus sanctus non
est creatura.
8. Praeterea, membra Christi non possunt esse
templum alicuius qui sit minor quam Christus. Sed corpora nostra,
quae sunt membra Christi secundum apostolum, sunt templum spiritus
sancti, ut dicitur 1 Cor. 6. Ergo spiritus sanctus non est minor
Christo, et sic nec patre. Et ita verum est id quod auctor dicit
esse Catholicae fidei sententiam.
Responsio. Dicendum quod Arianorum positio
inaequalitatem in personis divinis constituens non est Catholicae fidei
professio, sed magis gentilis impietas, quod sic patet. Apud
gentiles enim omnes substantiae immortales dii dicebantur. Inter has
autem ponebant Platonici tres primas et principales, ut patet per
Augustinum in X de civitate Dei et per Macrobium super somnium
Scipionis, scilicet Deum omnium creatorem, quem dicebant Deum
patrem propter hoc, quod ab ipso omnia derivarentur, et quandam
inferiorem substantiam, quam paternam mentem sive paternum intellectum
dicebant, plenam omnium rerum ideis, et hanc factam a Deo patre
dicebant, et post hoc ponebant animam mundi quasi spiritum vitae totius
mundi. Et has tres substantias tres principales deos nominabant et
tria principia, per quae animae purgantur.
Origenes autem Platonicis documentis insistens
arbitratus est hoc modo in fide nostra ponendum esse tres, qui
testimonium dant in caelo, 1 Ioh. ultimo, sicut Platonici tres
principales substantias posuerunt, unde posuit esse filium creaturam et
minorem patre in libro, quem peri archon, id est de principiis,
nominavit, ut patet per Hieronymum in quadam epistula de erroribus
Origenis. Et cum ipse Alexandriae docuerit, ex eius scriptis suum
errorem Arius hausit. Et propter hoc dicit Epiphanius quod Origenes
fuit fons et pater Arii. Tantum ergo Christianae et Catholicae
fidei positio Arii de Trinitate est contraria, quantum error
gentilium, qui creaturas deos dicentes eis latriae servitutem
exhibebant. Quod arguit apostolus Rom. 1 dicens quod coluerunt et
servierunt creaturae potius quam creatori et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit
Augustinus in II de Trinitate, de patre et filio tripliciter
dicitur aliquid in Scripturis. Quaedam namque unitatem substantiae et
aequalitatem ipsorum ostendunt, ut: ego et pater unum sumus. Quaedam
vero filium minorem ostendunt propter formam servi, secundum quam
factus est etiam se ipso minor, secundum illud Phil. 2: semet ipsum
exinanivit formam servi accipiens. Quaedam ita dicuntur, ut neque
minor neque aequalis ostendatur, sed tantum quod filius sit de patre,
sicut dicitur Ioh. 5: sicut habet pater vitam in semet ipso, sic
dedit et filio vitam habere. Primae ergo auctoritates sunt Catholicis
in adminiculum ad veritatis defensionem. Sed ea, quae secundo et
tertio modo dicuntur in Scriptura, assumpserunt haeretici ad sui
erroris confirmationem, sed vane. Non enim ea quae de Christo
dicuntur secundum humanam naturam sunt referenda ad eius divinitatem;
alias sequeretur quod secundum divinitatem esset mortuus, cum hoc de
ipso secundum humanitatem dicatur. Similiter nec ostenditur patre
minor filius, quamvis filius sit ex patre, quia filius a patre omnia,
quae pater habet, accepit, ut habetur Ioh. 16 et Matth. 11.
Unde per hoc ordo originis, non inaequalitas deitatis astrui potest.
Quod ergo dicitur: pater maior me est, dictum est de filio secundum
humanam naturam secundum Augustinum, vel secundum Hilarium secundum
divinam ita quod maioritas non importet inaequalitatem, quia filius non
est minor patre, cui datum est nomen super omne nomen, sed importat
auctoritatem principii, secundum quod hoc nomen, quo filius est
aequalis patri, habet filius a patre.
Ad secundum dicendum quod filio subiecit omnia non
solum pater, sed etiam ipse sibi, secundum illud Phil. 3: secundum
virtutem, qua potens est sibi subicere omnia, et hoc secundum
deitatem, qua aequalis est patri. Et ideo in hoc quod dicitur quod
Christus subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, non fit
comparatio filii secundum divinitatem ad patrem, sed magis secundum
humanitatem ad divinitatem patris, quae toti Trinitati est communis.
Regnum ergo Christi sunt fideles ipsi; quod regnum tradet Deo et
patri, non tamen sibi adimens, cum fideles ad visionem patris
adducet, qua visione etiam ipsius deitas videbitur. Et tunc apparebit
maxime esse secundum humanam naturam divinae subiectus, quando divina
natura perfecte cognoscetur, non tali subiectione, ut quidam haeretici
dixerunt, quod ipsa humana natura a Christo assumpta transeat in
divinam, sed secundum quod est minor patris divinitate.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit
in I de Trinitate, ex hoc filius rogat, quo minor est patre; quo
vero aequalis est, exaudit cum patre; id est secundum humanam naturam
orat, secundum divinam exaudit. Sed spiritus sanctus interpellare
dicitur, in quantum nos interpellantes facit et nostris orationibus
efficaciam praestat.
Ad quartum dicendum quod secundum Augustinum in
VI de Trinitate solus unus verus Deus non est tantum de patre
intelligendum, sed simul de patre et filio et spiritu sancto, qui
dicuntur solus unus verus Deus, quia nihil praeter Trinitatem illam
est verus Deus. Unde sic intelligendum: ut cognoscant te patrem et
quem misisti Iesum Christum esse unum solum verum Deum. De spiritu
autem sancto tacet, quia, cum sit nexus amborum, ex utroque
intelligitur.
Ad quintum dicendum quod, sicut patet per
Augustinum in I de Trinitate, verbum illud non est intelligendum
solum de persona patris, sed de tota Trinitate. Tota enim est beatus
et solus potens etc.; tota etiam Trinitas filium ostendit. Si tamen
dixisset: quem ostendit pater beatus et solus potens, non propter hoc
filius separaretur, sicut nec pater separatur, cum dicitur Eccli.
24 ex persona filii qui est Dei sapientia: gyrum caeli circuivi
sola. Et hoc ideo, quia in his, quae ad essentiam pertinent, pater
et filius sunt omnino unum. Et ideo quod de uno dicitur, ab alio per
dictionem exclusivam non removetur, sed solum a creaturis, quae habent
diversam essentiam.
Ad sextum dicendum quod filius non solum secundum
divinam naturam scit diem illam et horam, sed etiam secundum humanam,
quia eius anima scit omnia. Dicitur autem illam nescire, ut
Augustinus dicit in I de Trinitate, quia non facit nos eam scire.
Unde de hoc quaerentibus dixit: non est vestrum nosse tempora etc.,
Act. 1, per quem modum et apostolus dixit 1 Cor. 1: neque
iudicavi me scire aliquid inter vos etc., quia scilicet alia eis
dicere noluerat, quia capaces non erant. Vel hoc intelligendum est de
filio non quantum ad personam ipsius capitis, sed quantum ad corpus
eius, quod est Ecclesia, quae hoc nescit, ut Hieronymus dicit. In
hoc vero, quod dicitur solus pater scire, ostenditur etiam filius
scire secundum regulam praedictam.
Ad septimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus
in I de Trinitate, sic exponendum est verbum illud: non est meum
dare vobis, id est non est humanae potestatis hoc dare, ut per illud
intelligatur hoc dare, per quod est Deus et aequalis patri.
Ad octavum dicendum quod, sicut Augustinus dicit
in I de Trinitate, hunc apostolicum locum haeretici non intelligentes
in contumeliam filii Dei saepe proponunt astruentes quod creatura sit
minus considerantes verborum vim. Primogenitus quippe dictus est, non
primus creatus, ut et genitus pro natura divina, quam habet, et
primus propter perpetuitatem credatur. Quamvis autem filius non sit de
genere creaturarum, tamen secundum Basilium habet aliquid cum
creaturis commune, scilicet accipere a patre, sed habet prae creaturis
quod per naturam habet quae a patre accipit. Et propter hoc potest
ordo inter genituram filii et creaturarum productionem notari.
Ad nonum dicendum quod illud verbum et alia
similia, quae de sapientia Dei leguntur, vel sunt referenda ad
sapientiam creatam, sicut sunt Angeli, vel ad ipsum Christum
secundum humanam naturam. Et sic dicitur ab initio vel initio
creatus, quasi ab aeterno praedestinatus creaturam assumere.
Ad decimum dicendum quod, sicut dicit
Augustinus in II de Trinitate, ex hoc, quod pater clarificat
filium, non ostenditur filius minor patre, alias esset etiam spiritu
sancto minor, quia dicit filius de spiritu sancto, Ioh. 16: ille
me clarificabit. Illa enim clarificatio non ostendit aliquid in
persona filii Dei fieri, sed vel in notitia hominum, secundum quod
clarificare est ipsius notitiam claram facere, vel in corpore
assumpto, prout refertur ad claritatem resurrectionis.
Ad undecimum dicendum quod filius et spiritus
sanctus dicuntur missi a patre, non quod essent ubi prius non fuerant,
sed ut essent aliquo modo quo prius non fuerant, quod est secundum
aliquem effectum in creatura. Unde per hoc, quod filius et spiritus
sanctus dicuntur a patre missi, non ostenditur Trinitatis
inaequalitas, sed ordo originis, quo una persona est ab alia - unde
pater non mittitur, qui non est ab alio - et efficientia respectu
illius effectus, secundum quem persona divina mittitur.
|
|