|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod
pluralitatis causa non sit alteritas. Ut enim dicitur in arithmetica
Boethii, omnia quaecumque a primaeva rerum natura constructa sunt,
numerorum videntur ratione esse formata. Hoc enim fuit principale in
animo conditoris exemplar. Et huic consonat quod dicitur Sap. 11:
omnia in pondere, numero et mensura disposuisti. Ergo pluralitas sive
numerus est primum inter res creatas, et non est eius aliqua causa
creata quaerenda.
2. Praeterea, ut dicitur in libro de causis,
prima rerum creatarum est esse. Sed ens primo dividitur per unum et
multa. Ergo multitudine nihil potest esse prius nisi ens et unum.
Ergo non videtur esse verum, quod aliquid aliud sit eius causa.
3. Praeterea, pluralitas vel circuit omnia
genera, secundum quod condividitur contra unum, quod est convertibile
cum ente, vel est in genere quantitatis, secundum quod condividitur
uni quod est principium numeri. Sed alteritas est in genere
relationis. Relationes autem non sunt causae quantitatum, sed magis e
converso, et multo minus relationes sunt causae eius quod est in
omnibus generibus, quia sic essent causae etiam substantiae. Ergo
alteritas nullo modo est causa pluralitatis.
4. Praeterea, contrariorum contrariae sunt
causae. Sed identitas et diversitas sive alteritas sunt opposita.
Ergo habent oppositas causas. Sed unitas est causa identitatis, ut
patet in V metaphysicae. Ergo pluralitas vel multitudo est causa
diversitatis sive alteritatis. Non ergo alteritas est causa
pluralitatis.
5. Praeterea, alteritatis principium est
accidentalis differentia; huiusmodi enim differentiae secundum
Porphyrium faciunt alterum. Sed non in omnibus, in quibus est
pluralitas, invenitur accidentalis differentia nec etiam differentia
qualiscumque. Quaedam enim sunt quae accidentibus subici non possunt,
sicut formae simplices; quaedam vero sunt quae in nullo conveniunt,
unde non possunt differentia dici, sed diversa, ut patet per
philosophum in X metaphysicae. Ergo non omnis pluralitatis causa est
alteritas.
1. Sed contra est quod Damascenus dicit quod
divisio est causa numeri. Sed divisio in diversitate vel alteritate
consistit. Ergo diversitas vel alteritas principium pluralitatis est.
2. Praeterea, Isidorus dicit quod numerus
dicitur quasi nutus, id est signum, memeris, id est divisionis. Et
sic idem quod prius.
3. Praeterea, pluralitas non constituitur nisi
per recessum ab unitate. Sed ab unitate non recedit aliquid nisi per
divisionem, cum ex hoc aliquid dicatur unum, quod est indivisum, ut
patet in X metaphysicae. Ergo divisio pluralitatem constituit, et
sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum quod, sicut dicit
philosophus in X metaphysicae, plurale dicitur aliquid ex hoc quod est
divisibile vel divisum. Unde omne illud quod est causa divisionis
oportet ponere causam pluralitatis. Causa autem divisionis aliter est
accipienda in posterioribus et compositis et in primis et simplicibus.
In posterioribus namque et compositis causa divisionis quasi formalis,
id est ratione cuius fit divisio, est diversitas simplicium et
priorum. Quod patet in divisione quantitatis. Dividitur enim una
pars lineae ab alia per hoc quod habet diversum situm, qui est quasi
formalis differentia quantitatis continuae positionem habentis. Patet
etiam in divisione substantiarum. Dividitur enim homo ab asino per hoc
quod habent diversas differentias constitutivas. Sed diversitas, qua
dividuntur posteriora composita secundum priora et simplicia,
praesupponit pluralitatem priorum simplicium. Ex hoc enim homo et
asinus habent diversas differentias, quod rationale et irrationale non
sunt una, sed plures differentiae. Nec potest semper dici quod illius
pluralitatis sit aliqua diversitas aliquorum priorum et simpliciorum
causa, quia sic esset abire in infinitum.
Et ideo pluralitatis vel divisionis primorum et
simplicium oportet alio modo causam assignare. Sunt enim huiusmodi
secundum se ipsa divisa. Non potest autem hoc esse, quod ens
dividatur ab ente in quantum est ens; nihil autem dividitur ab ente
nisi non ens. Unde et ab hoc ente non dividitur hoc ens nisi per hoc
quod in hoc ente includitur negatio illius entis. Unde in primis
terminis propositiones negativae sunt immediatae, quasi negatio unius
sit in intellectu alterius. Primum etiam creatum in hoc facit
pluralitatem cum sua causa, quod non attingit ad eam. Et secundum hoc
quidam posuerunt quodam ordine pluralitatem ab uno primo causari, ut ab
uno primo procedat primo unum, quod cum causa pluralitatem constituat,
et ex eo iam possunt duo procedere: unum secundum se ipsum, aliud
secundum coniunctionem ipsius ad causam. Quod dicere non cogimur, cum
unum primum possit aliquid imitari, in quo alterum ab eo deficit, et
deficere, in quo alterum imitatur. Et sic possunt inveniri plures
primi effectus, in quorum quolibet est negatio et causae et effectus
alterius secundum idem vel secundum remotiorem distantiam etiam in uno
et eodem.
Sic ergo patet quod prima pluralitatis vel
divisionis ratio sive principium est ex negatione et affirmatione, ut
talis ordo originis pluralitatis intelligatur, quod primo sint
intelligenda ens et non ens, ex quibus ipsa prima divisa
constituuntur, ac per hoc plura. Unde sicut post ens, in quantum est
indivisum, statim invenitur unum, ita post divisionem entis et non
entis statim invenitur pluralitas priorum simplicium. Hanc autem
pluralitatem consequitur ratio diversitatis, secundum quod manet in ea
suae causae virtus, scilicet oppositionis entis et non entis. Ideo
enim unum plurium diversum dicitur alteri comparatum, quia non est
illud. Et quia causa secunda non producit effectum nisi per virtutem
causae primae, ideo pluralitas primorum non facit divisionem et
pluralitatem in secundis compositis, nisi in quantum manet in ea vis
oppositionis primae, quae est inter ens et non ens, ex qua habet
rationem diversitatis. Et sic diversitas primorum facit pluralitatem
secundorum.
Et secundum hoc verum est quod Boethius dicit
quod alteritas est principium pluralitatis. Ex hoc enim alteritas in
aliquibus invenitur, quod eis diversa insunt. Quamvis autem divisio
praecedat pluralitatem priorum, non tamen diversitas, quia divisio non
requirit utrumque condivisorum esse ens, cum sit divisio per
affirmationem et negationem; sed diversitas requirit utrumque esse
ens, unde praesupponit pluralitatem. Unde nullo modo potest esse quod
pluralitatis primorum causa sit diversitas, nisi diversitas pro
divisione sumatur. Loquitur ergo Boethius de pluralitate
compositorum, quod patet ex hoc, quod inducit probationem de his quae
sunt diversa genere vel specie vel numero, quod non est nisi
compositorum. Omne enim, quod est in genere, oportet esse compositum
ex genere et differentia. Eos autem, qui ponunt patrem et filium
inaequales deos, sequitur compositio saltem ratione, in quantum ponunt
eos convenire in hoc quod sunt Deus et differre in hoc quod sunt
inaequales.
Ad primum ergo dicendum quod numerus ex verbis
illis ostenditur esse prior rebus aliis creatis, ut elementis et aliis
huiusmodi, non autem aliis intentionibus, utpote affirmatione et
negatione aut divisione vel aliis huiusmodi. Nec tamen quilibet
numerus est prior omnibus rebus creatis, sed numerus qui est exemplar
omnis rei, scilicet ipse Deus, qui secundum Augustinum est numerus
omni rei speciem praebens.
Ad secundum dicendum quod pluralitas communiter
loquendo immediate sequitur ens, non tamen oportet quod omnis
pluralitas. Et ideo non est inconveniens, si pluralitas secundorum
causetur ex diversitate priorum.
Ad tertium dicendum quod sicut unum et multa, ita
idem et diversum non sunt propria unius generis, sed sunt quasi
passiones entis, in quantum est ens. Et ideo non est inconveniens,
si aliquorum diversitas aliorum pluralitatem causet.
Ad quartum dicendum quod omnem diversitatem
praecedit aliqua pluralitas, sed non omnem pluralitatem praecedit
diversitas, sed aliquam pluralitatem aliqua diversitas. Unde et
utrumque verum est, scilicet quod multitudo diversitatem faciat
communiter loquendo, ut philosophus dicit, et quod diversitas in
compositis faciat pluralitatem, ut Boethius hic dicit.
Ad quintum dicendum quod Boethius accepit
alteritatem pro diversitate, quae constituitur ex aliquibus
differentiis, sive sint accidentales sive substantiales. Illa vero,
quae sunt diversa et non differentia, sunt prima, de quibus hic
Boethius non loquitur.
|
|