|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod
varietas accidentium non possit esse causa pluralitatis secundum
numerum. Philosophus enim dicit in V metaphysicae quod numero sunt
unum, quorum est materia una. Ergo et numero plura, quorum sunt
materiae plures. Ergo diversitatem in numero non facit varietas
accidentium, sed magis diversitas materiae.
2. Praeterea, philosophus dicit in X metaphysicae
quod idem est rebus causa substantiae et unitatis. Sed accidentia non
sunt individuis causa substantiae, ergo nec unitatis, et ita per
consequens nec pluralitatis secundum numerum.
3. Praeterea, omnia accidentia, cum sint formae,
ex se ipsis sunt communicabilia et universalia. Sed nihil tale potest
esse alteri principium individuationis. Ergo accidentia non sunt
individuationis principium. Sed aliqua sunt secundum numerum diversa,
in quantum in sua individuatione dividuntur. Igitur accidentia non
possunt esse principium diversitatis secundum numerum.
4. Praeterea, sicut ea, quae differunt genere vel
specie in genere substantiae, differunt secundum substantiam et non
solum secundum accidens, ita et ea quae differunt secundum numerum.
Sed aliqua dicuntur diversa genere vel specie per id quod est in genere
substantiae. Igitur et similiter dicuntur diversa numero per id quod
est in genere substantiae et non per accidentia.
5. Praeterea, remota causa removetur effectus.
Sed omne accidens contingit a subiecto removeri vel actu vel
cogitatione. Si ergo accidens est principium identitatis secundum
numerum et diversitatis, contingeret actu vel cogitatione eadem
quandoque esse unum secundum numerum, quandoque vero diversa.
6. Praeterea, posterius numquam est causa
prioris. Sed inter omnia accidentia primum locum tenet quantitas, ut
dicit Boethius in commento praedicamentorum. Inter quantitates autem
naturaliter numerus prior est, cum sit simplicior et magis abstractus.
Ergo impossibile est quod aliquod aliud accidens sit principium
pluralitatis secundum numerum.
1. Sed contra est quod dicit Porphyrius quod
individuum facit collectio accidentium, quae in alio reperiri non
possunt. Sed illud, quod est principium individuationis, est
principium diversitatis secundum numerum. Ergo accidentia sunt
principium pluralitatis secundum numerum.
2. Praeterea, in individuo nihil invenitur nisi
forma et materia et accidentia. Sed diversitas formae non facit
diversitatem secundum numerum, sed secundum speciem, ut patet in X
metaphysicae. Diversitatem vero secundum genus facit diversitas
materiae. Dicit enim philosophus in X metaphysicae quod genere
differunt, quorum non est materia communis nec generatio ad invicem.
Ergo diversitatem secundum numerum nihil potest facere nisi diversitas
accidentium.
3. Praeterea, illud, quod invenitur commune in
pluribus specie differentibus, non est causa diversitatis secundum
numerum, quia divisio generis in species praecedit divisionem speciei
in individua. Sed materia invenitur communis in diversis secundum
speciem, quia eadem materia formis contrariis subditur; alias habentia
contrarias formas non transmutarentur invicem. Ergo materia non est
principium diversitatis secundum numerum, nec forma, ut probatum est.
Ergo relinquitur quod accidentia sint huius diversitatis causa.
4. Praeterea, in genere substantiae nihil
invenitur nisi genus et differentia. Sed individua unius speciei non
differunt genere nec substantialibus differentiis. Ergo non differunt
nisi differentiis accidentalibus.
Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius
quaestionis et eorum, quae in littera dicuntur, oportet videre, quid
sit causa huius triplicis diversitatis, quae in littera assignatur.
Cum autem in individuo composito in genere substantiae non sint nisi
tria, scilicet materia, forma et compositum, oportet ex aliquo horum
cuiuslibet harum diversitatum causas invenire. Sciendum est ergo quod
diversitas secundum genus reducitur in diversitatem materiae,
diversitas vero secundum speciem in diversitatem formae, sed diversitas
secundum numerum partim in diversitatem materiae, partim in
diversitatem accidentis. Cum autem genus sit principium cognoscendi,
utpote prima diffinitionis pars, materia autem secundum se sit ignota,
non potest secundum se ex ea accipi diversitas generis, sed solum illo
modo, quo cognoscibilis est. Est autem cognoscibilis dupliciter.
Uno modo per analogiam sive per proportionem, ut dicitur in I
physicorum. Hoc est, ut dicamus illud esse materiam quod hoc modo se
habet ad res naturales sicut lignum ad lectum. Alio modo cognoscitur
per formam, per quam habet esse in actu. Unumquodque enim
cognoscitur, secundum quod est in actu, et non secundum quod est in
potentia, ut dicitur in IX metaphysicae.
Et secundum hoc dupliciter sumitur diversitas
generis ex materia. Uno modo ex diversa analogia ad materiam, et sic
penes materiam distinguuntur prima rerum genera. Id enim, quod est in
genere substantiae, comparatur ad materiam sicut ad partem sui; quod
vero est in genere quantitatis, non habet materiam partem sui, sed
comparatur ad ipsam sicut mensura, et qualitas sicut dispositio. Et
his duobus generibus mediantibus omnia alia genera nanciscuntur diversas
comparationes ad materiam, quae est pars substantiae, ex qua
substantia habet rationem subiecti, secundum quam ad accidentia
comparatur. Alio modo penes materiam sumitur diversitas generis,
secundum quod materia est perfecta per formam. Cum enim materia sit
potentia pura et Deus actus purus, nihil est aliud materiam perfici in
actum qui est forma, nisi quatenus participat aliquam similitudinem
actus primi, licet imperfecte, ut sic illud, quod est iam compositum
ex materia et forma, sit medium inter potentiam puram et actum purum.
Non autem materia ex omni parte recipit
aequaliter similitudinem primi actus, sed a quibusdam imperfecte, a
quibusdam vero perfectius, utpote quaedam participant divinam
similitudinem secundum hoc tantum quod subsistunt, quaedam vero
secundum quod vivunt, quaedam vero secundum quod cognoscunt, quaedam
secundum quod intelligunt. Ipsa igitur similitudo primi actus in
quacumque materia exsistens est forma eius. Sed forma talis in
quibusdam facit esse tantum, in quibusdam esse et vivere, et sic de
aliis una et eadem. Similitudo enim perfectior habet omne illud quod
habet similitudo minus perfecta, et adhuc amplius. Aliquid ergo
invenitur commune in utraque similitudine, quod in una substernitur
imperfectioni et in alia perfectioni, sicut materia substernebatur
actui et privationi. Et ideo materia simul accepta cum hoc communi est
adhuc materialis respectu perfectionis et imperfectionis praedictae.
Et ex hoc materiali sumitur genus, differentiae
vero ex perfectione et imperfectione praedicta. Sicut ex hoc communi
materiali, quod est habere vitam, sumitur hoc genus animatum corpus;
ex perfectione vero superaddita haec differentia sensibile; ex
imperfectione vero haec differentia insensibile. Et sic diversitas
talium materialium inducit diversitatem generis, sicut animal a
planta. Et propter hoc dicitur materia esse principium diversitatis
secundum genus. Et eadem ratione forma est principium diversitatis
secundum speciem, quia a praedictis formalibus, quae habent ad dicta
materialia, unde genera sumuntur, comparationem formae ad materiam,
sumuntur differentiae quae constituunt species.
Sciendum tamen quod cum illud materiale, unde
sumitur genus, habeat in se materiam et formam, logicus considerat
genus solum ex parte eius quod formale est, unde et eius diffinitiones
dicuntur formales, sed naturalis considerat genus ex parte utriusque.
Et ideo contingit quandoque quod aliquid communicat in genere secundum
logicum, quod non communicat secundum naturalem. Contingit enim
quandoque quod illud de similitudine primi actus quod consequitur res
aliqua in materia tali, aliud consequatur sine materia et aliud in alia
materia omnino diversa. Sicut patet quod lapis in materia, quae est
secundum potentiam ad esse, pertingit ad hoc quod subsistat, ad quod
idem pertingit sol secundum materiam ad ubi et non ad esse et Angelus
omni materia carens. Unde logicus inveniens in omnibus his illud
materiae, ex quo genus sumebat, ponit omnia in uno genere
substantiae. Naturalis vero et metaphysicus, qui considerant omnia
principia rei, non invenientes convenientiam in materia dicunt genere
differre secundum hoc quod dicitur in X metaphysicae quod corruptibile
et incorruptibile differunt genere et quod illa conveniunt genere,
quorum materia est una et generatio ad invicem.
Sic ergo patet, quomodo materia facit
diversitatem in genere et forma diversitatem in specie. Inter
individua vero unius speciei hoc modo consideranda est diversitas.
Secundum philosophum enim in VII metaphysicae sicut partes generis
et speciei sunt materia et forma, ita partes individui sunt haec
materia et haec forma. Unde sicut diversitatem in genere vel specie
facit diversitas materiae vel formae absolute, ita diversitatem in
numero facit haec forma et haec materia. Nulla autem forma in quantum
huiusmodi est haec ex se ipsa. Dico autem in quantum huiusmodi propter
animam rationalem, quae quodammodo ex se ipsa est hoc aliquid, sed non
in quantum forma. Intellectus enim quamlibet formam, quam possibile
est recipi in aliquo sicut in materia vel in subiecto, natus est
attribuere pluribus, quod est contra rationem eius quod est hoc
aliquid. Unde forma fit haec per hoc quod recipitur in materia. Sed
cum materia in se sit indistincta, non potest esse quod formam receptam
individuet, nisi secundum quod est distinguibilis. Non enim forma
individuatur per hoc quod recipitur in materia, nisi quatenus recipitur
in hac materia distincta et determinata ad hic et nunc. Materia autem
non est divisibilis nisi per quantitatem. Unde philosophus dicit in I
physicorum quod subtracta quantitate remanebit substantia
indivisibilis. Et ideo materia efficitur haec et signata, secundum
quod subest dimensionibus.
Dimensiones autem istae possunt dupliciter
considerari. Uno modo secundum earum terminationem; et dico eas
terminari secundum determinatam mensuram et figuram, et sic ut entia
perfecta collocantur in genere quantitatis. Et sic non possunt esse
principium individuationis; quia cum talis terminatio dimensionum
varietur frequenter circa individuum, sequeretur quod individuum non
remaneret semper idem numero. Alio modo possunt considerari sine ista
determinatione in natura dimensionis tantum, quamvis numquam sine
aliqua determinatione esse possint, sicut nec natura coloris sine
determinatione albi et nigri; et sic collocantur in genere quantitatis
ut imperfectum. Et ex his dimensionibus indeterminatis materia
efficitur haec materia signata, et sic individuat formam, et sic ex
materia causatur diversitas secundum numerum in eadem specie.
Unde patet quod materia secundum se accepta nec
est principium diversitatis secundum speciem nec secundum numerum, sed
sicut est principium diversitatis secundum genus, prout subest formae
communi, ita est principium diversitatis secundum numerum, prout
subest dimensionibus interminatis. Et ideo cum hae dimensiones sint de
genere accidentium, quandoque diversitas secundum numerum reducitur in
diversitatem materiae, quandoque in diversitatem accidentis, et hoc
ratione dimensionum praedictarum. Alia vero accidentia non sunt
principium individuationis, sed sunt principium cognoscendi
distinctionem individuorum. Et per hunc modum etiam aliis accidentibus
individuatio attribuitur.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicit
philosophus quod numero sunt unum, quorum est materia una,
intelligendum est de materia signata, quae subest dimensionibus, alias
oporteret dicere quod omnia generabilia et corruptibilia sint unum
numero, cum eorum sit materia una.
Ad secundum dicendum quod dimensiones, cum sint
accidentia, per se non possunt esse principium unitatis individuae
substantiae; sed materia, prout talibus dimensionibus subest,
intelligitur esse principium talis unitatis et multitudinis.
Ad tertium dicendum quod de ratione individui est
quod sit in se indivisum et ab aliis ultima divisione divisum. Nullum
autem accidens habet ex se propriam rationem divisionis nisi quantitas.
Unde dimensiones ex se ipsis habent quandam rationem individuationis
secundum determinatum situm, prout situs est differentia quantitatis.
Et sic dimensio habet duplicem rationem individuationis: unam ex
subiecto, sicut et quodlibet aliud accidens, et aliam ex se ipsa, in
quantum habet situm, ratione cuius etiam abstrahendo a materia
sensibili imaginamur hanc lineam et hunc circulum. Et ideo recte
materiae convenit individuare omnes alias formas ex hoc, quod subditur
illi formae, quae ex se ipsa habet individuationis rationem, ita quod
etiam ipsae dimensiones terminatae, quae fundantur in subiecto iam
completo, individuantur quodammodo ex materia individuata per
dimensiones interminatas praeintellectas in materia.
Ad quartum dicendum quod illa, quae differunt
numero in genere substantiae, non solum differunt accidentibus, sed
etiam forma et materia. Sed si quaeratur, quare differens est eorum
forma, non erit alia ratio, nisi quia est in alia materia signata.
Nec invenitur alia ratio, quare haec materia sit divisa ab illa, nisi
propter quantitatem. Et ideo materia subiecta dimensioni intelligitur
esse principium huius diversitatis.
Ad quintum dicendum quod ratio illa procedit de
accidentibus completis, quae sequuntur esse formae in materia, non
autem de dimensionibus interminatis, quae praeintelliguntur ante ipsam
formam in materia. Sine his enim non potest intelligi individuum,
sicut nec sine forma.
Ad sextum dicendum quod numerus formaliter loquendo
est prius quam quantitas continua, sed materialiter quantitas continua
est prior, cum numerus ex divisione continui relinquatur, ut dicitur
in III physicorum. Et secundum hanc viam causat diversitatem
secundum numerum divisio materiae secundum dimensiones. Rationes autem
quae sunt in contrarium patet ex dictis qualiter sunt concedendae et
qualiter falsum concludunt.
|
|