|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod duo
corpora possint intelligi esse in eodem loco. Omnis enim propositio
videtur esse intelligibilis, in cuius subiecto non includitur oppositum
praedicati, quia talis propositio non habet repugnantiam intellectuum.
Sed haec propositio duo corpora sunt in eodem loco non est huiusmodi;
alias numquam posset miraculose fieri quod duo corpora sint in eodem
loco; quod patet esse falsum in corpore dominico quod exivit clauso
utero virginis et intravit ad discipulos clausis ianuis. Non enim
Deus potest facere quod affirmatio et negatio sint simul vera, ut
dicit Augustinus contra Faustum. Ergo potest aliquis saltem
intellectu fingere duo corpora esse in eodem loco.
2. Praeterea, a corporibus glorificatis non
removetur natura corporeitatis, sed solum natura corpulentiae. Sed
removetur ab eis ista condicio, quod non possunt esse in eodem loco,
per dotem subtilitatis, ut a multis dicitur. Ergo haec condicio non
sequitur naturam corporeitatis, sed corpulentiae sive grossitiei
cuiusdam. Ergo non est impossibile universaliter duo corpora esse in
eodem loco.
3. Praeterea, Augustinus dicit super Genesim ad
litteram quod lux in corporibus primum tenet locum. Sed lux est simul
in eodem loco cum aere. Ergo duo corpora possunt esse simul in eodem
loco.
4. Praeterea, quaelibet species ignis est corpus.
Sed lux est quaedam species ignis, ut dicit philosophus in V
topicorum. Ergo lux est corpus. Et sic idem quod prius.
5. Praeterea, in ferro ignito simul est ignis et
ferrum. Utrumque autem est corpus. Ergo possibile est simul esse duo
corpora in eodem loco.
6. Praeterea, elementa in mixto non sunt
corrupta, alias mixtum non sequeretur dominantis motum. Sed omnia
quattuor elementa sunt corpora et simul in qualibet parte mixti. Ergo
possibile est duo corpora esse in eodem loco.
7. Praeterea, quod duo corpora non sint in eodem
loco, hoc non potest convenire corporibus ratione materiae, cum
materiae secundum se non debeatur locus, nec ratione formae propter
idem nec ratione dimensionis, cum dimensiones non repleant locum, quod
patet ex hoc quod quidam locum, ubi erant solae dimensiones, dicebant
esse vacuum. Ergo hoc non convenit corpori nisi ratione aliquorum
accidentium posteriorum, quae non sunt omnibus corporibus communia et
quae possibile est a corporibus separari. Et sic videtur quod duo
corpora possint esse in eodem loco.
8. Praeterea, secundum astrologos, qui sequuntur
Ptolemaeum, sex planetarum corpora moventur in epicyclis, qui sunt
circuli intersecantes sphaeras excentricas planetarum. Oportet ergo
quod planetae corpus quandoque perveniat ad locum sectionis. Sed non
potest dici quod ibi sit aliquid vacuum, cum vacuum natura non
patiatur, neque quod substantia sphaerarum sit divisibilis, ut
intelligatur cedere corpori planetae quando pervenit illuc, sicut cedit
aer lapidi aut alii corpori, cum caeli solidissimi quasi aere fundati
sint, ut dicitur Iob 37. Ergo oportet quod corpus planetae sit
simul cum corpore sphaerae eius in eodem loco. Et sic falsum est quod
dicit Boethius hic quod duo corpora numquam unum obtinent locum.
1. Sed contra est, quia si duo corpora sunt in
eodem loco, eadem ratione et quotlibet. Sed aliquod corpus
quantumcumque magnum potest dividi in parva cuiuscumque quantitatis
secundum aliquem numerum. Ergo sequetur quod in loco parvissimo
continebitur maximum corpus; quod videtur absurdum.
2. Praeterea, impossibile est inter duo puncta
signata esse plures lineas rectas. Hoc autem sequetur, si duo corpora
sint in eodem loco. Signatis enim duobus punctis ex duabus partibus
loci oppositis erunt inter ea duae lineae rectae signatae in duobus
corporibus locatis. Non enim potest dici quod inter illa duo puncta
nulla sit linea neque quod unius locati linea magis sit inter ea quam
alia neque quod sit ibi aliqua una linea praeter corpora locata quae sit
inter duo puncta loci, quia sic illa linea esset non in subiecto.
Ergo impossibile est duo corpora esse in eodem loco.
3. Praeterea, demonstratum est in geometria quod
duo circuli non se contingunt nisi in puncto. Sed ponamus duo corpora
quae sunt in eodem loco; sequetur quod duo circuli signati in eis se
secundum totum contingunt. Ergo impossibile est duo corpora esse in
eodem loco.
4. Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt
eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed cum oporteat eandem esse
dimensionem loci et locati ex eo quod non est ponere dimensiones sine
subiecto, si duo corpora sint in eodem loco, sequetur dimensiones
utriusque corporis esse easdem dimensionibus loci. Ergo sequetur eas
esse easdem ad invicem, quod est impossibile.
Responsio. Dicendum quod in his quae apud nos
sunt, quae omnes esse corpora confitentur, ad sensum videmus quod
adveniente uno corpore ad locum aliquem aliud corpus a loco illo
expellitur. Unde experimento patet talium corporum duo in eodem loco
esse non posse. Quidam autem dicunt quod non prohibentur duo horum
corporum ab hoc, quod sint simul, propter corporeitatem vel propter
aliquid quod sit de ratione corporis, in quantum est corpus; sic enim
sequeretur omnino duo corpora prohiberi ab hoc quod est esse simul.
Sed dicunt quod ab hoc prohibentur propter corpulentiam ipsorum. Sed
quidquid sit hoc quod corpulentiam nominant, sive sit densitas sive
impuritas vel corruptibilitas aliquorum corporum vel etiam aliqua natura
specialis naturae generali corporeitatis superaddita, non potest esse
causa huius prohibitionis.
Invenitur enim duplex comparatio corporis ad
locum. Una, secundum quam ponitur in loco hoc vel illo determinato;
et haec comparatio sequitur naturam specialem huius vel illius
corporis, sicut quod gravia ex natura gravitatis sunt deorsum, levia
vero sursum ex natura levitatis. Alia vero comparatio est, secundum
quam dicitur esse in loco simpliciter; et haec comparatio sequitur
corpus ex ipsa natura corporeitatis, non propter aliquid additum.
Secundum hoc enim corpus est in loco, quod loco se commetitur; hoc
autem est, secundum quod est dimensionatum dimensionibus aequalibus et
similibus dimensionibus loci. Dimensiones autem insunt cuilibet
corpori ex ipsa corporeitatis natura. Esse autem plura corpora in
eodem loco vel non esse non respicit locum determinatum, sed locum
absolute. Unde oportet quod causa huius impedimenti referatur ad ipsam
naturam corporeitatis, ex qua convenit omni corpori quod, in quantum
est corpus, natum sit esse in loco. Et si ultima sphaera non sit in
loco, hoc non est nisi quia nihil potest esse extra ipsam, non autem
propter defectum aptitudinis praedictae.
Et ideo alii concedunt simpliciter quod nulla duo
corpora possunt esse in eodem loco et rationem huius referunt ad
principia mathematica, quae oportet salvari in omnibus naturalibus, ut
dicitur in III caeli et mundi. Sed hoc non videtur esse
conveniens, quia mathematicis non competit esse in loco nisi
similitudinarie et non proprie, ut habetur in I de generatione. Et
ideo ratio praedicti impedimenti non est sumenda ex principiis
mathematicis, sed ex principiis naturalibus, quibus proprie locus
debetur. Praeterea, rationes mathematicae non sufficienter concludunt
in ista materia. Etsi enim mathematica salventur in naturalibus,
tamen naturalia addunt aliquid supra mathematica, scilicet materiam
sensibilem, et ex hoc addito potest assignari ratio alicuius in
naturalibus, cuius ratio in mathematicis non poterat assignari. In
mathematicis enim non potest assignari ratio diversitatis harum duarum
linearum nisi propter situm. Unde remota diversitate situs non remanet
pluralitas linearum mathematicarum et similiter nec superficierum aut
corporum. Et propter hoc non potest esse quod corpora mathematica sint
plura et sint simul; et similiter de lineis et superficiebus. Sed in
corporibus naturalibus posset ab adversario assignari alia ratio
diversitatis, scilicet ex materia sensibili, etiam remota diversitate
situs. Et ideo illa, quae probabat duo corpora mathematica non esse
simul, non est sufficiens ad probandum duo corpora naturalia simul non
esse.
Et ideo accipienda est via Avicennae, qua
utitur in sua sufficientia in tractatu de loco, per quam assignat
causam prohibitionis praedictae ex ipsa natura corporeitatis per
principia naturalia. Dicit enim quod non potest esse causa huius
prohibitionis nisi illud cui primo et per se competit esse in loco; hoc
est enim quod natum est replere locum. Formae autem non competit esse
in loco nisi per accidens, quamvis aliquae formae sint principium, quo
corpus determinatur ad hunc vel illum locum. Similiter nec materia
secundum se considerata, quia sic intelligitur praeter omnia alia
genera, ut dicitur in VII metaphysicae. Unde oportet quod materia
secundum quod subest ei, per quod habet primam comparationem ad locum,
hoc prohibeat. Comparatur autem ad locum, prout subest
dimensionibus.
Et ideo ex natura materiae subiectae
dimensionibus prohibentur corpora esse in eodem loco plura. Oportet
enim esse plura corpora, in quibus forma corporeitatis invenitur
divisa, quae quidem non dividitur nisi secundum divisionem materiae,
cuius divisio cum sit solum per dimensiones, de quarum ratione est
situs, impossibile est esse hanc materiam distinctam ab illa, nisi
quando est distincta secundum situm, quod non est quando duo corpora
ponuntur esse in eodem loco. Unde sequitur illa duo corpora esse unum
corpus, quod est impossibile. Cum ergo materia dimensionibus subiecta
inveniatur in quibuslibet corporibus, oportet quaelibet duo corpora
prohiberi ex ipsa natura corporeitatis, ne sint in eodem loco.
Ad primum ergo dicendum quod dupliciter aliqua
propositio potest dici non intelligibilis. Uno modo ex parte
intelligentis qui deficit intellectu, sicut haec propositio: in tribus
personis divinis est una essentia. Et huiusmodi propositio non oportet
quod implicet contradictionem. Alio modo ex parte ipsius
propositionis. Et hoc dupliciter. Uno modo implicat contradictionem
absolute, sicut rationale est irrationale et similia; et huiusmodi
nullo miraculo verificari possunt. Alia vero implicant contradictionem
aliquo modo, sicut ista: mortuus redit ad vitam. Implicat enim
contradictionem, secundum quod intelligitur redire ad vitam propria
virtute, cum ponatur per hoc quod dicitur mortuum omni vitae principio
destitutum. Et talia possunt verificari per miraculum superiori
virtute operante. Et similiter est in proposito. Non enim in duobus
corporibus in eodem loco positis potest aliqua naturalis causa
diversitatis inveniri. Sed divina virtus potest ea, quamvis sint
unita in situ, in sua distinctione conservare. Et sic miraculose
fieri potest quod duo corpora sint in eodem loco.
Ad secundum dicendum quod quidquid sit illa
corpulentia quae ponitur removeri a corporibus gloriosis, tamen planum
est quod corporeitas ab eis numquam removebitur et ideo nec causa
naturaliter prohibens aliquod eorum simul esse cum alio corpore in eodem
loco. Sed solum miraculose hoc esse poterit quod sint simul cum aliis
corporibus in eodem loco.
Ad tertium dicendum quod lux non est corpus, sed
qualitas quaedam, ut Damascenus dicit et etiam Avicenna. Augustinus
autem lucem nominat ipsum ignem, quod patet ex hoc quod condividit
lucem contra aerem, aquam et terram.
Ad quartum dicendum quod tres species ignis a
philosopho assignatae sic sunt intelligendae, ut per lucem intelligatur
ignis in propria materia exsistens, dato etiam, ut quidam dicunt,
quod ignis in propria sphaera non lucet. Lucis enim non est lucere,
sed quod ex eius participatione alia luceant. Et similiter ignis,
etsi in propria materia non luceat, tamen eius participatione alia
lucentia fiunt. Per flammam autem intelligitur ignis exsistens in
materia aerea, per carbonem in materia terrea. In materia autem aquea
non potest ignis convalescere in tantum quod ignis nomen habeat, quia
aqua habet omnes qualitates oppositas igni.
Ad quintum dicendum quod in ferro ignito non sunt
duo corpora, sed unum corpus habens quidem speciem ferri, sed aliquas
proprietates ignis.
Ad sextum dicendum quod etsi ponantur elementa in
corpore mixto remanere secundum suas formas substantiales, non tamen
ponuntur esse plura corpora in actu, alias nullum corpus mixtum esset
vere unum, sed est unum in actu et multa in potentia. Probabilior
tamen videtur esse opinio Commentatoris in III caeli et mundi, qui
hanc opinionem Avicennae improbans dicit elementorum formas in mixto
non remanere nec totaliter corrumpi, sed fieri ex his unam mediam
formam, in quantum suscipiunt magis et minus. Sed cum formae
substantiales magis et minus suscipere sit absonum, videtur eius dictum
esse intelligendum hoc modo, quod formae elementorum suscipiant magis
et minus non secundum se, sed secundum quod manent virtute in
qualitatibus elementaribus quasi in propriis instrumentis, ut sic
dicatur quod formae secundum se non remanent, sed solum prout sunt
virtute in qualitatibus, ex quibus fit una media qualitas.
Ad septimum dicendum quod quamvis dimensiones per
se non possent replere locum, tamen corpus naturale ex hoc quod eius
materia intelligitur subiecta dimensionibus habet quod repleat locum.
Ad octavum dicendum quod opinio Ptolemaei de
epicyclis et excentricis non videtur consonare principiis naturalibus
quae Aristoteles ponit; et ideo illa opinio sectatoribus Aristotelis
non placet. Si tamen sustineatur, nulla necessitas erit quod duo
corpora sint in eodem loco, quia secundum tenentes illam opinionem
triplex substantia distinguitur in caelestibus corporibus, scilicet
substantia stellarum, quae est luminosa, et substantia sphaerarum,
quae est diaphana et solida non divisibilis, et substantia alia quae
est inter sphaeras, quae est divisibilis et inspissabilis ad modum
aeris, quamvis sit incorruptibilis. Et per hanc substantiam
defenduntur, ne oporteat eos ponere substantiam sphaerarum dividi aut
duo corpora esse in eodem loco.
|
|