|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod loci
varietas nihil faciat ad diversitatem secundum numerum. Causa enim
diversitatis secundum numerum est in ipsis quae numero differunt. Sed
locus est extra locata. Ergo ex diversitate locorum non potest esse
causa diversitatis secundum numerum.
2. Praeterea, res non est completa in esse nisi
secundum quod est ab aliis distincta. Sed locus advenit post esse
completum, unde etiam motus ad locum est motus perfecti secundum
substantiam, ut dicitur in VIII physicorum. Ergo non potest ex
loco sumi aliqua causa distinctionis in corporibus locatis.
3. Praeterea, distinctio secundum numerum est
invariabilis circa ipsa distincta. Sed a causa variabili non procedit
effectus invariabilis. Ergo cum locus varietur circa locatum, non
potest esse quod diversitas secundum locum sit causa diversitatis
secundum numerum.
4. Praeterea, remota causa removetur effectus.
Sed aliquando a duobus corporibus removetur per miraculum distinctio
secundum locum, ut prius dictum est, et tamen non removetur distinctio
secundum numerum. Ergo distinctio secundum locum non est causa
diversitatis secundum numerum.
5. Praeterea, diversitas secundum numerum non
solum invenitur in corporibus, sed etiam in substantiis incorporeis.
Sed in eis diversitas locorum non potest esse causa diversitatis
secundum numerum, cum incorporalia in loco non sint, ut dicit ipsemet
in libro de hebdomadibus. Ergo diversitas secundum locum non potest
poni causa diversitatis secundum numerum universaliter, ut ipse videtur
dicere.
1. Sed contra est quod ea, quae differunt
secundum numerum, differunt accidentibus. Sed nullius accidentis
diversitas ita inseparabiliter se habet ad diversitatem in numero,
sicut diversitas loci. Ergo diversitas in loco maxime videtur facere
ad diversitatem in numero.
2. Praeterea, diversitas locorum secundum
speciem concomitatur diversitatem corporum secundum speciem, sicut
patet in gravibus et levibus. Ergo et diversitas locorum secundum
numerum indivisibiliter concomitatur diversitatem corporum secundum
numerum, et sic idem quod prius.
3. Praeterea, sicut tempus est mensura motus,
ita locus est mensura corporis. Sed motus dividitur numero secundum
tempus, ut dicitur in V physicorum. Ergo et corpus dividitur numero
secundum locum.
Responsio. Dicendum quod, sicut ex supra dictis
patet, diversitas secundum numerum causatur ex divisione materiae sub
dimensionibus exsistentis. Ipsa etiam materia, secundum quod sub
dimensionibus exsistit, prohibet duo corpora esse in eodem loco, in
quantum oportet duorum corporum distinctas secundum situm esse
materias. Et sic patet quod ex eodem causatur diversitas secundum
numerum, ex quo causatur necessitas diversitatis locorum in diversis
corporibus. Et ideo ipsa diversitas locorum in se considerata est
signum diversitatis secundum numerum, sicut et de aliis accidentibus
praeter dimensiones primas interminatas supra dictum est. Sed si
diversitas loci consideretur secundum suam causam, sic planum est quod
diversitas loci est causa diversitatis secundum numerum. Et ideo
Boethius quod varietas accidentium facit diversitatem secundum numerum
omnibus aliis remotis in locorum diversitate hic inevitabiliter
verificari constituit, quia scilicet nullum aliud accidentium, quae
exterius apparent completa, est ita propinquum ad causam diversitatis
secundum numerum sicut diversitas locorum.
Ad primum ergo dicendum et secundum et tertium quod
rationes illae concludunt quod diversitas loci non est causa
diversitatis individuorum secundum se. Sed per hoc non removetur,
quin causa diversitatis locorum sit causa diversitatis secundum
numerum.
Ad quartum dicendum quod omnes effectus causarum
secundarum magis dependent a Deo quam etiam ab ipsis causis secundis,
et ideo etiam remotis causis secundis ipse miraculose potest producere
effectus quos voluerit.
Ad quintum dicendum quod in substantiis incorporeis
diversitas secundum numerum sequitur diversitatem secundum speciem
excepta anima rationali, quae sequitur divisionem materiae sibi
dispositae. Hic autem Boethius loquitur de diversitate secundum
numerum, ubi est eadem species.
Ad primum vero eorum quae in contrarium
obiciuntur dicendum quod varietas aliorum accidentium praeter
dimensiones interminatas non facit diversitatem in numero sicut causa,
sed dicitur facere sicut signum demonstrans, et sic maxime diversitas
loci facit, in quantum est propinquius signum.
Ad secundum dicendum quod diversitas
locorum secundum speciem est signum diversitatis corporum secundum
speciem, sed non causa.
Ad tertium dicendum quod, cum divisio
temporis causetur ex divisione motus, diversitas etiam temporis non est
causa diversitatis motus, sed signum. Et similiter est de loco ad
corpora.
|
|