|
Proposuit superius Boethius sententiam Catholicae fidei de
unitate Trinitatis et rationem sententiae prosecutus est. Nunc
intendit procedere ad inquisitionem praedictorum. Et quia secundum
sententiam philosophi in II metaphysicae ante scientiam oportet
inquirere modum scientiae, ideo pars ista dividitur in duas. In prima
Boethius ostendit modum proprium huius inquisitionis, quae est de
rebus divinis. In secunda vero parte secundum modum assignatum
procedit ad propositum inquirendum, ibi: quae vere forma est et
cetera. Prima pars dividitur in duas. In prima ponit necessitatem
ostendendi modum inquisitionis. In secunda modum congruum inquisitioni
praesenti ostendit, ibi: nam cum tres sint et cetera. Dicit ergo:
igitur, ex quo constat hanc esse sententiam Catholicae fidei de
unitate Trinitatis et indifferentiam esse rationem unitatis, age,
adverbium exhortandi, ingrediamur, id est interius inquiramus ipsa
intima rerum principia considerantes et veritatem quasi velatam et
absconditam perscrutantes, et hoc modo convenienti; unde subdit: et
unumquodque dicendorum discutiamus, ut potest intelligi atque capi, id
est per modum quo possit intelligi et capi.
Et dicit haec duo, quia modus, quo aliqua discutiuntur,
debet congruere et rebus et nobis. Nisi enim rebus congrueret, res
intelligi non possent; nisi vero congrueret nobis, nos capere non
possemus, utpote res divinae ex natura sua habent quod non cognoscantur
nisi intellectu. Unde si aliquis vellet sequi imaginationem in
consideratione earum, non posset intelligere, quia ipsae res non sunt
sic intelligibiles. Si autem aliquis vellet res divinas per se ipsas
videre ea certitudine et comprehendere, sicut comprehenduntur
sensibilia et demonstrationes mathematicae, non posset hoc modo capere
propter defectum intellectus sui, quantumvis ipsae res sint secundum se
hoc modo intelligibiles. Et quod modus congruus sit in inquisitione
qualibet observandus, probat inducendo auctoritatem philosophi in
principio Ethicorum, et hoc est quod subiungit: nam sicut optime
dictum videtur, scilicet ab Aristotele in principio Ethicorum:
eruditi hominis est ut unumquodque ipsum est, id est per modum congruum
ipsi rei, ita de eo fidem capere temptare. Non enim de omnibus rebus
potest aequalis certitudo et evidentia demonstrationis servari. Et
sunt haec verba philosophi in I Ethicorum: disciplinati enim est in
tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus, in quantum
natura rei recipit.
Deinde cum dicit: nam cum tres etc., inquirit modum congruum
huic inquisitioni per distinctionem a modis qui observantur in aliis
scientiis. Et quia modus debet esse congruus rei de qua est
perscrutatio, ideo dividitur haec pars in duas. In prima enim
distinguit scientias secundum res, de quibus determinant. In secunda
ostendit modos singulis earum congruos, ibi: in naturalibus igitur et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit, de quibus
consideret naturalis philosophia. Secundo, de quibus mathematica,
ibi: mathematica et cetera. Tertio, de quibus considerat divina
scientia, ibi: theologia est sine motu et cetera. Dicit ergo: bene
dictum est quod ut unumquodque est, ita debet de eo fides capi. Nam
cum tres sint partes speculativae, scilicet philosophiae - hoc dicit
ad differentiam Ethicae, quae est activa sive practica - in omnibus
requiritur modus competens materiae. Sunt autem tres partes
praedictae: physica sive naturalis, mathematica, divina sive
theologia. Cum, inquam, sint tres partes, naturalis, quae est una
earum, est in motu, inabstracta, id est versatur eius consideratio
circa res mobiles a materia non abstractas, quod probat per exempla,
ut patet in littera. Quod autem dicit: habetque motum forma materiae
coniuncta, sic intelligendum est: ipsum compositum ex materia et
forma, in quantum huiusmodi, habet motum sibi debitum, vel ipsa forma
in materia exsistens est principium motus; et ideo eadem est
consideratio de rebus secundum quod sunt materiales et secundum quod
sunt mobiles.
Deinde exponit de quibus sit mathematica: mathematica est sine
motu, id est sine motus et mobilium consideratione, in quo differt a
naturali, inabstracta, id est considerat formas quae secundum esse
suum non sunt a materia abstractae, in quo convenit cum naturali; quod
quomodo sit exponit. Haec enim, scilicet mathematica, speculatur
formas sine materia ac per hoc sine motu, quia ubicumque est motus,
est materia, ut probatur in IX metaphysicae, eo modo quo est ibi
motus, et sic ipsa speculatio mathematici est sine materia et motu.
Quae formae, scilicet de quibus mathematicus speculatur, cum sint in
materia, non possunt ab his separari secundum esse, et sic secundum
speculationem sunt separabiles, non secundum esse.
Deinde ostendit de quibus sit tertia, scilicet divina:
theologia, id est tertia pars speculativae, quae dicitur divina vel
metaphysica vel philosophia prima, est sine motu, in quo convenit cum
mathematica et differt a naturali, abstracta, scilicet a materia,
atque inseparabilis, per quae duo differt a mathematica. Res enim
divinae sunt secundum esse abstractae a materia et motu, sed
mathematicae inabstractae, sunt autem consideratione separabiles; sed
res divinae inseparabiles, quia nihil est separabile nisi quod est
coniunctum. Unde res divinae non sunt secundum considerationem
separabiles a materia, sed secundum esse abstractae; res vero
mathematicae e contrario. Et hoc probat per Dei substantiam, de qua
scientia divina considerat principaliter, unde et inde nominatur.
Deinde cum dicit: in naturalibus igitur etc., ostendit,
quis sit modus congruus praedictis partibus. Et circa hoc duo facit.
Primo concludit modos congruos singulis partium praedictarum, et huius
partis expositio relinquitur disputationi. Secundo exponit ultimum
modum qui est proprius praesenti inquisitioni. Et hoc dupliciter.
Primo removendo id quod est impeditivum dicens: neque oportet in
divinis deduci ad imaginationes, ut scilicet de eis iudicando sequamur
imaginationis iudicium. Secundo ostendendo id quod est proprium,
ibi: sed potius ipsam inspicere formam sine motu et materia, cuius
condiciones consequenter exponit ingrediens ad propositam
inquisitionem.
|
|