|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod
speculativa inconvenienter in has partes dividatur. Partes enim
speculativae sunt illi habitus qui partem contemplativam animae
perficiunt. Sed philosophus in VI Ethicorum ponit quod scientificum
animae, quod est pars eius contemplativa, perficitur tribus
habitibus, scilicet sapientia, scientia et intellectu. Ergo ista
tria sunt partes speculativae et non illa quae in littera ponuntur.
2. Praeterea, Augustinus dicit in VIII de
civitate Dei quod rationalis philosophia, quae est logica, sub
contemplativa philosophia vel speculativa continetur. Cum ergo de ea
mentionem non faciat, videtur quod divisio sit insufficiens.
3. Praeterea, communiter dividitur philosophia in
septem artes liberales, inter quas neque naturalis neque divina
continetur, sed sola rationalis et mathematica. Ergo naturalis et
divina non debuerunt poni partes speculativae.
4. Praeterea, scientia medicinae maxime videtur
esse operativa, et tamen in ea ponitur una pars speculativa et alia
practica. Ergo eadem ratione in omnibus aliis operativis scientiis
aliqua pars est speculativa, et ita debuit in hac divisione mentio
fieri de Ethica sive morali, quamvis sit activa, propter partem eius
speculativam.
5. Praeterea, scientia medicinae quaedam pars
physicae est, et similiter quaedam aliae artes quae dicuntur
mechanicae, ut scientia de agricultura, alchimia et aliae huiusmodi.
Cum ergo istae sint operativae, videtur quod non debuerit naturalis
absolute sub speculativa poni.
6. Praeterea, totum non debet dividi contra
partem. Sed divina scientia esse videtur ut totum respectu physicae et
mathematicae, cum subiecta illarum sint partes subiecti istius.
Divinae enim scientiae, quae est prima philosophia, subiectum est
ens, cuius pars est substantia mobilis, quam considerat naturalis, et
similiter quantitas quam considerat mathematicus, ut patet in III
metaphysicae. Ergo scientia divina non debet dividi contra naturalem
et mathematicam.
7. Praeterea, scientiae dividuntur quemadmodum et
res, ut dicitur in III de anima. Sed philosophia est de ente; est
enim cognitio entis, ut dicit Dionysius in epistula ad Polycarpum.
Cum ergo ens primo dividatur per potentiam et actum, per unum et
multa, per substantiam et accidens, videtur quod per huiusmodi
deberent partes philosophiae distingui.
8. Praeterea, multae aliae divisiones sunt
entium, de quibus sunt scientiae, magis essentiales quam istae quae
sunt per mobile et immobile, per abstractum et non abstractum, utpote
per corporeum et incorporeum, animatum et inanimatum et per alia
huiusmodi. Ergo magis deberet divisio partium philosophiae accipi per
huiusmodi differentias quam per illas quae hic tanguntur.
9. Praeterea, illa scientia, a qua aliae
supponunt, debet esse prior eis. Sed omnes aliae scientiae supponunt
a scientia divina, quia eius est probare principia aliarum
scientiarum. Ergo debuit scientiam divinam aliis praeordinare.
10. Praeterea, mathematica prius occurrit
addiscenda quam naturalis, eo quod mathematicam facile possunt
addiscere pueri, non autem naturalem nisi provecti, ut dicitur in VI
Ethicorum. Unde et apud antiquos hic ordo in scientiis addiscendis
fuisse dicitur observatus, ut primo logica, deinde mathematica, post
quam naturalis et post hanc moralis, et tandem divinae scientiae
homines studerent. Ergo mathematicam naturali scientiae praeordinare
debuit. Et sic videtur divisio haec insufficiens.
1. Sed e contra, quod haec divisio sit
conveniens, probatur per philosophum in VI metaphysicae, ubi dicit:
quare tres erunt philosophicae et theoricae: mathematica, physica,
theologia.
2. Praeterea, in II physicorum ponuntur tres
modi scientiarum, qui ad has etiam tres pertinere videntur.
3. Praeterea, Ptolemaeus etiam in principio
Almagesti hac divisione utitur.
Responsio. Dicendum quod theoricus sive
speculativus intellectus in hoc proprie ab operativo sive practico
distinguitur quod speculativus habet pro fine veritatem quam
considerat, practicus vero veritatem consideratam ordinat in
operationem tamquam in finem. Et ideo dicit philosophus in III de
anima quod differunt ad invicem fine, et in II metaphysicae dicitur
quod finis speculativae est veritas, sed finis operativae scientiae est
actio. Cum ergo oporteat materiam fini esse proportionatam, oportet
practicarum scientiarum materiam esse res illas quae a nostro opere
fieri possunt, ut sic earum cognitio in operationem quasi in finem
ordinari possit. Speculativarum vero scientiarum materiam oportet esse
res quae a nostro opere non fiunt; unde earum consideratio in
operationem ordinari non potest sicut in finem. Et secundum harum
rerum distinctionem oportet scientias speculativas distingui.
Sciendum tamen quod, quando habitus vel
potentiae penes obiecta distinguuntur, non distinguuntur penes
quaslibet differentias obiectorum, sed penes illas quae sunt per se
obiectorum in quantum sunt obiecta. Esse enim animal vel plantam
accidit sensibili in quantum est sensibile, et ideo penes hoc non
sumitur distinctio sensuum, sed magis penes differentiam coloris et
soni. Et ideo oportet scientias speculativas dividi per differentias
speculabilium, in quantum speculabilia sunt. Speculabili autem, quod
est obiectum speculativae potentiae, aliquid competit ex parte
intellectivae potentiae et aliquid ex parte habitus scientiae quo
intellectus perficitur. Ex parte siquidem intellectus competit ei quod
sit immateriale, quia et ipse intellectus immaterialis est; ex parte
vero scientiae competit ei quod sit necessarium, quia scientia de
necessariis est, ut probatur in I posteriorum. Omne autem
necessarium, in quantum huiusmodi, est immobile; quia omne quod
movetur, in quantum huiusmodi, est possibile esse et non esse vel
simpliciter vel secundum quid, ut dicitur in IX metaphysicae. Sic
ergo speculabili, quod est obiectum scientiae speculativae, per se
competit separatio a materia et motu vel applicatio ad ea. Et ideo
secundum ordinem remotionis a materia et motu scientiae speculativae
distinguuntur.
Quaedam ergo speculabilium sunt, quae dependent
a materia secundum esse, quia non nisi in materia esse possunt. Et
haec distinguuntur, quia quaedam dependent a materia secundum esse et
intellectum, sicut illa, in quorum diffinitione ponitur materia
sensibilis; unde sine materia sensibili intelligi non possunt, ut in
diffinitione hominis oportet accipere carnem et ossa. Et de his est
physica sive scientia naturalis. Quaedam vero sunt, quae quamvis
dependeant a materia secundum esse, non tamen secundum intellectum,
quia in eorum diffinitionibus non ponitur materia sensibilis, sicut
linea et numerus. Et de his est mathematica. Quaedam vero
speculabilia sunt, quae non dependent a materia secundum esse, quia
sine materia esse possunt, sive numquam sint in materia, sicut Deus
et Angelus, sive in quibusdam sint in materia et in quibusdam non, ut
substantia, qualitas, ens, potentia, actus, unum et multa et
huiusmodi. De quibus omnibus est theologia, id est scientia divina,
quia praecipuum in ea cognitorum est Deus, quae alio nomine dicitur
metaphysica, id est trans physicam, quia post physicam discenda
occurrit nobis, quibus ex sensibilibus oportet in insensibilia
devenire. Dicitur etiam philosophia prima, in quantum aliae omnes
scientiae ab ea sua principia accipientes eam consequuntur. Non est
autem possibile quod sint aliquae res quae secundum intellectum
dependeant a materia et non secundum esse, quia intellectus, quantum
est de se, immaterialis est. Et ideo non est quartum genus
philosophiae praeter praedicta.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in VI
Ethicorum determinat de habitibus intellectualibus, in quantum sunt
virtutes intellectuales. Dicuntur autem virtutes, in quantum
perficiunt in sua operatione. Virtus enim est quae bonum facit
habentem et opus eius bonum reddit; et ideo secundum quod diversimode
perficitur per huiusmodi habitus speculativos, diversificat huiusmodi
virtutes. Est autem alius modus quo pars animae speculativa perficitur
per intellectum, qui est habitus principiorum, quo aliqua ex se ipsis
nota fiunt et quo cognoscuntur conclusiones ex huiusmodi principiis
demonstratae, sive demonstratio procedat ex causis inferioribus, sicut
est in scientia, sive ex causis altissimis, ut in sapientia. Cum
autem distinguuntur scientiae ut sunt habitus quidam, oportet quod
penes obiecta distinguantur, id est penes res, de quibus sunt
scientiae. Et sic distinguuntur hic et in VI metaphysicae tres
partes philosophiae speculativae.
Ad secundum dicendum quod scientiae speculativae,
ut patet in principio metaphysicae, sunt de illis quorum cognitio
quaeritur propter se ipsa. Res autem, de quibus est logica, non
quaeruntur ad cognoscendum propter se ipsas, sed ut adminiculum quoddam
ad alias scientias. Et ideo logica non continetur sub speculativa
philosophia quasi principalis pars, sed sicut quiddam reductum ad
philosophiam speculativam, prout ministrat speculationi sua
instrumenta, scilicet syllogismos et diffinitiones et alia huiusmodi,
quibus in scientiis speculativis indigemus. Unde secundum Boethium in
commento super Porphyrium non tam est scientia quam scientiae
instrumentum.
Ad tertium dicendum quod septem liberales artes non
sufficienter dividunt philosophiam theoricam, sed ideo, ut dicit Hugo
de sancto Victore in III sui didascalicon, praetermissis quibusdam
aliis septem connumerantur, quia his primum erudiebantur, qui
philosophiam discere volebant, et ideo distinguuntur in trivium et
quadrivium, eo quod his quasi quibusdam viis vivax animus ad secreta
philosophiae introeat. Et hoc etiam consonat verbis philosophi qui
dicit in II metaphysicae quod modus scientiae debet quaeri ante
scientias; et Commentator ibidem dicit quod logicam, quae docet modum
omnium scientiarum, debet quis addiscere ante omnes alias scientias,
ad quam pertinet trivium. Dicit etiam in VI Ethicorum quod
mathematica potest sciri a pueris, non autem physica, quae
experimentum requirit. Et sic datur intelligi quod post logicam
consequenter debet mathematica addisci, ad quam pertinet quadrivium;
et ita his quasi quibusdam viis praeparatur animus ad alias
philosophicas disciplinas. Vel ideo hae inter ceteras scientias artes
dicuntur, quia non solum habent cognitionem, sed opus aliquod, quod
est immediate ipsius rationis, ut constructionem syllogismi vel
orationem formare, numerare, mensurare, melodias formare et cursus
siderum computare. Aliae vero scientiae vel non habent opus, sed
cognitionem tantum, sicut scientia divina et naturalis; unde nomen
artis habere non possunt, cum ars dicatur ratio factiva, ut dicitur in
VI metaphysicae. Vel habent opus corporale, sicut medicina,
alchimia et aliae huiusmodi. Unde non possunt dici artes liberales,
quia sunt hominis huiusmodi actus ex parte illa, qua non est liber,
scilicet ex parte corporis. Scientia vero moralis, quamvis sit
propter operationem, tamen illa operatio non est actus scientiae, sed
magis virtutis, ut patet in libro Ethicorum. Unde non potest dici
ars, sed magis in illis operationibus se habet virtus loco artis. Et
ideo veteres diffinierunt virtutem esse artem bene recteque vivendi, ut
Augustinus dicit in IV de civitate Dei.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Avicenna in
principio suae medicinae, aliter distinguitur theoricum et practicum,
cum philosophia dividitur in theoricam et practicam, aliter cum artes
dividuntur in theoricas et practicas, aliter cum medicina. Cum enim
philosophia vel etiam artes per theoricum et practicum distinguuntur,
oportet accipere distinctionem eorum ex fine, ut theoricum dicatur
illud, quod ordinatur ad solam cognitionem veritatis, practicum vero,
quod ordinatur ad operationem. Hoc tamen interest, cum in hoc
dividitur philosophia totalis et artes, quod in divisione philosophiae
habetur respectus ad finem beatitudinis, ad quem tota humana vita
ordinatur. Ut enim dicit Augustinus XX de civitate Dei ex verbis
Varronis, nulla est homini alia causa philosophandi nisi ut beatus
sit. Unde cum duplex felicitas a philosophis ponatur, una
contemplativa et alia activa, ut patet in X Ethicorum, secundum hoc
etiam duas partes philosophiae distinxerunt, moralem dicentes
practicam, naturalem et rationalem dicentes theoricam. Cum vero
dicuntur artium quaedam esse speculativae, quaedam practicae, habetur
respectus ad aliquos speciales fines illarum artium, sicut si dicamus
agriculturam esse artem practicam, dialecticam vero theoricam. Cum
autem medicina dividitur in theoricam et practicam, non attenditur
divisio secundum finem. Sic enim tota medicina sub practica
continetur, utpote ad operationem ordinata. Sed attenditur praedicta
divisio secundum quod ea, quae in medicina tractantur, sunt propinqua
vel remota ab operatione. Illa enim pars medicinae dicitur practica,
quae docet modum operandi ad sanationem, sicut quod talibus
apostematibus sunt talia remedia adhibenda, theorica vero illa pars,
quae docet principia, ex quibus homo dirigitur in operatione, sed non
proxime, sicut quod virtutes sunt tres et quod genera febrium sunt
tot. Unde non oportet, ut si alicuius activae scientiae aliqua pars
dicatur theorica, quod propter hoc illa pars sub philosophia
speculativa ponatur.
Ad quintum dicendum quod aliqua scientia continetur
sub alia dupliciter, uno modo ut pars ipsius, quia scilicet subiectum
eius est pars aliqua subiecti illius, sicut planta est quaedam pars
corporis naturalis; unde et scientia de plantis continetur sub scientia
naturali ut pars. Alio modo continetur una scientia sub alia ut ei
subalternata, quando scilicet in superiori scientia assignatur propter
quid eorum, de quibus scitur in scientia inferiori solum quia, sicut
musica ponitur sub arithmetica. Medicina ergo non ponitur sub physica
ut pars. Subiectum enim medicinae non est pars subiecti scientiae
naturalis secundum illam rationem, qua est subiectum medicinae.
Quamvis enim corpus sanabile sit corpus naturale, non tamen est
subiectum medicinae, prout est sanabile a natura, sed prout est
sanabile ab arte. Sed quia in sanatione, quae fit etiam per artem,
ars est ministra naturae, quia ex aliqua naturali virtute sanitas
perficitur auxilio artis, inde est quod propter quid de operatione
artis oportet accipere ex proprietatibus rerum naturalium. Et propter
hoc medicina subalternatur physicae, et eadem ratione alchimia et
scientia de agricultura et omnia huiusmodi. Et sic relinquitur quod
physica secundum se et secundum omnes partes suas est speculativa,
quamvis aliquae scientiae operativae subalternentur ei.
Ad sextum dicendum quod quamvis subiecta aliarum
scientiarum sint partes entis, quod est subiectum metaphysicae, non
tamen oportet quod aliae scientiae sint partes ipsius. Accipit enim
unaquaeque scientiarum unam partem entis secundum specialem modum
considerandi alium a modo, quo consideratur ens in metaphysica. Unde
proprie loquendo subiectum illius non est pars subiecti metaphysicae;
non enim est pars entis secundum illam rationem, qua ens est subiectum
metaphysicae, sed hac ratione considerata ipsa est specialis scientia
aliis condivisa. Sic autem posset dici pars ipsius scientia, quae est
de potentia vel quae est de actu aut de uno vel de aliquo huiusmodi,
quia ista habent eundem modum considerandi cum ente, de quo tractatur
in metaphysica.
Ad septimum dicendum quod illae partes entis
exigunt eundem modum tractandi cum ente communi, quia etiam ipsa non
dependent ad materiam, et ideo scientia de ipsis non distinguitur a
scientia quae est de ente communi.
Ad octavum dicendum quod aliae diversitates rerum,
quas obiectio tangit, non sunt differentiae per se earum in quantum
sunt scibiles; et ideo penes eas scientiae non distinguuntur.
Ad nonum dicendum quod quamvis scientia divina sit
prima omnium scientiarum naturaliter, tamen quoad nos aliae scientiae
sunt priores. Ut enim dicit Avicenna in principio suae metaphysicae,
ordo huius scientiae est, ut addiscatur post scientias naturales, in
quibus sunt multa determinata, quibus ista scientia utitur, ut
generatio, corruptio, motus et alia huiusmodi. Similiter etiam post
mathematicas. Indiget enim haec scientia ad cognitionem substantiarum
separatarum cognoscere numerum et ordinem orbium caelestium, quod non
est possibile sine astrologia, ad quam tota mathematica praeexigitur.
Aliae vero scientiae sunt ad bene esse ipsius, ut musica et morales
vel aliae huiusmodi. Nec tamen oportet quod sit circulus, quia ipsa
supponit ea, quae in aliis probantur, cum ipsa aliarum principia
probet, quia principia, quae accipit alia scientia, scilicet
naturalis, a prima philosophia, non probant ea quae item philosophus
primus accipit a naturali, sed probantur per alia principia per se
nota; et similiter philosophus primus non probat principia, quae
tradit naturali, per principia quae ab eo accipit, sed per alia
principia per se nota. Et sic non est aliquis circulus in
diffinitione. Praeterea, effectus sensibiles, ex quibus procedunt
demonstrationes naturales, sunt notiores quoad nos in principio, sed
cum per eos pervenerimus ad cognitionem causarum primarum, ex eis
apparebit nobis propter quid illorum effectuum, ex quibus probabantur
demonstratione quia. Et sic et scientia naturalis aliquid tradit
scientiae divinae, et tamen per eam sua principia notificantur. Et
inde est quod Boethius ultimo ponit scientiam divinam, quia est ultima
quoad nos.
Ad decimum dicendum quod quamvis naturalis post
mathematicam addiscenda occurrat, ex eo quod universalia ipsius
documenta indigent experimento et tempore, tamen res naturales, cum
sint sensibiles, sunt naturaliter magis notae quam res mathematicae a
sensibili materia abstractae.
|
|