|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod
scientia naturalis non sit de his quae sunt in motu et materia.
Materia enim est individuationis principium. Sed nulla scientia est
de individuis, sed de solis universalibus, secundum sententiam
Platonis, quae ponitur in Porphyrio. Ergo scientia naturalis non
est de his quae sunt in materia.
2. Praeterea, scientia ad intellectum pertinet.
Sed intellectus cognoscit abstrahendo a materia et a condicionibus
materiae. Ergo de his, quae non sunt a materia abstracta, nulla
scientia esse potest.
3. Praeterea, in scientia naturali agitur de primo
motore, ut patet in VIII physicorum. Sed ipse est immunis ab omni
materia. Ergo scientia naturalis non est de his solis quae sunt in
materia.
4. Praeterea, omnis scientia de necessariis est.
Sed omne quod movetur, in quantum huiusmodi, est contingens, ut
probatur in IX metaphysicae. Ergo nulla scientia potest esse de
rebus mobilibus, et sic nec scientia naturalis.
5. Praeterea, nullum universale movetur; homo
enim universalis non sanatur, sed hic homo, ut dicitur in principio
metaphysicae. Sed omnis scientia de universalibus est. Ergo
naturalis scientia non est de his quae sunt in motu.
6. Praeterea, in scientia naturali determinatur de
quibusdam quae non moventur, sicut est anima, ut probatur in I de
anima, et terra, ut probatur in II caeli et mundi; et etiam omnes
formae naturales non fiunt nec corrumpuntur, et eadem ratione non
moventur nisi per accidens, ut probatur in VII metaphysicae. Ergo
non omnia, de quibus est physica, sunt in motu.
7. Praeterea, omnis creatura est mutabilis, cum
vera immutabilitas soli Deo conveniat, ut Augustinus dicit. Si ergo
ad naturalem pertinet consideratio de his, quae in motu sunt, eius
erit considerare de omnibus creaturis, quod apparet expresse esse
falsum.
1. Sed contra, ad scientiam naturalem pertinet
de rebus naturalibus determinare. Sed res naturales sunt, in quibus
est principium motus. Ubicumque autem est motus, oportet et esse
materiam, ut dicitur in IX metaphysicae. Ergo scientia naturalis
est de his quae sunt in motu et materia.
2. Praeterea, de his, quae sunt in materia et
motu, oportet esse aliquam scientiam speculativam, alias non esset
perfecta traditio philosophiae quae est cognitio entis. Sed nulla alia
speculativa scientia est de his, quia neque mathematica nec
metaphysica. Ergo est de his naturalis.
3. Praeterea, hoc apparet ex hoc quod dicit
philosophus in VI metaphysicae et in II physicorum.
Responsio. Dicendum quod propter difficultatem
huius quaestionis coactus est Plato ad ponendum ideas. Cum enim, ut
dicit philosophus in I metaphysicae, crederet omnia sensibilia semper
esse in fluxu, secundum opinionem Cratyli et Heracliti, et ita
existimaret de eis non posse esse scientiam, posuit quasdam substantias
a sensibilibus separatas, de quibus essent scientiae et darentur
diffinitiones. Sed hic defectus accidit ex eo quod non distinxit quod
est per se ab eo quod est secundum accidens, nam secundum accidens
falluntur plerumque etiam sapientes, ut dicitur in I elenchorum. Ut
autem probatur in VII metaphysicae, cum in substantia sensibili
inveniatur et ipsum integrum, id est compositum, et ratio, id est
forma eius, per se quidem generatur et corrumpitur compositum, non
autem ratio sive forma, sed solum per accidens. Non enim fit domum
esse, ut ibidem dicitur, sed hanc domum. Unumquodque autem potest
considerari sine omnibus his quae ei non per se comparantur. Et ideo
formae et rationes rerum quamvis in motu exsistentium, prout in se
considerantur, absque motu sunt. Et sic de eis sunt scientiae et
diffinitiones, ut ibidem philosophus dicit. Non autem scientiae
sensibilium substantiarum fundantur super cognitione aliquarum
substantiarum a sensibilibus separatarum, ut ibidem probatur.
Huiusmodi autem rationes, quas considerant
scientiae quae sunt de rebus, considerantur absque motu. Sic oportet
quod considerentur absque illis, secundum quae competit motus rebus
mobilibus. Cum autem omnis motus tempore mensuretur et primus motus
sit motus localis, quo remoto nullus alius motus inest, oportet quod
secundum hoc aliquid sit mobile, quod est hic et nunc. Hoc autem
consequitur rem ipsam mobilem, secundum quod est individuata per
materiam exsistentem sub dimensionibus signatis. Unde oportet quod
huiusmodi rationes, secundum quas de rebus mobilibus possunt esse
scientiae, considerantur absque materia signata et absque omnibus his
quae consequuntur materiam signatam, non autem absque materia non
signata, quia ex eius notione dependet notio formae quae determinat
sibi materiam. Et ideo ratio hominis, quam significat diffinitio et
secundum quam procedit scientia, consideratur sine his carnibus et sine
his ossibus, non autem sine carnibus et ossibus absolute. Et quia
singularia includunt in sui ratione materiam signatam, universalia vero
materiam communem, ut dicitur in VII metaphysicae, ideo praedicta
abstractio non dicitur formae a materia absolute, sed universalis a
particulari.
Possunt ergo huiusmodi rationes sic abstractae
considerari dupliciter. Uno modo secundum se, et sic considerantur
sine motu et materia signata, et hoc non invenitur in eis nisi secundum
esse quod habent in intellectu. Alio modo secundum quod comparantur ad
res, quarum sunt rationes; quae quidem res sunt in materia et motu.
Et sic sunt principia cognoscendi illa, quia omnis res cognoscitur per
suam formam. Et ita per huiusmodi rationes immobiles et sine materia
particulari consideratas habetur cognitio in scientia naturali de rebus
mobilibus et materialibus extra animam exsistentibus.
Ad primum ergo dicendum quod materia non est
individuationis principium nisi secundum quod est sub dimensionibus
signatis exsistens. Et sic etiam scientia naturalis a materia
abstrahit.
Ad secundum dicendum quod forma intelligibilis est
quiditas rei. Obiectum enim intellectus est quid, ut dicitur in
III de anima. Quiditas autem compositi universalis, ut hominis aut
animalis, includit in se materiam universalem, non autem
particularem, ut dicitur in VII metaphysicae. Unde intellectus
communiter abstrahit a materia signata et condicionibus eius, non autem
a materia communi in scientia naturali, quamvis etiam in scientia
naturali non consideretur materia nisi in ordine ad formam. Unde etiam
forma per prius est de consideratione naturalis quam materia.
Ad tertium dicendum quod de primo motore non agitur
in scientia naturali tamquam de subiecto vel de parte subiecti, sed
tamquam de termino ad quem scientia naturalis perducit. Terminus autem
non est de natura rei, cuius est terminus, sed habet aliquam
habitudinem ad rem illam, sicut terminus lineae non est linea, sed
habet ad eam aliquam habitudinem, ita etiam et primus motor est
alterius naturae a rebus naturalibus, habet tamen ad eas aliquam
habitudinem, in quantum influit eis motum, et sic cadit in
consideratione naturalis, scilicet non secundum ipsum, sed in quantum
est motor.
Ad quartum dicendum quod scientia est de aliquo
dupliciter. Uno modo primo et principaliter, et sic scientia est de
rationibus universalibus, supra quas fundatur. Alio modo est de
aliquibus secundario et quasi per reflexionem quandam, et sic de illis
rebus, quarum sunt illae rationes, in quantum illas rationes applicat
ad res etiam particulares, quarum sunt, adminiculo inferiorum virium.
Ratione enim universali utitur sciens et ut re scita et ut medio
sciendi. Per universalem enim hominis rationem possum iudicare de hoc
vel de illo. Rationes autem universales rerum omnes sunt immobiles,
et ideo quantum ad hoc omnis scientia de necessariis est. Sed rerum,
quarum sunt illae rationes, quaedam sunt necessariae et immobiles,
quaedam contingentes et mobiles, et quantum ad hoc de rebus
contingentibus et mobilibus dicuntur esse scientiae.
Ad quintum dicendum quod quamvis universale non
moveatur, est tamen ratio rei mobilis.
Ad sextum dicendum quod anima et aliae formae
naturales, quamvis non moveantur per se, moventur tamen per accidens,
et insuper sunt perfectiones rerum mobilium, et secundum hoc cadunt in
consideratione naturalis. Terra vero, quamvis secundum totum non
moveatur, quod accidit ei, in quantum est in suo loco naturali, in
quo aliquid quiescit per eandem naturam, per quam movetur ad locum,
tamen partes eius moventur ad locum, cum sunt extra locum proprium.
Et sic terra et ratione quietis totius et ratione motus partium cadit
in considerationem naturalis.
Ad septimum dicendum quod mutabilitas illa, quae
competit omni creaturae, non est secundum aliquem motum naturalem, sed
secundum dependentiam ad Deum, a quo si sibi deserentur, deficerent
ab eo quod sunt. Dependentia autem ista pertinet ad considerationem
metaphysici potius quam naturalis. Creaturae etiam spirituales non
sunt mutabiles nisi secundum electionem, et talis mutatio non pertinet
ad naturalem, sed magis ad divinum.
|
|