|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod
mathematica consideratio non sit sine materia de his quae habent esse in
materia. Cum enim veritas consistat in adaequatione rei ad
intellectum, oportet esse falsitatem, quandocumque res consideratur
aliter quam sit. Si ergo res, quae sunt in materia, sine materia
considerat mathematica, eius consideratio erit falsa, et sic non erit
scientia, cum omnis scientia sit verorum.
2. Praeterea, secundum philosophum in I
posteriorum cuiuslibet scientiae est considerare subiectum et partes
subiecti. Sed omnium materialium secundum esse materia pars est.
Ergo non potest esse quod aliqua scientia consideret de his quae sunt
in materia, absque hoc quod materiam consideret.
3. Praeterea, omnes lineae rectae sunt eiusdem
speciei. Sed mathematicus considerat lineas rectas numerando eas,
alias non consideraret triangulum et quadratum. Ergo considerat
lineas, secundum quod differunt numero et conveniunt specie. Sed
principium differendi his, quae secundum speciem conveniunt, est
materia, ut ex supra dictis patet. Ergo materia consideratur a
mathematico.
4. Praeterea, nulla scientia, quae penitus
abstrahit a materia, demonstrat per causam materialem. Sed in
mathematica fiunt aliquae demonstrationes, quae non possunt reduci nisi
ad causam materialem, sicut cum demonstratur aliquid de toto ex
partibus. Partes enim sunt materia totius, ut dicitur in II
physicorum. Unde et in II posteriorum reducitur ad causam materialem
demonstratio, qua demonstratur quod angulus qui est in semicirculo est
rectus ex hoc quod utraque pars eius est semirectus. Ergo mathematica
non omnino abstrahit a materia.
5. Praeterea, motus non potest esse sine materia.
Sed mathematicus debet considerare motum, quia cum motus mensuretur
secundum spatium, eiusdem rationis et scientiae videtur esse
considerare quantitatem spatii, quod pertinet ad mathematicum, et
quantitatem motus. Ergo mathematicus non omnino dimittit
considerationem materiae.
6. Praeterea, astrologia quaedam pars mathematicae
est; et similiter scientia de sphaera mota et scientia de ponderibus et
musica, in quibus omnibus fit consideratio de motu et rebus mobilibus.
Ergo mathematica non abstrahit totaliter a materia et motu.
7. Praeterea, naturalis consideratio tota est
circa materiam et motum. Sed quaedam conclusiones demonstrantur
communiter a mathematico et naturali, ut utrum terra sit rotunda, et
utrum sit in medio caeli. Ergo non potest esse quod mathematica omnino
abstrahat a materia. Si dicatur quod abstrahit tantum a materia
sensibili, contra. Materia sensibilis videtur esse materia
particularis, quia sensus particularium est, a qua omnes scientiae
abstrahunt. Ergo mathematica consideratio non debet dici magis
abstracta quam aliqua aliarum scientiarum.
8. Praeterea, philosophus in II physicorum dicit
tria esse negotia. Primum est de mobili et corruptibili, secundum de
mobili et incorruptibili, tertium de immobili et incorruptibili.
Primum autem est naturale, tertium divinum, secundum mathematicum,
ut Ptolemaeus exponit in principio Almagesti. Ergo mathematica est
de mobilibus.
1. Sed contra est quod philosophus dicit in VI
metaphysicae.
2. Praeterea, quaedam res sunt, quae quamvis
sint in materia, tamen non recipiunt in sui diffinitione materiam, ut
curvum, et in hoc differt a simo. Sed philosophia debet de omnibus
entibus considerare. Ergo oportet de huiusmodi esse aliquam partem
philosophiae, et haec est mathematica, cum ad nullam aliam pertineat.
3. Praeterea, ea, quae sunt priora secundum
intellectum, possunt sine posterioribus considerari. Sed mathematica
sunt priora naturalibus, quae sunt in materia et motu; habent enim se
ex additione ad mathematica, ut dicitur in III caeli et mundi.
Ergo mathematica consideratio potest esse sine materia et motu.
Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius
quaestionis oportet videre, qualiter intellectus secundum suam
operationem abstrahere possit. Sciendum est igitur quod secundum
philosophum in III de anima duplex est operatio intellectus. Una,
quae dicitur intelligentia indivisibilium, qua cognoscit de unoquoque,
quid est. Alia vero, qua componit et dividit, scilicet enuntiationem
affirmativam vel negativam formando. Et hae quidem duae operationes
duobus, quae sunt in rebus, respondent. Prima quidem operatio
respicit ipsam naturam rei, secundum quam res intellecta aliquem gradum
in entibus obtinet, sive sit res completa, ut totum aliquod, sive res
incompleta, ut pars vel accidens. Secunda vero operatio respicit
ipsum esse rei, quod quidem resultat ex congregatione principiorum rei
in compositis vel ipsam simplicem naturam rei concomitatur, ut in
substantiis simplicibus. Et quia veritas intellectus est ex hoc quod
conformatur rei, patet quod secundum hanc secundam operationem
intellectus non potest vere abstrahere quod secundum rem coniunctum
est, quia in abstrahendo significaretur esse separatio secundum ipsum
esse rei, sicut si abstraho hominem ab albedine dicendo: homo non est
albus, significo esse separationem in re. Unde si secundum rem homo
et albedo non sint separata, erit intellectus falsus. Hac ergo
operatione intellectus vere abstrahere non potest nisi ea quae sunt
secundum rem separata, ut cum dicitur: homo non est asinus. Sed
secundum primam operationem potest abstrahere ea quae secundum rem
separata non sunt, non tamen omnia, sed aliqua. Cum enim unaquaeque
res sit intelligibilis, secundum quod est in actu, ut dicitur in IX
metaphysicae, oportet quod ipsa natura sive quiditas rei intelligatur:
vel secundum quod est actus quidam, sicut accidit de ipsis formis et
substantiis simplicibus, vel secundum id quod est actus eius, sicut
substantiae compositae per suas formas, vel secundum id quod est ei
loco actus, sicut materia prima per habitudinem ad formam et vacuum per
privationem locati. Et hoc est illud, ex quo unaquaeque natura suam
rationem sortitur. Quando ergo secundum hoc, per quod constituitur
ratio naturae et per quod ipsa natura intelligitur, natura ipsa habet
ordinem et dependentiam ad aliquid aliud, tunc constat quod natura illa
sine illo alio intelligi non potest, sive sint coniuncta coniunctione
illa, qua pars coniungitur toti, sicut pes non potest intelligi sine
intellectu animalis, quia illud, a quo pes habet rationem pedis,
dependet ab eo, a quo animal est animal, sive sint coniuncta per modum
quo forma coniungitur materiae, vel ut pars comparti vel accidens
subiecto, sicut simum non potest intelligi sine naso, sive etiam sint
secundum rem separata, sicut pater non potest intelligi sine intellectu
filii, quamvis istae relationes inveniantur in diversis rebus. Si
vero unum ab altero non dependeat secundum id quod constituit rationem
naturae, tunc unum potest ab altero abstrahi per intellectum ut sine eo
intelligatur, non solum si sint separata secundum rem, sicut homo et
lapis, sed etiam si secundum rem coniuncta sint, sive ea
coniunctione, qua pars et totum coniunguntur, sicut littera potest
intelligi sine syllaba, sed non e converso, et animal sine pede, sed
non e converso, sive etiam sint coniuncta per modum quo forma
coniungitur materiae et accidens subiecto, sicut albedo potest
intelligi sine homine, et e converso.
Sic ergo intellectus distinguit unum ab altero
aliter et aliter secundum diversas operationes; quia secundum
operationem, qua componit et dividit, distinguit unum ab alio per hoc
quod intelligit unum alii non inesse. In operatione vero qua
intelligit, quid est unumquodque, distinguit unum ab alio, dum
intelligit, quid est hoc, nihil intelligendo de alio, neque quod sit
cum eo, neque quod sit ab eo separatum. Unde ista distinctio non
proprie habet nomen separationis, sed prima tantum. Haec autem
distinctio recte dicitur abstractio, sed tunc tantum quando ea, quorum
unum sine altero intelligitur, sunt simul secundum rem. Non enim
dicitur animal a lapide abstrahi, si animal absque intellectu lapidis
intelligatur. Unde cum abstractio non possit esse, proprie loquendo,
nisi coniunctorum in esse, secundum duos modos coniunctionis
praedictos, scilicet qua pars et totum uniuntur vel forma et materia,
duplex est abstractio, una, qua forma abstrahitur a materia, alia,
qua totum abstrahitur a partibus. Forma autem illa potest a materia
aliqua abstrahi, cuius ratio essentiae non dependet a tali materia.
Ab illa autem materia non potest forma abstrahi per intellectum, a qua
secundum suae essentiae rationem dependet. Unde cum omnia accidentia
comparentur ad substantiam subiectam sicut forma ad materiam et
cuiuslibet accidentis ratio dependeat ad substantiam, impossibile est
aliquam talem formam a substantia separari. Sed accidentia
superveniunt substantiae quodam ordine. Nam primo advenit ei
quantitas, deinde qualitas, deinde passiones et motus. Unde
quantitas potest intelligi in materia subiecta, antequam intelligantur
in ea qualitates sensibiles, a quibus dicitur materia sensibilis. Et
sic secundum rationem suae substantiae non dependet quantitas a materia
sensibili, sed solum a materia intelligibili. Substantia enim remotis
accidentibus non manet nisi intellectu comprehensibilis, eo quod
sensitivae potentiae non pertingunt usque ad substantiae
comprehensionem. Et de huiusmodi abstractis est mathematica, quae
considerat quantitates et ea quae quantitates consequuntur, ut figuras
et huiusmodi.
Totum etiam non a quibuslibet partibus abstrahi
potest. Sunt enim quaedam partes, ex quibus ratio totius dependet,
quando scilicet hoc est esse tali toti quod ex talibus partibus
componi, sicut se habet syllaba ad litteras et mixtum ad elementa; et
tales partes dicuntur partes speciei et formae, sine quibus totum
intelligi non potest, cum ponantur in eius diffinitione. Quaedam vero
partes sunt quae accidunt toti, in quantum huiusmodi, sicut
semicirculus se habet ad circulum. Accidit enim circulo, quod
sumantur per divisionem duae eius partes aequales vel inaequales vel
etiam plures; non autem accidit triangulo, quod in eo designentur tres
lineae, quia ex hoc triangulus est triangulus. Similiter etiam per se
competit homini quod inveniatur in eo anima rationalis et corpus
compositum ex quattuor elementis, unde sine his partibus homo intelligi
non potest, sed haec oportet poni in diffinitione eius; unde sunt
partes speciei et formae. Sed digitus, pes et manus et aliae
huiusmodi partes sunt post intellectum hominis, unde ex eis ratio
essentialis hominis non dependet; et homo sine his intelligi potest.
Sive enim habeat pedes sive non, dummodo ponatur coniunctum ex anima
rationali et corpore mixto ex elementis propria mixtione, quam requirit
talis forma, erit homo. Et hae partes dicuntur partes materiae, quae
non ponuntur in diffinitione totius, sed magis e converso. Et hoc
modo se habent ad hominem omnes partes signatae, sicut haec anima et
hoc corpus et hic unguis et hoc os et huiusmodi. Hae enim partes sunt
quidem partes essentiae sortis et Platonis, non autem hominis, in
quantum homo; et ideo potest homo abstrahi per intellectum ab istis
partibus, et talis abstractio est universalis a particulari.
Et ita sunt duae abstractiones intellectus. Una
quae respondet unioni formae et materiae vel accidentis et subiecti, et
haec est abstractio formae a materia sensibili. Alia quae respondet
unioni totius et partis, et huic respondet abstractio universalis a
particulari, quae est abstractio totius, in quo consideratur absolute
natura aliqua secundum suam rationem essentialem, ab omnibus partibus,
quae non sunt partes speciei, sed sunt partes accidentales. Non autem
inveniuntur abstractiones eis oppositae, quibus pars abstrahatur a toto
vel materia a forma; quia pars vel non potest abstrahi a toto per
intellectum, si sit de partibus materiae, in quarum diffinitione
ponitur totum, vel potest etiam sine toto esse, si sit de partibus
speciei, sicut linea sine triangulo vel littera sine syllaba vel
elementum sine mixto. In his autem quae secundum esse possunt esse
divisa, magis habet locum separatio quam abstractio. Similiter autem
cum dicimus formam abstrahi a materia, non intelligitur de forma
substantiali, quia forma substantialis et materia sibi correspondens
dependent ad invicem, ut unum sine alio non possit intelligi, eo quod
proprius actus in propria materia fit. Sed intelligitur de forma
accidentali, quae est quantitas et figura, a qua quidem materia
sensibilis per intellectum abstrahi non potest, cum qualitates
sensibiles non possint intelligi non praeintellecta quantitate, sicut
patet in superficie et colore, nec etiam potest intelligi esse
subiectum motus, quod non intelligitur quantum. Substantia autem,
quae est materia intelligibilis quantitatis, potest esse sine
quantitate; unde considerare substantiam sine quantitate magis pertinet
ad genus separationis quam abstractionis.
Sic ergo in operatione intellectus triplex
distinctio invenitur. Una secundum operationem intellectus componentis
et dividentis, quae separatio dicitur proprie; et haec competit
scientiae divinae sive metaphysicae. Alia secundum operationem, qua
formantur quiditates rerum, quae est abstractio formae a materia
sensibili; et haec competit mathematicae. Tertia secundum eandem
operationem quae est abstractio universalis a particulari; et haec
competit etiam physicae et est communis omnibus scientiis, quia in
scientia praetermittitur quod per accidens est et accipitur quod per se
est. Et quia quidam non intellexerunt differentiam duarum ultimarum a
prima, inciderunt in errorem, ut ponerent mathematica et universalia a
sensibilibus separata, ut Pythagorici et Platonici.
Ad primum ergo dicendum quod mathematicus
abstrahens non considerat rem aliter quam sit. Non enim intelligit
lineam esse sine materia sensibili, sed considerat lineam et eius
passiones sine consideratione materiae sensibilis, et sic non est
dissonantia inter intellectum et rem, quia etiam secundum rem id, quod
est de natura lineae, non dependet ab eo, quod facit materiam esse
sensibilem, sed magis e converso. Et sic patet quod abstrahentium non
est mendacium, ut dicitur in II physicorum.
Ad secundum dicendum quod materiale dicitur non
solum id, cuius pars est materia, sed etiam illud, quod in materia
esse habet, secundum quem modum linea sensibilis materiale quoddam dici
potest. Unde per hoc non prohibetur quin linea sine materia intelligi
possit. Non enim materia sensibilis comparatur ad lineam sicut pars,
sed magis sicut subiectum, in quo esse habet, et similiter est de
superficie et corpore. Non enim mathematicus considerat corpus, quod
est in genere substantiae, prout eius pars est materia et forma, sed
secundum quod est in genere quantitatis tribus dimensionibus perfectum,
et sic comparatur ad corpus quod est in genere substantiae, cuius pars
est materia physica, sicut accidens ad subiectum.
Ad tertium dicendum quod materia non est principium
diversitatis secundum numerum nisi secundum quod in multas partes divisa
in singulis partibus formam recipiens eiusdem rationis plura individua
eiusdem speciei constituit. Materia autem dividi non potest nisi ex
praesupposita quantitate, qua remota omnis substantia indivisibilis
remanet, et sic prima ratio diversificandi ea, quae sunt unius
speciei, est penes quantitatem. Quod quidem quantitati competit, in
quantum in sui ratione situm quasi differentiam constitutivam habet,
qui nihil est aliud quam ordo partium. Unde etiam abstracta quantitate
a materia sensibili per intellectum adhuc contingit imaginari diversa
secundum numerum unius speciei, sicut plures triangulos aequilateros et
plures lineas rectas aequales.
Ad quartum dicendum quod mathematica non
abstrahuntur a qualibet materia, sed solum a materia sensibili.
Partes autem quantitatis, a quibus demonstratio sumpta quodammodo a
causa materiali videtur sumi, non sunt materia sensibilis, sed
pertinent ad materiam intelligibilem, quae etiam in mathematicis
invenitur, ut patet in VII metaphysicae.
Ad quintum dicendum quod motus secundum naturam
suam non pertinet ad genus quantitatis, sed participat aliquid de
natura quantitatis aliunde, secundum quod divisio motus sumitur vel ex
divisione spatii vel ex divisione mobilis; et ideo considerare motus
non pertinet ad mathematicum, sed tamen principia mathematica ad motum
applicari possunt. Et ideo secundum hoc, quod principia quantitatis
ad motum applicantur, naturalis considerat de divisione et continuitate
motus, ut patet in VI physicorum. Et in scientiis mediis inter
mathematicam et naturalem tractatur de mensuris motuum, sicut in
scientia de sphaera mota et in astrologia.
Ad sextum dicendum quod in compositis simplicia
salvantur et proprietates eorum, licet per alium modum, sicut propriae
qualitates elementorum et motus ipsorum proprii inveniuntur in mixto;
quod autem est compositorum proprium, non invenitur in simplicibus.
Et inde est quod quanto aliqua scientia est abstractior et simpliciora
considerans, tanto eius principia sunt magis applicabilia aliis
scientiis. Unde principia mathematicae sunt applicabilia naturalibus
rebus, non autem e converso, propter quod physica est ex suppositione
mathematicae, sed non e converso, ut patet in III caeli et mundi.
Et inde est quod de rebus naturalibus et mathematicis tres ordines
scientiarum inveniuntur. Quaedam enim sunt pure naturales, quae
considerant proprietates rerum naturalium, in quantum huiusmodi, sicut
physica et agricultura et huiusmodi. Quaedam vero sunt pure
mathematicae, quae determinant de quantitatibus absolute, sicut
geometria de magnitudine et arithmetica de numero. Quaedam vero sunt
mediae, quae principia mathematica ad res naturales applicant, ut
musica, astrologia et huiusmodi. Quae tamen magis sunt affines
mathematicis, quia in earum consideratione id quod est physicum est
quasi materiale, quod autem est mathematicum est quasi formale; sicut
musica considerat sonos, non in quantum sunt soni, sed in quantum sunt
secundum numeros proportionabiles, et similiter est in aliis. Et
propter hoc demonstrant conclusiones suas circa res naturales, sed per
media mathematica; et ideo nihil prohibet, si in quantum cum naturali
communicant, materiam sensibilem respiciunt. In quantum enim cum
mathematica communicant, abstractae sunt.
Ad septimum dicendum quod, quia scientiae mediae,
de quibus dictum est, communicant cum naturali secundum id quod in
earum consideratione est materiale, differunt autem secundum id quod in
earum consideratione est formale, ideo nihil prohibet has scientias cum
naturali habere interdum easdem conclusiones. Non tamen per eadem
demonstrant nisi secundum quod scientiae sunt immixtae et una interdum
utitur eo quod est alterius, sicut rotunditatem terrae naturalis probat
ex motu gravium, astrologus autem per considerationem lunarium
eclipsium.
Ad octavum dicendum quod, sicut dicit Commentator
ibidem, philosophus non intendit ibi distinguere scientias
speculativas, quia de quolibet mobili, sive sit corruptibile sive
incorruptibile, determinat naturalis. Mathematicus autem, in quantum
huiusmodi, non considerat aliquod mobile. Intendit autem distinguere
res, de quibus scientiae speculativae determinant, de quibus seorsum
et secundum ordinem agendum est, quamvis illa tria genera rerum tribus
scientiis appropriari possint. Entia enim incorruptibilia et immobilia
praecise ad metaphysicum pertinent. Entia vero mobilia et
incorruptibilia propter sui uniformitatem et regularitatem possunt
determinari quantum ad suos motus per principia mathematica, quod de
mobilibus corruptibilibus dici non potest; et ideo secundum genus
entium attribuitur mathematicae ratione astrologiae. Tertium vero
remanet proprium soli naturali. Et sic loquitur Ptolemaeus.
|
|