|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod
scientia divina non sit de rebus a motu et materia separatis. Scientia
enim divina maxime videtur esse de Deo. Sed ad Dei cognitionem
pervenire non possumus nisi per effectus visibiles, qui sunt in materia
et motu constituti, Rom. 1: invisibilia enim ipsius et cetera.
Ergo scientia divina non abstrahit a materia et motu.
2. Praeterea, illud, cui aliquo modo motus
convenit, non est omnino a motu et materia separatum. Sed motus
aliquo modo Deo convenit; unde dicitur Sap. 7 de spiritu sapientiae
quod est mobilis et mobilior omnibus mobilibus. Et Augustinus dicit
VIII super Genesim quod Deus movet se sine tempore et loco, et
Plato posuit primum movens movere se ipsum. Ergo scientia divina,
quae de Deo determinat, non est omnino a motu separata.
3. Praeterea, scientia divina non solum habet
considerare de Deo, sed etiam de Angelis. Sed Angeli moventur et
secundum electionem, quia de bonis facti sunt mali, et secundum
locum, ut patet in illis qui mittuntur. Ergo illa, de quibus
scientia divina considerat, non sunt omnino a motu separata.
4. Praeterea, ut videtur Commentator dicere in
principio physicorum, omne, quod est, vel est materia pura vel forma
pura vel compositum ex materia et forma. Sed Angelus non est forma
pura, quia sic esset actus purus, quod solius Dei est, nec iterum
est materia pura. Ergo est compositus ex materia et forma. Et sic
scientia divina non abstrahit a materia.
5. Praeterea, scientia divina, quae ponitur
tertia pars speculativae philosophiae, est idem quod metaphysica,
cuius subiectum est ens, et principaliter ens quod est substantia, ut
patet in IV metaphysicae. Sed ens et substantia non abstrahit a
materia, alias nullum ens inveniretur quod haberet materiam. Ergo
scientia divina non est a materia abstrahens.
6. Praeterea, secundum philosophum in I
posteriorum ad scientiam pertinet considerare non solum subiectum, sed
partes et passiones subiecti. Sed ens est subiectum scientiae
divinae, ut dictum est. Ergo ad ipsam pertinet considerare de omnibus
entibus. Sed materia et motus sunt quaedam entia. Ergo pertinent ad
considerationem metaphysicae, et sic scientia divina ab eis non
abstrahit.
7. Praeterea, sicut dicit Commentator in I
physicorum, scientia divina demonstrat per tres causas, scilicet
efficientem, formalem et finalem. Sed causa efficiens non potest
considerari sine consideratione motus, similiter nec finis, ut dicitur
in III metaphysicae. Unde in mathematicis propter hoc quod sunt
immobilia nulla demonstratio per huiusmodi causas datur. Ergo scientia
divina non abstrahit a motu.
8. Praeterea, in theologia determinatur de
creatione caeli et terrae et actibus hominum et multis huiusmodi, quae
in se materiam et motum continent. Ergo non videtur theologia a
materia et motu abstrahere.
1. Sed contra est quod philosophus dicit in VI
metaphysicae quod prima philosophia est circa separabilia, scilicet a
materia, et immobilia. Prima autem philosophia est scientia divina,
ut ibidem dicitur. Ergo scientia divina est abstracta a materia et
motu.
2. Praeterea, nobilissima scientia est de
nobilissimis entibus. Sed scientia divina est nobilissima. Cum ergo
entia immaterialia et immobilia sint nobilissima, de eis erit scientia
divina.
3. Praeterea, philosophus dicit in principio
metaphysicae quod scientia divina est de primis principiis et causis.
Huiusmodi autem sunt immaterialia et immobilia. Ergo de talibus est
scientia divina.
Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius
quaestionis scire oportet quae scientia divina scientia dici debeat.
Sciendum siquidem est quod quaecumque scientia considerat aliquod genus
subiectum, oportet quod consideret principia illius generis, cum
scientia non perficiatur nisi per cognitionem principiorum, ut patet
per philosophum in principio physicorum. Sed principiorum duo sunt
genera. Quaedam enim sunt quae et sunt in se ipsis quaedam naturae
completae et sunt nihilominus principia aliorum, sicut corpora
caelestia sunt quaedam principia inferiorum corporum et corpora
simplicia corporum mixtorum. Et ideo ista non solum considerantur in
scientiis ut principia sunt, sed etiam ut sunt in se ipsis res
quaedam; et propter hoc de eis non solum tractatur in scientia quae
considerat ipsa principiata, sed etiam habent per se scientiam
separatam, sicut de corporibus caelestibus est quaedam pars scientiae
naturalis praeter illam, in qua determinatur de corporibus
inferioribus, et de elementis praeter illam, in qua tractatur de
corporibus mixtis. Quaedam autem sunt principia, quae non sunt
naturae completae in se ipsis, sed solum sunt principia naturarum,
sicut unitas numeri et punctus lineae et forma et materia corporis
physici, unde huiusmodi principia non tractantur nisi in scientia, in
qua de principiatis agitur.
Sicut autem uniuscuiusque determinati generis
sunt quaedam communia principia quae se extendunt ad omnia principia
illius generis, ita etiam et omnia entia, secundum quod in ente
communicant, habent quaedam principia quae sunt principia omnium
entium. Quae quidem principia possunt dici communia dupliciter
secundum Avicennam in sua sufficientia: uno modo per praedicationem,
sicut hoc quod dico: forma est commune ad omnes formas, quia de
qualibet praedicatur; alio modo per causalitatem, sicut dicimus solem
unum numero esse principium ad omnia generabilia. Omnium autem entium
sunt principia communia non solum secundum primum modum, quod appellat
philosophus in XI metaphysicae omnia entia habere eadem principia
secundum analogiam, sed etiam secundum modum secundum, ut sint quaedam
res eadem numero exsistentes omnium rerum principia, prout scilicet
principia accidentium reducuntur in principia substantiae et principia
substantiarum corruptibilium reducuntur in substantias incorruptibiles,
et sic quodam gradu et ordine in quaedam principia omnia entia
reducuntur. Et quia id, quod est principium essendi omnibus, oportet
esse maxime ens, ut dicitur in II metaphysicae, ideo huiusmodi
principia oportet esse completissima, et propter hoc oportet ea esse
maxime actu, ut nihil vel minimum habeant de potentia, quia actus est
prior et potior potentia, ut dicitur in IX metaphysicae. Et propter
hoc oportet ea esse absque materia, quae est in potentia, et absque
motu, qui est actus exsistentis in potentia. Et huiusmodi sunt res
divinae; quia si divinum alicubi exsistit, in tali natura,
immateriali scilicet et immobili, maxime exsistit, ut dicitur in VI
metaphysicae.
Huiusmodi ergo res divinae, quia sunt principia
omnium entium et sunt nihilominus in se naturae completae, dupliciter
tractari possunt: uno modo, prout sunt principia communia omnium
entium; alio modo, prout sunt in se res quaedam. Quia autem
huiusmodi prima principia quamvis sint in se maxime nota, tamen
intellectus noster se habet ad ea ut oculus noctuae ad lucem solis, ut
dicitur in II metaphysicae, per lumen naturalis rationis pervenire
non possumus in ea nisi secundum quod per effectus in ea ducimur; et
hoc modo philosophi in ea pervenerunt, quod patet Rom. 1:
invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde
et huiusmodi res divinae non tractantur a philosophis, nisi prout sunt
rerum omnium principia. Et ideo pertractantur in illa doctrina, in
qua ponuntur ea quae sunt communia omnibus entibus, quae habet
subiectum ens in quantum est ens; et haec scientia apud eos scientia
divina dicitur. Est autem alius modus cognoscendi huiusmodi res, non
secundum quod per effectus manifestantur, sed secundum quod ipsae se
ipsas manifestant. Et hunc modum ponit apostolus 1 Cor. 2: quae
sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Nos autem non spiritum
huius mundi accepimus, sed spiritum qui a Deo est, ut sciamus. Et
ibidem: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Et per hunc
modum tractantur res divinae, secundum quod in se ipsis subsistunt et
non solum prout sunt rerum principia.
Sic ergo theologia sive scientia divina est
duplex. Una, in qua considerantur res divinae non tamquam subiectum
scientiae, sed tamquam principia subiecti, et talis est theologia,
quam philosophi prosequuntur, quae alio nomine metaphysica dicitur.
Alia vero, quae ipsas res divinas considerat propter se ipsas ut
subiectum scientiae et haec est theologia, quae in sacra Scriptura
traditur. Utraque autem est de his quae sunt separata a materia et
motu secundum esse, sed diversimode, secundum quod dupliciter potest
esse aliquid a materia et motu separatum secundum esse. Uno modo sic,
quod de ratione ipsius rei, quae separata dicitur, sit quod nullo modo
in materia et motu esse possit, sicut Deus et Angeli dicuntur a
materia et motu separati. Alio modo sic, quod non sit de ratione eius
quod sit in materia et motu, sed possit esse sine materia et motu,
quamvis quandoque inveniatur in materia et motu. Et sic ens et
substantia et potentia et actus sunt separata a materia et motu, quia
secundum esse a materia et motu non dependent, sicut mathematica
dependebant, quae numquam nisi in materia esse possunt, quamvis sine
materia sensibili possint intelligi. Theologia ergo philosophica
determinat de separatis secundo modo sicut de subiectis, de separatis
autem primo modo sicut de principiis subiecti. Theologia vero sacrae
Scripturae tractat de separatis primo modo sicut de subiectis, quamvis
in ea tractentur aliqua quae sunt in materia et motu, secundum quod
requirit rerum divinarum manifestatio.
Ad primum ergo dicendum quod illa, quae non
assumuntur in scientia nisi ad alterius manifestationem, non pertinent
per se ad scientiam, sed quasi per accidens. Sic enim in naturalibus
quaedam mathematica assumuntur, et per hunc modum nihil prohibet in
scientia divina esse quaedam quae sunt in materia et motu.
Ad secundum dicendum quod moveri non attribuitur
Deo proprie, sed quasi metaphorice, et hoc dupliciter. Uno modo,
secundum quod improprie operatio intellectus vel voluntatis motus
dicitur, et secundum hoc dicitur aliquis movere se ipsum, quando
intelligit vel diligit se. Et per hunc modum potest verificari dictum
Platonis qui dixit quod primus motor movet se ipsum, quia scilicet
intelligit et diligit se, ut Commentator dicit in VIII
physicorum. Alio modo, secundum quod ipse effluxus causatorum a suis
causis nominari potest processio sive motus quidam causae in causatum,
in quantum in ipso effectu relinquitur similitudo causae, et sic
causa, quae prius erat in se ipsa, postmodum fit in effectu per suam
similitudinem. Et hoc modo Deus, qui similitudinem suam omnibus
creaturis impartitus est, quantum ad aliquid dicitur per omnia moveri
vel ad omnia procedere, quo modo loquendi utitur frequenter
Dionysius. Et secundum hunc etiam modum videtur intelligi quod
dicitur Sap. 7 quod omnium mobilium mobilior est sapientia et quod
attingit a fine usque ad finem fortiter. Hoc autem non est proprie
moveri, et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod scientia divina, quae est
per inspirationem divinam accepta, non est de Angelis sicut de
subiecto, sed solum sicut de his, quae assumuntur ad manifestationem
subiecti. Sic enim in sacra Scriptura agitur de Angelis sicut et de
ceteris creaturis. Sed in scientia divina, quam philosophi tradunt,
consideratur de Angelis, quos intelligentias vocant, eadem ratione
qua et de prima causa, quae Deus est, in quantum ipsi etiam sunt
rerum principia secunda, saltem per motum orbium, quibus quidem nullus
motus physicus accidere potest. Motus autem, qui est secundum
electionem, reducitur ad illum modum, quo actus intellectus vel
voluntatis motus dicitur, quod est improprie dictum motu pro operatione
sumpto. Motus etiam, quo dicuntur secundum locum moveri, non est
secundum circumscriptionem localem, sed secundum operationem, quam
exercent in hoc vel in illo loco, aut secundum aliquam aliam
habitudinem, quam habent ad locum, omnino aequivocam ab illa
habitudine, quam habet corpus locatum ad locum. Et ideo patet quod
eis non convenit motus, secundum quod naturalia in motu esse dicuntur.
Ad quartum dicendum quod actus et potentia sunt
communiora quam materia et forma; et ideo in Angelis, etsi non
inveniatur compositio formae et materiae, potest tamen inveniri in eis
potentia et actus. Materia enim et forma sunt partes compositi ex
materia et forma, et ideo in illis tantum invenitur compositio materiae
et formae, quorum una pars se habet ad aliam ut potentia ad actum.
Quod autem potest esse, potest et non esse; et ideo possibile est
unam partem inveniri cum alia et sine alia, et ideo compositio materiae
et formae non invenitur secundum Commentatorem in I caeli et mundi et
in VIII metaphysicae nisi in his quae sunt per naturam
corruptibilia. Nec obstat quod aliquod accidens in aliquo subiecto
perpetuo conservetur, sicut figura in caelo, cum tamen corpus caeleste
impossibile sit esse sine tali figura et omnia accidentia consequuntur
substantiam sicut causam, et ideo subiectum se habet ad accidentia non
solum ut potentia passiva, sed etiam quodammodo ut potentia activa, et
ideo aliqua accidentia naturaliter perpetuantur in suis subiectis.
Materia autem non est hoc modo causa formae, et ideo omnis materia,
quae subest alicui formae, potest etiam non subesse, nisi fortassis a
causa extrinseca contineatur; sicut virtute divina ponimus aliqua
corpora etiam ex contrariis composita esse incorruptibilia, ut corpora
resurgentium. Essentia autem Angeli secundum naturam suam
incorruptibilis est, et ideo non est in ea compositio formae et
materiae. Sed quia non habet esse a se ipso Angelus, ideo se habet
in potentia ad esse quod accipit a Deo, et sic esse a Deo acceptum
comparatur ad essentiam eius simplicem ut actus ad potentiam. Et hoc
est quod dicitur quod sunt compositi ex quod est et quo est, ut ipsum
esse intelligatur quo est, ipsa vero natura Angeli intelligatur quod
est. Tamen si ex materia et forma Angeli compositi essent, non tamen
ex materia sensibili, a qua oportet et mathematica abstracta esse et
metaphysica separata.
Ad quintum dicendum quod ens et substantia dicuntur
separata a materia et motu non per hoc quod de ratione ipsorum sit esse
sine materia et motu, sicut de ratione asini est sine ratione esse,
sed per hoc quod de ratione eorum non est esse in materia et motu,
quamvis quandoque sint in materia et motu, sicut animal abstrahit a
ratione, quamvis aliquod animal sit rationale.
Ad sextum dicendum quod metaphysicus considerat
etiam de singularibus entibus non secundum proprias rationes, per quas
sunt tale vel tale ens, sed secundum quod participant communem rationem
entis, et sic etiam pertinet ad eius considerationem materia et motus.
Ad septimum dicendum quod agere et pati non
convenit entibus secundum quod sunt in consideratione, sed secundum
quod sunt in esse. Mathematicus autem considerat res abstractas
secundum considerationem tantum, et ideo illae res, prout cadunt in
consideratione mathematici, non convenit esse principium et finis
motus, et ideo mathematicus non demonstrat per causas efficientem et
finalem. Res autem, quas considerat divinus, sunt separatae
exsistentes in rerum natura, tales quae possunt esse principium et
finis motus; unde nihil prohibet quin per causas efficientem et finalem
demonstret.
Ad octavum dicendum quod sicut fides, quae est
quasi habitus principiorum theologiae, habet pro obiecto ipsam
veritatem primam et tamen quaedam alia ad creaturas pertinentia in
articulis fidei continentur, in quantum contingunt aliquo modo
veritatem primam, per eundem modum theologia est principaliter de Deo
sicut de subiecto, de creaturis autem multa assumit ut effectus eius
vel quomodolibet habentia habitudinem ad ipsum.
|
|