|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non
oporteat in naturalibus rationabiliter versari. Philosophia enim
rationalis contra naturalem dividitur. Sed rationabiliter procedere
videtur proprie ad rationalem pertinere. Ergo non competenter
attribuitur naturali.
2. Praeterea, philosophus frequenter in libro
physicorum distinguit processus ad aliquas conclusiones rationales et
physicas. Ergo non est proprium naturali scientiae rationabiliter
procedere.
3. Praeterea, illud, quod est commune omnibus
scientiis, non debet uni appropriari. Sed quaelibet scientia
ratiocinando procedit discurrendo vel ex effectibus in causas vel ex
causis in effectus vel ex aliquibus signis. Ergo non debet naturali
appropriari.
4. Praeterea, ratiocinativum in VI Ethicorum
contra scientificum distinguitur a philosopho. Sed philosophia
naturalis ad scientificum pertinet. Ergo non convenienter attribuitur
ei rationabiliter procedere.
1. Sed contra est quod dicitur in libro de
spiritu et anima quod ratio circa formas corporum versatur. Sed
considerare corpora maxime pertinet ad naturalem. Ergo convenienter
attribuitur ei rationabiliter procedere.
2. Praeterea, in V de consolatione Boethius
dicit: ratio cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensu
utens imaginabilia tamen et sensibilia comprehendit. Sed imaginabilia
et sensibilia comprehendere ad solum naturalem pertinet. Ergo
rationalis processus convenienter naturali attribuitur.
11. Ulterius videtur quod inconvenienter dicatur
mathematica disciplinabiliter procedere. Disciplina enim nihil aliud
esse videtur quam acceptio scientiae. Sed in qualibet parte
philosophiae accipitur scientia, quia omnes demonstrative procedunt.
Ergo procedere disciplinaliter est commune omnibus partibus
philosophiae, et ita non debet appropriari mathematicae.
12. Praeterea, quanto est aliquid certius, tanto
facilius esse videtur, ut de eo sit disciplina. Sed naturalia sunt
certiora, ut videtur, quam mathematica, quia capiuntur sensu, a quo
omnis nostra cognitio ortum habet. Ergo hic modus magis competit
naturali quam mathematico.
13. Praeterea, ut dicitur in V metaphysicae,
initium in scientiis est, a quo fit facilior disciplina. Sed initium
addiscendi accipitur a logica, quam oportet praeaddiscere mathematicae
et omnibus aliis. Ergo disciplinalis modus magis convenit logicae quam
aliis.
14. Praeterea, modus naturalis scientiae et
divinae assumitur a potentiis animae, scilicet a ratione et
intellectu. Ergo similiter et modus mathematicae ab aliqua animae
potentia sumi deberet, et sic non convenienter ponitur eius modus
disciplinabiliter versari.
11. Sed contra, disciplinaliter procedere est
demonstrative procedere et per certitudinem. Sed, sicut Ptolemaeus
in principio Almagesti dicit, solum mathematicum genus, si quis huic
diligentiam exhibeat inquisitionis, firmam stabilemque fidem
intendentibus notitiam dabit, velut demonstratione per indubitabiles
vias facta. Ergo disciplinaliter procedere maxime proprium est
mathematici.
12. Praeterea, hoc patet per philosophum, qui
in pluribus locis suorum librorum scientias mathematicas disciplinas
nominat.
21. Ulterius videtur quod non sit conveniens modus
divinae scientiae intellectualiter procedere. Intellectus enim
secundum philosophum est principiorum, scientia autem conclusionum.
Sed non omnia, quae in scientia divina traduntur, sunt principia,
sed quaedam etiam conclusiones. Ergo intellectualiter procedere non
est conveniens scientiae divinae.
22. Praeterea, in illis, quae omnem intellectum
excedunt, intellectualiter versari non possumus. Sed divina excedunt
omnem intellectum, ut Dionysius dicit 1 c. de divinis nominibus et
philosophus in libro de causis. Ergo intellectualiter tractari non
possunt.
23. Praeterea, Dionysius dicit 7 c. de divinis
nominibus quod Angeli habent intellectualem virtutem, in quantum
divinam cognitionem non congregant a sensibilibus aut a rebus divisis.
Sed hoc est supra animae potestatem, ut ibidem subditur. Cum ergo
divina scientia, de qua nunc agitur, sit scientia humanae animae,
videtur quod non sit proprius modus eius intellectualiter tractare.
24. Praeterea, theologia praecipue videtur esse
de his, quae fidei sunt. Sed in his, quae fidei sunt, intelligere
est finis. Unde dicitur Is. 7 secundum aliam litteram: nisi
credideritis, non intelligetis. Ergo intellectualiter versari circa
divina non debet poni theologiae modus, sed finis.
21. Sed contra est quod dicitur in libro de
spiritu et anima quod intellectus est spirituum creatorum,
intelligentia vero ipsius Dei. De his autem praecipue est scientia
divina. Ergo intellectualiter procedere videtur esse ipsius proprium.
22. Praeterea, modus scientiae debet respondere
materiae. Sed res divinae sunt res intelligibiles per se ipsas. Ergo
modus conveniens divinae scientiae est intellectualiter procedere.
Responsio. Dicendum ad primam quaestionem quod
processus aliquis, quo proceditur in scientiis, dicitur rationabilis
tripliciter. Uno modo ex parte principiorum, ex quibus proceditur,
ut cum aliquis procedit ad aliquid probandum ex operibus rationis,
cuiusmodi sunt genus et species et oppositum et huiusmodi intentiones,
quas logici considerant. Et sic dicetur aliquis processus esse
rationabilis, quando aliquis utitur in aliqua scientia
propositionibus, quae traduntur in logica, prout scilicet utimur
logica, prout est docens, in aliis scientiis. Sed hic modus
procedendi non potest proprie competere alicui particulari scientiae,
in quibus peccatum accidit, nisi ex propriis procedatur. Contingit
autem hoc proprie et convenienter fieri in logica et metaphysica, eo
quod utraque scientia communis est et circa idem subiectum quodammodo.
Alio modo dicitur processus rationalis ex termino
in quo sistitur procedendo. Ultimus enim terminus, ad quem rationis
inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae
resolvendo iudicamus; quod quidem quando fit non dicitur processus vel
probatio rationabilis, sed demonstrativa. Quandoque autem inquisitio
rationis non potest usque ad praedictum terminum perduci, sed sistitur
in ipsa inquisitione, quando scilicet inquirenti adhuc manet via ad
utrumlibet; et hoc contingit, quando per probabiles rationes
proceditur, quae natae sunt facere opinionem vel fidem, non
scientiam. Et sic rationabilis processus dividitur contra
demonstrativum. Et hoc modo rationabiliter procedi potest in qualibet
scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias probationes.
Et hic est alius modus, quo logica utimur in scientiis
demonstrativis, non quidem ut est docens, sed ut est utens. Et his
duobus modis denominatur processus rationalis a scientia rationali; his
enim modis usitatur logica, quae rationalis scientia dicitur, in
scientiis demonstrativis, ut dicit Commentator in I physicorum.
Tertio modo dicitur aliquis processus rationalis
a potentia rationali, in quantum scilicet in procedendo sequimur
proprium modum animae rationalis in cognoscendo, et sic rationabilis
processus est proprius scientiae naturalis. Scientia enim naturalis in
suis processibus servat proprium modum rationalis animae quantum ad
duo. Primo quantum ad hoc, quod sicut anima rationalis a
sensibilibus, quae sunt nota magis quoad nos, accipit cognitionem
intelligibilium, quae sunt magis nota secundum naturam, ita scientia
naturalis procedit ex his, quae sunt nota magis quoad nos et minus nota
secundum naturam, ut patet in I physicorum, et demonstratio, quae
est per signum vel effectum, maxime usitatur in scientia naturali.
Secundo, quia cum rationis sit de uno in aliud discurrere, hoc maxime
in scientia naturali observatur, ubi ex cognitione unius rei in
cognitionem alterius devenitur, sicut ex cognitione effectus in
cognitionem causae. Et non solum proceditur ab uno in aliud secundum
rationem, quod non est aliud secundum rem, sicut si ab animali
procedatur ad hominem. In scientiis enim mathematicis proceditur per
ea tantum, quae sunt de essentia rei, cum demonstrent solum per causam
formalem; et ideo non demonstratur in eis aliquid de una re per aliam
rem, sed per propriam diffinitionem illius rei. Etsi enim aliquae
demonstrationes dentur de circulo ex triangulo vel e converso, hoc non
est nisi in quantum in circulo est potentia triangulus et e converso.
Sed in scientia naturali, in qua fit demonstratio per causas
extrinsecas, probatur aliquid de una re per aliam rem omnino
extrinsecam. Et ita modus rationis maxime in scientia naturali
observatur, et propter hoc scientia naturalis inter alias est maxime
hominis intellectui conformis. Attribuitur ergo rationabiliter
procedere scientiae naturali, non quia ei soli conveniat, sed quia ei
praecipue competit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de
processu, qui dicitur rationabilis secundum primum modum. Sic enim
processus rationabilis est proprius rationali scientiae et divinae, non
autem naturali.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de
processu, qui dicitur rationabilis secundo modo.
Ad tertium dicendum quod in omnibus scientiis
servatur quantum ad hoc modus rationis, quod proceditur de uno in aliud
secundum rationem, non autem quod procedatur de una re in aliam, sed
hoc est proprium naturalis scientiae. Et sic ei rationabiliter
procedere attribuitur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod philosophus ibi pro eodem
ponit ratiocinativum et opinativum, unde patet quod pertinet ad
secundum modum assignatum. Ratiocinativo autem vel opinativo attribuit
philosophus ibidem agibilia humana, de quibus est scientia moralis,
ratione suae contingentiae. Unde potest ex dictis colligi quod primus
modus rationabilitatis est maxime proprius scientiae rationali,
secundus scientiae morali, tertius scientiae naturali.
Ad secundam quaestionem dicendum quod
disciplinaliter procedere attribuitur scientiae mathematicae, non quia
ipsa sola disciplinaliter procedat, sed quia hoc ei praecipue
competit. Cum enim discere nihil sit aliud quam ab alio scientiam
accipere, tunc dicimur disciplinabiliter procedere, quando processus
noster ad certam cognitionem perducit, quae scientia dicitur; quod
quidem maxime contingit in mathematicis scientiis. Cum enim
mathematica sit media inter naturalem et divinam, ipsa est utraque
certior. Naturali quidem propter hoc quod eius consideratio est a motu
et materia absoluta, cum naturalis consideratio in materia et motu
versetur. Ex hoc autem quod consideratio naturalis est circa
materiam, eius cognitio a pluribus dependet, scilicet ex
consideratione materiae ipsius et formae et dispositionum materialium et
proprietatum quae consequuntur formam in materia. Ubicumque autem ad
aliquid cognoscendum oportet plura considerare, est difficilior
cognitio; unde in I posteriorum dicitur quod minus certa scientia est
quae est ex additione, ut geometria arithmetica. Ex hoc vero quod
eius consideratio est circa res mobiles et quae non uniformiter se
habent, eius cognitio est minus firma, quia eius demonstrationes
frequenter procedunt, ut in maiori parte, ex hoc quod contingit
aliquando aliter se habere. Et ideo etiam quanto aliqua scientia magis
appropinquat ad singularia, sicut scientiae operativae, ut medicina,
alchimia et moralis, minus possunt habere de certitudine propter
multitudinem eorum quae consideranda sunt in talibus scientiis, quorum
quodlibet si omittatur, sequetur error, et propter eorum
variabilitatem.
Est etiam processus mathematicae certior quam
processus scientiae divinae, quia ea, de quibus est scientia divina,
sunt magis a sensibilibus remota, a quibus nostra cognitio initium
sumit, et quantum ad substantias separatas, in quarum cognitionem
insufficienter inducunt ea, quae a sensibilibus accipimus, et quantum
ad ea quae sunt communia omnibus entibus, quae sunt maxime universalia
et sic maxime remota a particularibus cadentibus sub sensu.
Mathematica autem ipsa in sensu cadunt et imaginationi subiacent, ut
figura, linea et numerus et huiusmodi. Et ideo intellectus humanus a
phantasmatibus accipiens facilius capit horum cognitionem et certius
quam intelligentiae alicuius vel etiam quam quiditatem substantiae et
actum et potentiam et alia huiusmodi. Et sic patet quod mathematica
consideratio est facilior et certior quam naturalis et theologica, et
multo plus quam scientiae aliae operativae, et ideo ipsa maxime dicitur
disciplinaliter procedere. Et hoc est quod Ptolemaeus dicit in
principio Almagesti: alia duo genera theorici potius quis opinionem
quam conceptionem scientialem dicat: theologicum quidem propter
inapparens ipsius et incomprehensibile, physicum vero propter materiae
instabile et immanifestum. Solum autem mathematicum inquisitionis
firmam stabilemque fidem intendentibus dabit, velut utique
demonstratione per indubitabiles vias facta.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis in qualibet
scientia disciplina accipiatur, tamen in mathematica facilius et
certius, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod naturalia quamvis
sensui subiaceant, tamen propter sui fluxibilitatem non habent magnam
certitudinem, cum extra sensum fiunt, sicut habent mathematica, quae
sunt absque motu et tamen sunt in materia sensibili secundum esse, et
sic sub sensu et imaginatione cadere possunt.
Ad tertium dicendum quod in addiscendo incipimus
ab eo quod est magis facile, nisi necessitas aliud requirat.
Quandoque enim necessarium est in addiscendo incipere non ab eo quod
est facilius, sed ab eo, a cuius cognitione sequentium cognitio
dependet. Et hac ratione oportet in addiscendo a logica incipere, non
quia ipsa sit facilior ceteris scientiis, habet enim maximam
difficultatem, cum sit de secundo intellectis, sed quia aliae
scientiae ab ipsa dependent, in quantum ipsa docet modum procedendi in
omnibus scientiis. Oportet autem primo scire modum scientiae quam
scientiam ipsam, ut dicitur in II metaphysicae.
Ad quartum dicendum quod a potentiis animae
sumitur modus scientiarum propter modum quem habent potentiae animae in
agendo. Unde modi scientiarum non respondent potentiis animae, sed
modis quibus potentiae animae procedere possunt, qui non solum
diversificantur penes potentias tantum, sed etiam penes obiecta; et
sic non oportet quod modus cuiuslibet scientiae denominetur ab aliqua
potentia animae. Potest tamen dici quod sicut modus physicae sumitur a
ratione, secundum quod a sensu accipit, modus autem divinae scientiae
ab intellectu, secundum quod nude aliquid considerat, ita etiam et
modus mathematicae potest sumi a ratione, secundum quod accipit ab
imaginatione.
Ad tertiam quaestionem dicendum quod sicut
rationabiliter procedere attribuitur naturali philosophiae, eo quod in
ipsa maxime observatur modus rationis, ita intellectualiter procedere
attribuitur divinae scientiae, eo quod in ipsa maxime observatur modus
intellectus. Differt autem ratio ab intellectu, sicut multitudo ab
unitate. Unde dicit Boethius in IV de consolatione quod similiter
se habent ratio ad intelligentiam et tempus ad aeternitatem et circulus
ad centrum. Est enim rationis proprium circa multa diffundi et ex eis
unam simplicem cognitionem colligere. Unde Dionysius dicit 7 c. de
divinis nominibus quod animae secundum hoc habent rationalitatem quod
diffusive circueunt exsistentium veritatem, et in hoc deficiunt ab
Angelis; sed in quantum convolvunt multa ad unum, quodam modo
Angelis aequantur. Intellectus autem e converso per prius unam et
simplicem veritatem considerat et in illa totius multitudinis
cognitionem capit, sicut Deus intelligendo suam essentiam omnia
cognoscit. Unde Dionysius ibidem dicit quod angelicae mentes habent
intellectualitatem, in quantum uniformiter intelligibilia divinorum
intelligunt.
Sic ergo patet quod rationalis consideratio ad
intellectualem terminatur secundum viam resolutionis, in quantum ratio
ex multis colligit unam et simplicem veritatem. Et rursum
intellectualis consideratio est principium rationalis secundum viam
compositionis vel inventionis, in quantum intellectus in uno
multitudinem comprehendit. Illa ergo consideratio, quae est terminus
totius humanae ratiocinationis, maxime est intellectualis
consideratio. Tota autem consideratio rationis resolventis in omnibus
scientiis ad considerationem divinae scientiae terminatur. Ratio
enim, ut prius dictum est, procedit quandoque de uno in aliud secundum
rem, ut quando est demonstratio per causas vel effectus extrinsecos:
componendo quidem, cum proceditur a causis ad effectus; quasi
resolvendo, cum proceditur ab effectibus ad causas, eo quod causae
sunt effectibus simpliciores et magis immobiliter et uniformiter
permanentes. Ultimus ergo terminus resolutionis in hac via est, cum
pervenitur ad causas supremas maxime simplices, quae sunt substantiae
separatae. Quandoque vero procedit de uno in aliud secundum rationem,
ut quando est processus secundum causas intrinsecas: componendo
quidem, quando a formis maxime universalibus in magis particulata
proceditur; resolvendo autem quando e converso, eo quod universalius
est simplicius. Maxime autem universalia sunt, quae sunt communia
omnibus entibus. Et ideo terminus resolutionis in hac via ultimus est
consideratio entis et eorum quae sunt entis in quantum huiusmodi. Haec
autem sunt, de quibus scientia divina considerat, ut supra dictum
est, scilicet substantiae separatae et communia omnibus entibus. Unde
patet quod sua consideratio est maxime intellectualis. Et exinde etiam
est quod ipsa largitur principia omnibus aliis scientiis, in quantum
intellectualis consideratio est principium rationalis, propter quod
dicitur prima philosophia; et nihilominus ipsa addiscitur post physicam
et ceteras scientias, in quantum consideratio intellectualis est
terminus rationalis, propter quod dicitur metaphysica quasi trans
physicam, quia post physicam resolvendo occurrit.
Ad primum ergo dicendum quod intellectualiter
procedere non attribuitur scientiae divinae, quasi ipsa non
ratiocinetur procedendo de principiis ad conclusiones, sed quia eius
ratiocinatio est intellectuali considerationi propinquissima et
conclusiones eius principiis.
Ad secundum dicendum quod Deus est supra omnem
intellectum creatum quantum ad comprehensionem, non autem supra
intellectum increatum, cum ipse se ipsum intelligendo comprehendat.
Est vero supra omnem intellectum viatoris quantum ad cognitionem, qua
cognoscitur quid est, non autem quantum ad cognitionem, qua
cognoscitur an est. A beatis autem cognoscitur etiam quid est, quia
vident eius essentiam. Et tamen scientia divina non est solum de
Deo, sed et de aliis quae intellectum humanum etiam secundum statum
viae non excedunt quantum ad quid est cognoscendum de eis.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum
est, humana consideratio quantum ad sui terminum quodammodo pertingit
ad angelicam cognitionem, non secundum aequalitatem, sed secundum
quandam assimilationem. Unde Dionysius dicit 7 c. de divinis
nominibus quod animae multorum convolutione ad unum sunt dignae habitae
intellectibus aequalibus Angelis, in quantum animabus est proprium et
possibile.
Ad quartum dicendum quod cognitio etiam fidei
maxime pertinet ad intellectum. Non enim ea rationis investigatione
accipimus, sed simplici acceptione intellectus tenemus. Dicimur autem
ea non intelligere, in quantum intellectus eorum plenariam cognitionem
non habet; quod quidem nobis in praemium repromittitur.
|
|