|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in
divinis oporteat ad imaginationes deduci. Scientia enim divina numquam
competentius traditur quam in sacra Scriptura. Sed in sacra
Scriptura in divinis deducimur ad imaginationes, dum divina nobis sub
figuris sensibilibus describuntur. Ergo oportet in divinis ad
imaginationes deduci.
2. Praeterea, divina non capiuntur nisi
intellectu, unde et in eis intellectualiter versari oportet, ut dictum
est. Sed non est intelligere sine phantasmate, ut dicit philosophus
in I et III de anima. Ergo in divinis oportet ad imaginationes
deduci.
3. Praeterea, divina nobis innotescunt maxime per
illustrationem divini radii. Sed, sicut dicit Dionysius in 1 c.
caelestis hierarchiae, impossibile est nobis aliter superlucere divinum
radium nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum; et vocat sacra
velamina sensibilium imagines. Ergo in divinis oportet ad
imaginationes deduci.
4. Praeterea, circa sensibilia oportet
imaginabiliter versari. Sed divinorum cognitionem ex sensibilibus
effectibus accipimus, secundum illud Rom. 1: invisibilia Dei per
ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Ergo in divinis oportet
ad imaginationes deduci.
5. Praeterea, in cognoscitivis maxime regulamur
per id quod est cognitionis principium, sicut in naturalibus per
sensum, a quo nostra cognitio incipit. Sed principium intellectualis
cognitionis in nobis est imaginatio, cum phantasmata hoc modo
comparentur ad intellectum nostrum sicut colores ad visum, ut dicitur
in III de anima. Ergo in divinis oportet ad imaginationem deduci.
6. Praeterea, cum intellectus non utatur organo
corporali, ex laesione organi corporalis non impeditur actio
intellectus, nisi quatenus ad imaginationem convertitur. Sed per
laesionem organi corporalis, scilicet cerebri, impeditur intellectus
in consideratione divinorum. Ergo intellectus divina considerans ad
imaginationem deducitur.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit 1 c.
mysticae theologiae ad Timotheum loquens: tu, inquit, o amice
Timothee, circa mysticas visiones sensus derelinque. Sed imaginatio
non est nisi sensibilium, cum sit motus factus a sensu secundum actum,
ut dicitur in II de anima. Ergo cum divinorum considerationes sint
maxime mysticae, in eis non debemus ad imaginationes deduci.
2. Praeterea, in cuiuslibet scientiae
consideratione vitandum est illud quod in ea errorem facit. Sed,
sicut dicit Augustinus in I libro de Trinitate, primus error circa
divina est eorum, qui ea, quae de corporalibus rebus noverunt, ad res
divinas transferre conantur. Cum ergo imaginatio non sit nisi
corporalium rerum, videtur quod in divinis non debeamus ad
imaginationes deduci.
3. Praeterea, virtus inferior non se extendit in
id quod est superioris proprium, ut patet per Boethium in V de
consolatione. Sed cognoscere divina et spiritualia pertinet ad
intellectum et intelligentiam, ut dicitur in libro de spiritu et
anima. Cum ergo, ut ibidem dicitur, imaginatio sit infra
intelligentiam et intellectum, videtur quod in divinis et spiritualibus
non debeamus ad imaginationem deduci.
Responsio. Dicendum quod in qualibet cognitione
duo est considerare, scilicet principium et terminum. Principium
quidem ad apprehensionem pertinet, terminus autem ad iudicium; ibi
enim cognitio perficitur. Principium igitur cuiuslibet nostrae
cognitionis est in sensu, quia ex apprehensione sensus oritur
apprehensio phantasiae, quae est motus a sensu factus, ut dicit
philosophus, a qua iterum oritur apprehensio intellectiva in nobis,
cum phantasmata sint intellectivae animae ut obiecta, ut patet in
III de anima.
Sed terminus cognitionis non semper est
uniformiter: quandoque enim est in sensu, quandoque in imaginatione,
quandoque autem in solo intellectu. Quandoque enim proprietates et
accidentia rei, quae sensu demonstrantur, sufficienter exprimunt
naturam rei, et tunc oportet quod iudicium de rei natura quod facit
intellectus conformetur his quae sensus de re demonstrat. Et huiusmodi
sunt omnes res naturales, quae sunt determinatae ad materiam
sensibilem, et ideo in scientia naturali terminari debet cognitio ad
sensum, ut scilicet hoc modo iudicemus de rebus naturalibus, secundum
quod sensus eas demonstrat, ut patet in III caeli et mundi; et qui
sensum neglegit in naturalibus, incidit in errorem. Et haec sunt
naturalia quae sunt concreta cum materia sensibili et motu et secundum
esse et secundum considerationem.
Quaedam vero sunt, quorum iudicium non dependet
ex his quae sensu percipiuntur, quia quamvis secundum esse sint in
materia sensibili, tamen secundum rationem diffinitivam sunt a materia
sensibili abstracta. Iudicium autem de unaquaque re potissime fit
secundum eius diffinitivam rationem. Sed quia secundum rationem
diffinitivam non abstrahunt a qualibet materia, sed solum a sensibili
et remotis sensibilibus condicionibus remanet aliquid imaginabile, ideo
in talibus oportet quod iudicium sumatur secundum id quod imaginatio
demonstrat. Huiusmodi autem sunt mathematica. Et ideo in
mathematicis oportet cognitionem secundum iudicium terminari ad
imaginationem, non ad sensum, quia iudicium mathematicum superat
apprehensionem sensus. Unde non est idem iudicium quandoque de linea
mathematica quod est de linea sensibili, sicut in hoc quod recta linea
tangit sphaeram solum secundum punctum, quod convenit rectae lineae
separatae, non autem rectae lineae in materia, ut dicitur in I de
anima.
Quaedam vero sunt quae excedunt et id quod cadit
sub sensu et id quod cadit sub imaginatione, sicut illa quae omnino a
materia non dependent neque secundum esse neque secundum
considerationem, et ideo talium cognitio secundum iudicium neque debet
terminari ad imaginationem neque ad sensum. Sed tamen ex his, quae
sensu vel imaginatione apprehenduntur, in horum cognitionem devenimus
vel per viam causalitatis, sicut ex effectu causa perpenditur, quae
non est effectui commensurata, sed excellens, vel per excessum vel per
remotionem, quando omnia, quae sensus vel imaginatio apprehendit, a
rebus huiusmodi separamus; quos modos cognoscendi divina ex
sensibilibus ponit Dionysius in libro de divinis nominibus. Uti ergo
possumus in divinis et sensu et imaginatione sicut principiis nostrae
considerationis, sed non sicut terminis, ut scilicet iudicemus talia
esse divina, qualia sunt quae sensus vel imaginatio apprehendit.
Deduci autem ad aliquid est ad illud terminari. Et ideo in divinis
neque ad imaginationem neque ad sensum debemus deduci, in mathematicis
autem ad imaginationem et non ad sensum, in naturalibus autem etiam ad
sensum. Et propter hoc peccant qui uniformiter in his tribus
speculativae partibus procedere nituntur.
Ad primum ergo dicendum quod sacra Scriptura non
proponit nobis divina sub figuris sensibilibus, ut ibi intellectus
noster remaneat, sed ut ab his ad immaterialia ascendat. Unde etiam
per vilium rerum figuras divina tradit, ut minor praebeatur occasio in
talibus remanendi, ut dicit Dionysius in 2 c. caelestis
hierarchiae.
Ad secundum dicendum quod intellectus nostri
operatio non est in praesenti statu sine phantasmate quantum ad
principium cognitionis; non tamen oportet quod nostra cognitio semper
ad phantasmata terminetur, ut scilicet illud, quod intelligimus,
iudicemus esse tale quale est illud quod phantasia apprehendit.
Ad tertium dicendum quod auctoritas illa Dionysii
loquitur quantum ad principium cognitionis et non quantum ad terminum,
secundum quod ex effectibus sensibilibus venimus in cognitionem
divinorum tribus modis praedictis; non autem ita quod oporteat iudicium
formari de divinis secundum modum, quo se habent isti sensibiles
effectus.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit,
quando principium cognitionis est sufficienter ducens in id, cuius
cognitio quaeritur, et sic est principium sensus in naturalibus, non
autem in divinis, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod phantasma est principium
nostrae cognitionis, ut ex quo incipit intellectus operatio non sicut
transiens, sed sicut permanens ut quoddam fundamentum intellectualis
operationis; sicut principia demonstrationis oportet manere in omni
processu scientiae, cum phantasmata comparentur ad intellectum ut
obiecta, in quibus inspicit omne quod inspicit vel secundum perfectam
repraesentationem vel per negationem. Et ideo quando phantasmatum
cognitio impeditur, oportet totaliter impediri cognitionem intellectus
etiam in divinis. Patet enim quod non possumus intelligere Deum esse
causam corporum sive supra omnia corpora sive absque corporeitate, nisi
imaginemur corpora, non tamen iudicium divinorum secundum imaginationem
formatur. Et ideo quamvis imaginatio in qualibet divinorum
consideratione sit necessaria secundum statum viae, numquam tamen ad
eam deduci oportet in divinis.
|
|