|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non
possimus ipsam formam divinam ad minus in statu viae inspicere. Ut
enim dicit Dionysius in prima epistula ad Gaium monachum, si quis
videntium Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid
eorum quae sunt eius. Sed forma divina est ipse Deus. Ergo non
possumus ipsam formam divinam inspicere.
2. Praeterea, forma divina est ipsa divina
essentia. Sed Deum per essentiam nemo in statu viae videre potest,
ergo nec ipsam divinam formam inspicere.
3. Praeterea, quicumque inspicit formam alicuius
rei, aliquid de ipsa re cognoscit. Sed secundum Dionysium in 1 c.
mysticae theologiae intellectus noster secundum quod melius potest Deo
unitur, quando omnino nihil eius cognoscit. Ergo non possumus divinam
formam inspicere.
4. Praeterea, sicut dictum est, totius nostrae
cognitionis principium est a sensu. Sed ea, quae sensu percipimus,
non sunt sufficientia ad demonstrandum formam divinam nec etiam aliarum
substantiarum separatarum. Ergo non possumus ipsam divinam formam
inspicere.
5. Praeterea, secundum philosophum in II
metaphysicae intellectus noster se habet ad rerum manifestissima sicut
oculus noctuae ad solem. Sed oculus noctuae nullo modo potest videre
solem, ergo nec intellectus noster formam ipsam divinam et alias formas
separatas quae sunt naturae manifestissima.
1. Sed contra est quod apostolus dicit Rom. 1
quod invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur a
creatura mundi, id est homine, sempiterna quoque virtus eius et
divinitas. Nihil autem aliud est forma divina quam ipsa divinitas.
Ergo ipsam formam divinam cognoscere intellectu aliquo modo possumus.
2. Praeterea, Gen. 32 super illud: vidi
dominum facie etc., dicit Glossa Gregorii: nisi homo illam,
scilicet veritatem divinam, utcumque conspiceret, non eam conspicere
se non posse sentiret. Sed nos sentimus divinam essentiam non posse
perfecte conspicere. Ergo aliquo modo ipsam conspicimus.
3. Praeterea, Dionysius dicit 2 c. caelestis
hierarchiae quod humanus animus assuescit extendi per visibilia in
supermundanas altitudines, quae nihil aliud sunt quam ipsae formae
separatae. Ergo formas separatas possumus aliquo modo cognoscere.
Responsio. Dicendum quod dupliciter aliquid
cognoscitur: uno modo, dum scitur de eo an est, alio modo, dum
scitur de eo quid est. Ad hoc autem quod de aliqua re sciamus quid
est, oportet quod intellectus noster feratur in ipsius rei quiditatem
sive essentiam vel immediate vel mediantibus aliquibus quae sufficienter
eius quiditatem demonstrent. Immediate quidem intellectus noster ferri
non potest secundum statum viae in essentiam Dei et in alias essentias
separatas, quia immediate extenditur ad phantasmata, ad quae
comparatur sicut visus ad colorem, ut dicitur in III de anima. Et
sic immediate potest concipere intellectus quiditatem rei sensibilis,
non autem alicuius rei intelligibilis. Unde dicit Dionysius 2 c.
caelestis hierarchiae quod nostra analogia non valet immediate extendi
in invisibiles contemplationes. Sed quaedam invisibilia sunt, quorum
quiditas et natura perfecte exprimitur ex quiditatibus rerum sensibilium
notis. Et de his etiam intelligibilibus possumus scire quid est, sed
mediate, sicut ex hoc quod scitur quid est homo et quid est animal,
sufficienter innotescit habitudo unius ad alterum et ex hoc scitur,
quid est genus et quid est species. Sensibiles autem naturae
intellectae non sufficienter exprimunt essentiam divinam neque etiam
alias essentias separatas, cum non sint unius generis naturaliter
loquendo et quiditas et omnia huiusmodi nomina fere aequivoce dicantur
de sensibilibus et de illis substantiis. Unde similitudines rerum
sensibilium ad substantias immateriales translatas vocat Dionysius 2
c. caelestis hierarchiae dissimiles similitudines alio modo
intellectualibus habentibus quae sensibilibus aliter distributa sunt.
Et sic per viam similitudinis non sufficienter illae substantiae ex his
innotescunt. Neque etiam per viam causalitatis, quia ea, quae ab
illis substantiis inveniuntur effecta in his inferioribus, non sunt
effectus adaequantes earum virtutes, ut sic perveniri possit ad
sciendum quod quid est de causa.
Unde de substantiis illis immaterialibus secundum
statum viae nullo modo possumus scire quid est non solum per viam
naturalis cognitionis, sed etiam nec per viam revelationis, quia
divinae revelationis radius ad nos pervenit secundum modum nostrum, ut
Dionysius dicit. Unde quamvis per revelationem elevemur ad aliquid
cognoscendum, quod alias esset nobis ignotum, non tamen ad hoc quod
alio modo cognoscamus nisi per sensibilia. Unde dicit Dionysius in 1
c. caelestis hierarchiae quod impossibile est nobis superlucere divinum
radium nisi circumvelatum varietate sacrorum velaminum. Via autem quae
est per sensibilia non sufficit ad ducendum in substantias immateriales
secundum cognitionem quid est. Et sic restat quod formae immateriales
non sunt nobis notae cognitione quid est, sed solummodo cognitione an
est, sive naturali ratione ex effectibus creaturarum sive etiam
revelatione quae est per similitudines a sensibilibus sumptas.
Et tamen sciendum quod de nulla re potest sciri
an est, nisi quoquo modo sciatur de ea quid est vel cognitione perfecta
vel saltem cognitione confusa, prout philosophus dicit in principio
physicorum quod diffinita sunt praecognita partibus diffinitionis.
Oportet enim scientem hominem esse et quaerentem quid est homo per
diffinitionem scire quid hoc nomen homo significat. Nec hoc esset,
nisi aliquam rem quoquo modo conciperet quam scit esse, quamvis nesciat
eius diffinitionem. Concipit enim hominem secundum cognitionem
alicuius generis proximi vel remoti et aliquorum accidentium quae extra
apparent de ipso. Oportet enim diffinitionum cognitionem, sicut et
demonstrationum, ex aliqua praeexsistenti cognitione initium sumere.
Sic ergo et de Deo et aliis substantiis immaterialibus non possemus
scire an est, nisi sciremus quoquo modo de eis quid est sub quadam
confusione.
Hoc autem non potest esse per cognitionem
alicuius generis proximi vel remoti, eo quod Deus in nullo genere
est, cum non habeat quod quid est aliud a suo esse, quod requiritur in
omnibus generibus, ut Avicenna dicit. Aliae autem substantiae
immateriales creatae sunt quidem in genere, et quamvis logice
considerando conveniant cum istis substantiis sensibilibus in genere
remoto quod est substantia, naturaliter tamen loquendo non conveniunt
in eodem genere, sicut nec etiam corpora caelestia cum istis
inferioribus. Corruptibile enim et incorruptibile non sunt unius
generis, ut dicitur in X metaphysicae. Logicus enim considerat
absolute intentiones, secundum quas nihil prohibet convenire
immaterialia materialibus et incorruptibilia corruptibilibus. Sed
naturalis et philosophus primus considerant essentias secundum quod
habent esse in rebus, et ideo ubi inveniunt diversum modum potentiae et
actus et per hoc diversum modum essendi, dicunt esse diversa genera.
Similiter etiam Deus non habet aliquod accidens, ut infra
probabitur. Aliae vero immateriales substantiae si habent aliqua
accidentia, non sunt nobis nota.
Et ideo non possumus dicere quod confusa
cognitione cognoscantur a nobis substantiae immateriales per cognitionem
generis et apparentium accidentium. Sed loco cognitionis generis
habemus in istis substantiis cognitionem per negationes, ut cum scimus
quod huiusmodi substantiae sunt immateriales, incorporeae non habentes
figuras et alia huiusmodi. Et quanto plures negationes de eis
cognoscimus, tanto et minus confusa est earum cognitio in nobis, eo
quod per negationes sequentes prior negatio contrahitur et
determinatur, sicut genus remotum per differentias. Unde etiam et
corpora caelestia, in quantum sunt alterius generis ab istis
inferioribus, a nobis ut plurimum per negationes cognoscuntur, utpote
quia neque sunt levia neque gravia neque calida neque frigida. Loco
autem accidentium habemus in substantiis praedictis habitudines earum ad
substantias sensibiles vel secundum comparationem causae ad effectum vel
secundum comparationem excessus. Ita ergo de formis immaterialibus
cognoscimus an est et habemus de eis loco cognitionis quid est
cognitionem per negationem, per causalitatem et per excessum, quos
etiam modos Dionysius ponit in libro de divinis nominibus. Et hoc
modo Boethius intelligit esse inspiciendam ipsam divinam formam per
remotionem omnium phantasmatum, non ut sciatur de ea quid est. Et per
hoc patet solutio ad obiecta, quia primae rationes procedunt de
cognitione quid est perfecta, aliae autem de cognitione imperfecta,
qualis dicta est.
|
|