|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad
formam divinam inspiciendam per scientias speculativas perveniri
possit. Theologia enim pars scientiae speculativae est, ut hic
Boethius dicit. Sed ad theologiam pertinet ipsam formam inspicere
divinam, ut hic dicitur. Ergo ad cognoscendam divinam formam potest
perveniri per scientias speculativas.
2. Praeterea, de substantiis immaterialibus in
aliqua scientia speculativa determinatur, quia in scientia divina.
Sed quaecumque scientia determinat de aliqua substantia, inspicit
formam illius substantiae, quia omnis cognitio est per formam et omnis
demonstrationis secundum philosophum principium est quod quid est.
Ergo inspicere formas separatas possumus per scientias speculativas.
3. Praeterea, ultima felicitas hominis secundum
philosophos consistit in intelligendo substantias separatas. Cum enim
felicitas sit operatio perfectissima, oportet quod sit optimorum sub
intellectu cadentium, ut potest accipi ex philosopho in X Ethicorum.
Est autem felicitas illa, de qua philosophi loquuntur, operatio a
sapientia procedens, cum sapientia sit perfectissima virtus
perfectissimae potentiae, scilicet intellectus, et haec operatio sit
felicitas, ut dicitur in X Ethicorum. Ergo per sapientiam
intelliguntur substantiae separatae. Sed sapientia est scientia
quaedam speculativa, ut patet in principio metaphysicae et in VI
Ethicorum. Ergo per scientias speculativas possumus intelligere
substantias separatas.
4. Praeterea, frustra est quod non potest
pertingere ad finem propter quem est. Sed omnium scientiarum
speculativarum consideratio ordinatur sicut in finem in cognitionem
substantiarum separatarum, quia perfectissimum in quolibet genere est
finis. Ergo si per scientias speculativas huiusmodi substantiae
intelligi non possent, omnes scientiae speculativae essent frustra,
quod est inconveniens.
5. Praeterea, omne, quod ordinatur naturaliter in
finem aliquem, habet sibi indita aliqua principia, quibus potest
pervenire in finem illum, ex quibus inclinatur etiam in finem illum;
naturalium enim motionum principia sunt intra. Sed homo naturaliter
est ordinatus ad cognitionem substantiarum immaterialium sicut ad
finem, ut a sanctis et a philosophis traditur. Ergo habet in se
aliqua principia illius cognitionis naturaliter indita. Sed omne
illud, in quod possumus devenire ex principiis naturaliter notis,
pertinet ad considerationem alicuius scientiae speculativae. Ergo
cognitio substantiarum immaterialium ad aliquas scientias speculativas
pertinet.
1. Sed contra est quod Commentator dicit in
III de anima quod ad hanc positionem sequitur vel quod scientiae
speculativae nondum sint perfectae, cum illae scientiae nondum sint
inventae, quibus possimus substantias separatas intelligere, et hoc,
si contingat ex ignorantia aliquorum principiorum quod nondum
substantias praedictas intelligamus; vel si contingat ex defectu
naturae nostrae quod non possimus illas scientias speculativas
invenire, quibus praedictae substantiae intelligantur, sequetur quod
si aliqui nati sunt huiusmodi scientias invenire, quod nos et ipsi
simus aequivoce homines; quorum primum est improbabile, secundum autem
est impossibile. Ergo non potest hoc per aliquas speculativas
scientias esse quod substantias praedictas intelligamus.
2. Praeterea, in scientiis speculativis
investigantur diffinitiones, quibus rerum essentiae intelliguntur per
viam divisionis generis in differentias et per investigationem causarum
rei et accidentium ipsius quae magnam partem conferunt ad cognoscendum
quod quid est. Sed haec non possumus de substantiis immaterialibus
cognoscere, quia, ut iam dictum est, naturaliter loquendo non
conveniunt in genere cum istis sensibilibus substantiis nobis notis;
causam autem vel non habent, ut Deus, vel est nobis occultissima,
sicut causa Angelorum; accidentia etiam eorum sunt nobis ignota.
Ergo non potest aliqua scientia speculativa esse, per quam perveniamus
ad intelligendas substantias immateriales.
3. Praeterea, in scientiis speculativis rerum
essentiae per diffinitiones cognoscuntur. Diffinitio autem est sermo
quidam compositus ex genere et differentiis. Substantiarum autem
illarum essentiae sunt simplices, nec intercidit in earum quiditatibus
aliqua compositio, ut videtur per philosophum et Commentatorem in IX
metaphysicae. Ergo per scientias speculativas non possumus substantias
praedictas intelligere.
Responsio. Dicendum quod in scientiis
speculativis semper ex aliquo prius noto proceditur tam in
demonstrationibus propositionum quam etiam in inventionibus
diffinitionum. Sicut enim ex propositionibus praecognitis aliquis
devenit in cognitionem conclusionis, ita ex conceptione generis et
differentiae et causarum rei aliquis devenit in cognitionem speciei.
Hic autem non est possibile in infinitum procedere, quia sic omnis
scientia periret et quantum ad demonstrationes et quantum ad
diffinitiones, cum infinita non sit pertransire. Unde omnis
consideratio scientiarum speculativarum reducitur in aliqua prima, quae
quidem homo non habet necesse addiscere aut invenire, ne oporteat in
infinitum procedere, sed eorum notitiam naturaliter habet. Et
huiusmodi sunt principia demonstrationum indemonstrabilia, ut omne
totum est maius sua parte et similia, in quae omnes demonstrationes
scientiarum reducuntur, et etiam primae conceptiones intellectus, ut
entis et unius et huiusmodi, in quae oportet reducere omnes
diffinitiones scientiarum praedictarum.
Ex quo patet quod nihil potest sciri in scientiis
speculativis neque per viam demonstrationis neque per viam diffinitionis
nisi ea tantummodo, ad quae praedicta naturaliter cognita se
extendunt. Huiusmodi autem naturaliter cognita homini manifestantur ex
ipso lumine intellectus agentis, quod est homini naturale, quo quidem
lumine nihil manifestatur nobis, nisi in quantum per ipsum phantasmata
fiunt intelligibilia in actu. Hic enim est actus intellectus agentis,
ut dicitur in III de anima. Phantasmata autem a sensu accipiuntur;
unde principium cognitionis praedictorum principiorum est ex sensu et
memoria, ut patet per philosophum in fine posteriorum, et sic
huiusmodi principia non ducunt nos ulterius nisi ad ea quorum
cognitionem accipere possumus ex his quae sensu comprehenduntur.
Quiditas autem substantiarum separatarum non
potest cognosci per ea quae a sensibus accipimus, ut ex praedictis
patet, quamvis per sensibilia possimus devenire ad cognoscendum
praedictas substantias esse et aliquas earum condiciones. Et ideo per
nullam scientiam speculativam potest sciri de aliqua substantia separata
quid est, quamvis per scientias speculativas possimus scire ipsas esse
et aliquas earum condiciones, utpote quod sunt intellectuales,
incorruptibiles et huiusmodi. Et haec est etiam sententia
Commentatoris in III de anima, quamvis Avempace contrarium dixerit
ex hoc quod aestimabat quiditates rerum sensibilium sufficienter
exprimere quiditates immateriales, quod patet esse falsum, ut ibidem
Commentator dicit, cum quiditas de utrisque dicatur quasi aequivoce.
Ad primum ergo dicendum quod Boethius non intendit
dicere quod per scientiam theologiae possumus ipsam formam divinam
contemplari quid est, sed solum eam esse ultra omnia phantasmata.
Ad secundum dicendum quod quaedam res sunt a nobis
per se ipsas cognoscibiles, et in talibus manifestandis scientiae
speculativae utuntur earum diffinitionibus ad demonstrandum ipsarum
proprietates, sicut accidit in scientiis quae demonstrant propter
quid. Quaedam vero res sunt, quae non sunt nobis cognoscibiles ex se
ipsis, sed per effectus suos. Et si quidem effectus sit adaequans
causam, ipsa quiditas effectus accipitur ut principium ad demonstrandum
causam esse et ad investigandum quiditatem eius, ex qua iterum
proprietates eius ostenduntur. Si autem sit effectus non adaequans
causam, tunc diffinitio effectus accipitur ut principium ad
demonstrandum causam esse et aliquas condiciones eius, quamvis quiditas
causae sit semper ignota, et ita accidit in substantiis separatis.
Ad tertium dicendum quod duplex est felicitas
hominis. Una imperfecta quae est in via, de qua loquitur
philosophus, et haec consistit in contemplatione substantiarum
separatarum per habitum sapientiae, imperfecta tamen et tali, qualis
in via est possibilis, non ut sciatur ipsarum quiditas. Alia est
perfecta in patria, in qua ipse Deus per essentiam videbitur et aliae
substantiae separatae. Sed haec felicitas non erit per aliquam
scientiam speculativam, sed per lumen gloriae.
Ad quartum dicendum quod scientiae speculativae
ordinantur in cognitionem substantiarum separatarum imperfectam, ut
dictum est.
Ad quintum dicendum quod nobis sunt indita
principia, quibus nos possimus praeparare ad illam cognitionem
perfectam substantiarum separatarum, non autem quibus ad eam possimus
pertingere. Quamvis enim homo naturaliter inclinetur in finem
ultimum, non tamen potest naturaliter illum consequi, sed solum per
gratiam, et hoc est propter eminentiam illius finis.
|
|