|
Videtur autem quod in natura.
1. Dicit enim Athanasius quod sicut anima rationalis et caro unus
est homo; ita Deus et homo unus est Christus. Sed anima rationalis
et caro uniuntur in unam naturam humanam. Ergo Deus et homo uniuntur
in unam naturam Christi.
2. Praeterea, Damascenus dicit in III libro: hoc facit
haereticis errorem, quia dicunt idem naturam et hypostasim. Sed hoc
non videtur falsum esse: quia in quolibet simplici, et praecipue in
Deo, idem est suppositum et natura. Ergo non est falsum quod
haeretici dicunt, quod si unio facta sit in persona, sit facta in
natura.
3. Praeterea, Damascenus dicit in III libro, quod
inconvertibiliter et inalterabiliter unitae sunt ad invicem duae
naturae. Sed unio naturarum videtur importare unionem naturalem.
Ergo unio facta est in natura.
4. Praeterea, in omnibus illis in quibus suppositum aliquid habet
praeter naturam speciei, vel accidens vel naturam individualem necesse
est quod differat suppositum a natura, ut patet per philosophum in
VII Metaph. Sed si unio humanae naturae ad verbum non est facta in
natura humana, non pertinebit ad naturam speciei ipsius verbi. Ergo
sequetur quod suppositum verbi sit aliud a natura divina; quod est
impossibile. Videtur ergo quod unio facta sit in natura.
5. Praeterea, omnis unio terminatur ad aliquod unum, quod est
posterius ipsa unione. Sed unitas personae verbi, cum sit aeterna,
non est posterior unione quae facta est in plenitudine temporis. Ergo
unio non est facta in persona.
6. Praeterea, unio importat additamentum quoddam. Unde non potest
fieri unio in aliquo quod est summae simplicitatis. Sed persona
verbi, cum sit vere Deus, est summae simplicitatis. Ergo in persona
verbi non potest fieri unio.
7. Praeterea, duo quae non sunt unius generis, non possunt in
aliquo uniri: ex linea enim et albedine non fit unum. Sed humana
natura multo plus differt a divina quam ea quae differunt genere. Ergo
non potest simul humanae et divinae naturae unio fieri in persona una.
8. Praeterea, persona et natura verbi differunt solum secundum modum
intelligendi, in quantum in persona verbi importatur relatio originis,
non autem in natura. Sed per relationem originis verbum non refertur
ad humanam naturam, sed ad patrem. Ergo eodem modo se habent ad
naturam assumptam persona verbi, et natura eius. Si ergo est facta
unio in persona, erit facta unio in natura.
9. Praeterea, incarnatio excitat nos ad Deum incarnatum
diligendum. Sed non debemus plus diligere unam personam divinam quam
aliam; quia quorum est eadem bonitas, debet esse eadem dilectio.
Ergo unio incarnationis facta est in natura communi tribus personis.
10. Praeterea, secundum philosophum in II de anima, vivere
viventibus est esse. Sed in Christo est duplex vita, scilicet humana
et divina. Ergo est illi duplex esse, et per consequens duplex
persona: esse enim est suppositi vel personae. Non ergo facta est
unio in persona.
11. Praeterea, sicut forma partis comparatur ad materiam, ita
forma totius ad suppositum. Sed forma partis non potest esse nisi in
materia propria. Ergo forma totius, quae est natura, non potest esse
nisi in proprio supposito, quod est persona humana. Et eadem ratione
natura divina est etiam in persona divina. Ergo, si sint ibi duae
naturae, oportet quod sint ibi duae personae.
12. Praeterea, omne quod vere praedicatur de aliquo, potest
supponere pro ipso. Sed natura divina vere praedicatur de persona
verbi. Ergo potest supponere pro ipsa. Si ergo facta est unio in
persona, vere potest dici quod facta sit unio in natura.
13. Praeterea, omne quod unitur alicui, aut unitur ei
essentialiter aut accidentaliter. Sed humana natura non unitur verbo
accidentaliter, quia sic retineret suam personalitatem, et essent duae
personae. Omnis enim substantia alteri adveniens retinet suam
singularitatem; sicut vestis induta, et equus equitantis. Ergo
advenit ei essentialiter quasi pertinens ad essentiam vel naturam
verbi. Est ergo unio facta in natura.
14. Praeterea, nihil quod comprehenditur sub alio, extendit se ad
aliquid extrinsecum; sicut quod comprehenditur loco non est in
exteriori loco. Sed suppositum cuiuslibet naturae comprehenditur sub
natura illa, unde et dicitur res naturae. Sic enim comprehenditur
individuum sub specie, sicut species sub genere. Cum ergo verbum sit
suppositum divinae naturae, non potest se extendere ad aliam naturam ut
sit eius suppositum, nisi efficiatur natura una.
15. Praeterea, natura se habet ad suppositum per modum
formalioris, et simplicioris et constituentis. Hoc autem modo non
potest se habere natura humana ad personam verbi. Ergo persona verbi
non potest esse persona humanae naturae.
16. Praeterea, actio attribuitur supposito vel personae: quia
actiones singularium sunt, secundum philosophum. Sed in Christo sunt
duae actiones, ut Damascenus probat in libro III. Ergo sunt ibi
duae personae. Non ergo facta est unio in persona.
17. Praeterea, persona definitur esse natura proprietate
distincta. Si ergo facta est unio in persona, sequitur quod facta sit
unio in natura.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de fide ad
Petrum: duarum naturarum veritas manet in Christo secundum unam
personam.
2. Praeterea, ad Orosium dicit: duas naturas cognoscimus in una
persona filii.
Respondeo. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis, primo,
oportet considerare quid est natura, secundo, quid est persona;
tertio, quomodo unio verbi incarnati facta est in persona, non in
natura. Sciendum est ergo, quod nomen naturae a nascendo sumitur.
Unde primo est dicta natura, quasi nascitura, ipsa nativitas
viventium, scilicet animalium et plantarum. Deinde tractum est nomen
naturae ad principium praedictae nativitatis. Et quia huiusmodi
nativitatis principium intrinsecum est, ulterius derivatum est nomen
naturae ad significandum interius principium motus, secundum quod
dicitur in II Physic., quia natura est principium motus in quo
est, per se, non secundum accidens. Et quia motus naturalis
praecipue in generatione terminatur ad essentiam speciei, ulterius
essentia speciei, quam significat definitio, natura vocatur. Unde et
Boetius dicit in libro de duabus naturis, quod natura est unumquodque
informans specifica differentia. Et hoc modo hic natura accipitur.
Ad intelligendum autem quid sit persona, considerandum est quod si
aliqua res est in qua non sit aliud quam essentia speciei, ipsa
essentia speciei erit per se individualiter subsistens. Et sic in
huiusmodi re idem esset realiter suppositum et natura, sola ratione
differens; in quantum scilicet natura dicitur prout est essentia
speciei, suppositum vero in quantum per se subsistit. Si vero aliqua
res sit intra quam praeter essentiam speciei, quam significat
definitio, sit aliquid aliud, vel accidens vel materia individualis;
tunc suppositum non erit omnino idem quod natura, sed habebit se per
additionem ad naturam. Sicut apparet praecipue in his quae sunt ex
materia et forma composita. Et quod dictum est de supposito,
intelligendum est de persona in rationali natura: cum persona nihil
aliud sit quam suppositum rationalis naturae, secundum quod Boetius
dicit in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae
individua substantia. Sic ergo patet quod nihil prohibet aliqua uniri
in persona quae non sunt unita in natura; potest enim individua
substantia rationalis naturae habere aliquid quod non pertinet ad
naturam speciei, et hoc unitur ei personaliter, non naturaliter. Hoc
igitur modo accipiendum est quod natura humana unita est verbo Dei in
persona, non in natura: quia si non pertinet ad naturam divinam,
pertinet autem ad personam ipsius, in quantum persona verbi assumendo,
adiunxit sibi humanam naturam. Sed de modo huiusmodi coniunctionis
dubitatio et discordia accidit. Videmus enim in creaturis quod
dupliciter aliquid alicui advenit; scilicet accidentaliter, et
essentialiter. Nestorius igitur, et ante ipsum Theodorus
Mopsuestenus, posuerunt naturam humanam coniunctam esse verbo
accidentaliter; scilicet secundum gratiae inhabitationem: ponentes
quod verbum Dei unitum erat homini Christo sicut habitans in ipso ut
in templo suo. Videmus autem quod omnis substantia coniuncta alteri
accidentaliter, retinet seorsum suam propriam singularitatem, sicut
vestis adveniens homini aut domus continens habitatorem: unde sequitur
quod homo ille habuerit propriam singularitatem quae est personalitas
eius. Sequebatur ergo secundum Nestorium, quod in Christo persona
hominis esset distincta persona a persona verbi; et quod esset alius
filius hominis, et alius filius Dei. Unde beatam virginem non
confitebatur matrem Dei, sed matrem hominis.- Sed hoc est omnino
absurdum. Primo quidem, quia sacra Scriptura aliter loquitur de
hominibus in quibus verbum Dei habitavit per gratiam, et aliter de
Christo. Nam de aliis dicit quod factum est verbum domini ad talem
prophetam, sed de Christo dicit: verbum caro factum est, id est
homo; quasi ipsum verbum personaliter sit homo. Secundo, quia
apostolus ad Philipp. hanc unionem exinanitionem filii Dei vocat.
Manifestum est autem quod inhabitatio gratiae non sufficit ad rationem
exinanitionis. Alioquin exinanitio competeret non solum filio, sed
etiam patri et spiritui sancto, de quo dominus dicit Ioan. XIV:
apud vos manebit, et in vobis erit; et de se et patre: ad eum
veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Propter hoc igitur et multa
alia, praedictus error damnatus est in Concilio Ephesino. Quidam
vero cum Nestorio sustinentes humanam naturam accidentaliter verbo
advenisse, voluerunt evitare dualitatem personarum quam ponebat
Nestorius, ponentes quod verbum assumpsit animam et corpus sibi
invicem non unita; ut sic non constitueretur persona humana ex anima et
corpore. Sed ex hoc sequitur maius inconveniens, quod Christus non
vere fuerit homo; cum ratio hominis consistat in unione animae et
corporis. Et ideo etiam hic error damnatus est sub Alexandro III
in Concilio Turonensi. Alii vero acceperunt aliam partem, ponentes
naturam humanam verbo essentialiter advenire; ut quasi conflaretur una
natura, sive essentia, ex natura divina et natura humana. Et ad hoc
quidem Apollinaris Laodicensis tria dogmata posuit, ut Leo Papa
dicit in epistola quadam ad Constantinopolitanos, quorum primum fuit
quod posuit animam non esse unitam in Christo, sed verbum carni loco
animae advenisse. Ut sic ex verbo et carne fieret una natura, sicut
in nobis ex anima et corpore. In quo quidem dogmate Apollinaris
secutus est Arium. Sed quia evangelica Scriptura expresse de anima
Christi loquitur, secundum illud Ioan. X: potestatem habeo ponendi
animam meam, incidit in secundum dogma, ut poneret quidem animam
sensitivam esse in Christo, non autem rationalem; sed verbum fuisse
homini Christo loco intellectus. Sed hoc est inconveniens; quia
secundum hoc, verbum non assumpsisset humanam, sed bestialem naturam,
ut Augustinus contra eum arguit in libro LXXXIII quaestionum.
Tertium dogma eius fuit, quod caro Christi non est de femina sumpta
sed facta de verbo in carnem mutato atque converso. Hoc autem est
maxime impossibile: quia verbum Dei, cum sit vere Deus, est
immutabile omnino. Unde propter haec dogmata damnatus est Apollinaris
in Concilio Constantinopolitano; et Eutyches, qui eius tertium
dogma secutus est, in Concilio Chalcedonensi. Sic igitur, si non
est facta unio in persona sed solum secundum habitationem, secundum
Nestorium, nihil novum in Christi incarnatione accidit. Quod vero
facta sit unio in natura, secundum Apollinarem et Eutychen, est
omnino impossibile. Cum enim species rerum sint sicut numeri, in
quibus addita vel subtracta unitate variant speciem, ut dicitur in
VIII Metaph., quaecumque natura est in se perfecta, impossibile
est quod recipiat alterius naturae additionem. Vel, si reciperet,
non esset eadem natura, sed alia. Divina autem natura est
perfectissima. Similiter etiam humana natura habet perfectionem suae
speciei. Unde impossibile est quod una alteri adveniat unione
naturali. Et si esset possibile, iam id quod ex utroque
constitueretur neque esset natura divina neque humana: et sic Christus
esset neque homo neque Deus, quod est inconveniens. Relinquitur ergo
quod humana natura non est unita verbo neque accidentaliter neque
essentialiter, sed substantialiter, secundum quod substantia
significat hypostasim, et hypostatice vel personaliter. Huius autem
unionis exemplum in rebus creatis nullum est propinquius quam unio
animae rationalis ad corpus, quod ponit Athanasius. Non quidem
secundum quod anima est forma corporis, quia verbum non potest esse
forma in materia; sed secundum quod corpus est animae instrumentum,
non quidem extrinsecum et adventitium, sed proprium et coniunctum.
Unde Damascenus dicit humanam naturam esse organum verbi. Esset
autem adhuc similius, sicut Augustinus dicit contra Felicianum, si
fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem, quae
passibilem materiam ad diversas formas, unam faceret secum esse
personam. Sed tamen omnia huiusmodi exempla sunt deficientia: quia
unio instrumenti est accidentalis; sed haec est quaedam unio singularis
supra omnes modos unionis nobis notos. Sicut enim Deus est ipsa
bonitas et suum esse, ita etiam est ipsa unitas per essentiam. Et
ideo, sicut virtus eius non est limitata ad istos modos bonitatis et
esse qui sunt in creaturis, sed potest facere novos modos bonitatis et
esse nobis incognitos; ita etiam per infinitatem suae virtutis potuit
facere novum modum unionis, ut humana natura uniretur verbo
personaliter, non tamen accidentaliter. Quamvis ad hoc in creaturis
nullum sufficiens exemplum inveniatur. Unde Augustinus dicit in
epistola ad Volusianum, de hoc mysterio loquens: si ratio quaeritur,
non est admirabile: si exemplum poscitur, non est singulare. Demus
Deo aliquid posse, quod fateamur nos investigare non posse; in
talibus enim tota ratio facti est potentia facientis. Et Dionysius
dicit in cap. II de Divin. Nom.: Iesus secundum nos divina
compositio, id est unio, et ineffabilis est verbo omni, et ignota
menti; tamen et ipsi primo dignissimorum Angelorum.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo non attenditur quantum ad hoc
quod ex anima et carne sit una hominis natura; sed quantum ad hoc quod
utrobique constituitur una persona.
Ad secundum dicendum quod quamvis in divinis natura et suppositum,
sive persona, non differant realiter, differunt tamen ratione ut
dictum est. Et quia idem est subsistens in natura humana et divina,
non autem eadem essentia ex utroque componitur, inde est quod unio
facta est in persona, ad cuius rationem pertinet subsistere; non autem
ad naturam, quae importat essentiam rei.
Ad tertium dicendum quod naturae quidem unitae sunt in Christo; non
tamen in natura, sed in persona. Quod apparet ex hoc ipso quod
dicuntur inconvertibiliter et inalterabiliter naturae esse unitae.
Ad quartum dicendum quod haeretici, dicentes quod non est facta unio
in persona, sed quod sit facta in natura, non reputabant aliud esse
personam et aliud naturam nec re nec ratione; et ideo decipiebantur.
Ad quintum dicendum quod proprie secundum unionem dicitur aliquid
unitum, sicut secundum unitatem dicitur aliquid unum. Et ideo unio
non intelligitur terminari ad personam divinam secundum quod est una in
se ab aeterno, sed secundum quod est unita humanae naturae in tempore.
Et ita unio secundum modum intelligendi praecedit personam, non prout
est una, sed prout est unita.
Ad sextum dicendum quod unio non dicitur fieri in persona divina,
quasi ipsa persona divina constituatur ex duobus sibi invicem unitis.
Hoc enim eius summae simplicitati repugnaret. Sed dicitur unio esse
facta in persona, in quantum divina persona simplex subsistit in duabus
naturis, scilicet divina et humana.
Ad septimum dicendum quod duo quae sunt diversa secundum genus, non
uniuntur in una essentia vel natura; nihil tamen prohibet quin uniantur
in uno supposito. Sicut ex linea et albedine non fit aliqua essentia;
inveniuntur tamen in uno supposito.
Ad octavum dicendum quod persona filii Dei dupliciter potest
considerari. Uno modo secundum communem rationem personae, prout
significat quoddam subsistens; et secundum hoc unio facta est in
persona secundum rationem personae, sicut supra dictum est. Alio modo
potest in persona filii considerari id quod est proprium personae
filii, scilicet relatio qua refertur ad patrem. Et secundum huius
relationis rationem non consideratur unio duarum naturarum.
Ad nonum dicendum quod sicut incarnatio nihil bonitatis adiicit ad
personam divinam, ita etiam nihil adiicit ei diligibilitatis. Unde
persona verbi incarnati non est plus diligenda quam persona verbi
simpliciter, licet sit secundum aliam rationem diligenda; quae tamen
ratio sub universali bonitate verbi comprehenditur. Et propter hoc
etiam non sequitur, si incarnationis unio facta est in una persona et
non in alia, quod propter hoc una persona sit magis diligenda quam
alia.
Ad decimum dicendum quod esse est et personae subsistentis, et naturae
in qua persona subsistit; quasi secundum illam naturam esse habens.
Esse igitur personae verbi incarnati est unum ex parte personae
subsistentis, non autem ex parte naturae.
Ad undecimum dicendum quod non eodem modo se habet natura ad
suppositum, sicut se habet forma ad materiam. Materia enim non
constituitur in esse nisi per formam; et ideo forma requirit
determinatam materiam, quam faciat esse in actu. Sed suppositum non
solum constituitur per naturam speciei, sed etiam alia quaedam potest
habere. Et ideo nihil prohibet naturam aliquam attribui supposito
alterius naturae.
Ad duodecimum dicendum quod natura divina praedicatur de persona divina
propter identitatem rei, non autem secundum proprietatem modi
significandi. Et ideo non oportet quod supposito uno supponatur
alterum; quia etiam in divinis haec est vera: persona generat; non
tamen haec est vera: essentia generat.
Ad decimumtertium dicendum quod humana natura unita est verbo, non
quidem accidentaliter, neque etiam essentialiter, quasi pertinens ad
divinam naturam verbi; sed substantialiter, id est hypostatice, quasi
pertinens ad verbi hypostasim vel personam.
Ad decimumquartum dicendum quod persona verbi comprehenditur sub natura
verbi, nec potest se ad aliquid ultra extendere. Sed natura verbi,
ratione suae infinitatis, comprehendit omnem naturam finitam. Et
ideo, cum persona verbi assumit naturam humanam, non se extendit ultra
naturam divinam, sed magis accipit quod est infra. Unde dicitur ad
Philipp. II, quod cum in forma Dei esset Dei filius, semetipsum
exinanivit; non quidem deponens magnitudinem formae Dei, sed assumens
parvitatem humanae naturae.
Ad decimumquintum dicendum quod sicut natura verbi est infinita, ita
et persona verbi infinita est. Et ideo natura divina verbi
correspondet ex aequo ipsi personae verbi secundum se. Natura autem
humana correspondet verbo secundum quod factum est homo. Unde non
oportet quod natura sit simplicior et formalior illo homine qui est
verbum caro factum, et constituens ipsum in quantum est homo.
Ad decimumsextum dicendum quod actio est suppositi secundum aliquam
naturam vel formam; et ideo non solum diversificantur actiones secundum
diversitatem suppositorum, sed etiam secundum diversitatem naturae vel
formae. Sicut etiam in uno et eodem homine alia actio est videre, et
alia audire, propter diversas potentias. Unde in Christo propter
duas naturas sunt duae actiones, licet sit una persona vel hypostasis.
Ad decimumseptimum dicendum quod persona est quidem substantia
distincta proprietate ad dignitatem pertinente, non autem secundum quod
substantia significat essentiam vel naturam, sed secundum quod
significat hypostasim.
|
|