|
Et videtur quod non sit una tantum.
1. Dicit enim Augustinus in libro contra Felicianum: in mediatore
Dei et hominum, aliud Dei filius, aliud hominis filius fuit. Sed
nihil quod est unum supposito vel secundum hypostasim, est aliud et
aliud. Ergo in Christo non est unum suppositum tantum vel
hypostasis.
2. Praeterea, Augustinus dicit in libro de Trin. quod in Christo
utrumque est Deus propter suscipientem Deum, et utrumque homo propter
susceptum hominem. Sed nihil quod est unum supposito vel secundum
hypostasim est duo, ut possit dici utrumque. Ergo in Christo non est
una hypostasis tantum sive suppositum.
3. Praeterea, natura humana in Christo quaedam substantia est.
Sed non fuit substantia universalis, quia substantia universalis non
est extra animam. Ergo fuit substantia particularis. Sed substantia
particularis est hypostasis. Ergo in Christo humana natura fuit
hypostasis. Sed humana natura in Christo est aliquid praeter
hypostasim verbi Dei. Ergo in Christo est aliqua hypostasis praeter
hypostasim verbi Dei; et ita in Christo sunt plures hypostases.
4. Praeterea, hoc nomen homo univoce dicitur de Christo et de
Petro. Sed cum dicitur de Petro, nihil aliud importat quam aliquid
compositum ex anima rationali et corpore. Ergo neque etiam cum dicitur
de Christo. Sed praeter animam et corpus est in Christo hypostasis
vel suppositum verbi Dei. Ergo in Christo aliud est hypostasis vel
suppositum humanae naturae, et aliud hypostasis vel suppositum
divinae. Et sic in Christo non est una tantum hypostasis vel
suppositum.
5. Praeterea, nihil infinitum contineri potest sub natura finita.
Sed suppositum vel hypostasis Dei verbi infinitatem habet. Ergo non
potest contineri sub natura humana, quae est finita. Sed omne
suppositum continetur sub natura cuius est suppositum. Ergo suppositum
quod est verbum Dei non potest esse suppositum humanae naturae, sed
necesse est esse aliquod aliud suppositum. Ergo in Christo est
aliquod aliud suppositum praeter suppositum quod est verbum Dei. Sunt
ergo in Christo duo supposita vel hypostases.
6. Praeterea, sicut se habet genus ad speciem, ita se habet species
ad individua. Sed eadem species non potest esse in diversis
generibus. Ergo unum individuum non potest esse in diversis
speciebus. Sed hypostasis est substantia individua, et similiter
suppositum. Ergo non potest esse una hypostasis vel suppositum humanae
naturae et divinae, quae non sunt unius speciei.
7. Praeterea, sicut in Trinitate est una natura in tribus
personis, ita in Christo sunt duae naturae in una persona. Sed tres
personae sunt unum propter unitatem naturae, secundum illud Ioan.
X: ego et pater unum sumus. Ergo Christus est duo propter
dualitatem naturarum. Sed de nullo quod est unum supposito vel
secundum hypostasim, potest dici quod sint duo. Ergo Christus non
est unum supposito vel secundum hypostasim.
8. Praeterea, Christus secundum quod est filius Dei, habet
aliquid commune cum patre; secundum autem quod dicitur filius hominis,
nihil habet cum patre commune. Ergo in Christo aliud est filius
Dei, et aliud filius hominis; non est ergo unum supposito vel
secundum hypostasim.
9. Praeterea, id quod est de se incommunicabile non videtur de se
posse fieri communicabile; sicut nec quod de se est impossibile,
potest fieri possibile, ut Commentator dicit in X Metaph. Sed
humana natura secundum quod est in Christo, de se est
incommunicabilis, cum sit aliquid particulare. Ergo non potest
communicari supposito divinae naturae: non ergo potest esse idem
suppositum humanae naturae et divinae.
10. Praeterea, unumquodque resolvitur in ea ex quibus consistit.
Si ergo detur per impossibile quod verbum Dei deponeret humanam
naturam; iam humana natura haberet hypostasim propriam et suppositum.
Ergo et adhuc unita habet propriam hypostasim et suppositum; non ergo
est ibi una hypostasis tantum, vel suppositum unum.
11. Praeterea, non magis dependet natura a supposito quam
suppositum a natura. Sed non potuit a verbo Dei assumi suppositum
humanae naturae, quin assumeretur ipsa natura humana. Ergo neque
etiam potuit assumi natura humana, quin assumeretur suppositum humanae
naturae. Sed assumens non est assumptum. Ergo suppositum humanae
naturae non est ipsum suppositum verbi Dei; ergo in Christo sunt duo
supposita.
12. Praeterea, anima et corpus in Christo non fuerunt minoris
virtutis aut dignitatis quam in nobis. Sed in nobis ex compositione
animae et corporis constituitur hypostasis sive suppositum. Ergo et in
Christo. Non autem suppositum vel hypostasis verbi Dei, quod est
aeternum cum praedicta unio sit temporalis. Ergo in Christo sunt duo
supposita vel duae hypostases.
13. Praeterea, in Christo sunt tres substantiae: corpus, anima
et Deus. Sed anima non est suppositum corporis. Ergo Deus non est
suppositum humanae naturae.
14. Praeterea, secundum Porphyrium, individuationem facit
aggregatio proprietatum quas impossibile est in alio reperiri. Sed in
Christo fuit aggregatio proprietatum pertinentium ad humanam naturam,
quae non possunt in alio reperiri. Ergo fecerunt individuationem verbi
Dei, quod non est susceptivum accidentium. Ergo in Christo est
aliud individuum, sive suppositum, quam suppositum verbi Dei; sunt
ergo in Christo duo supposita.
15. Praeterea, in his quorum non est aliqua proportio, non potest
fieri unum. Sed divinae naturae, quae est infinita, nulla est
proportio ad humanam, quae est finita. Ergo non potest ex duabus
naturis fieri una hypostasis, vel unum suppositum.
16. Praeterea, generatio terminatur ad suppositum; particulare
enim est quod generatur. Sed in Christo est duplex nativitas,
temporalis scilicet et aeterna. Ergo in Christo est duplex
suppositum, et non unum tantum.
17. Praeterea, verbum Dei assumpsit corpus et animam, non quidem
ut separata, sed ut unita. Sed suppositum humanae naturae nihil est
aliud quam anima et corpus prout sunt unita. Ergo in Christo est
aliud suppositum praeter suppositum verbi Dei.
18. Praeterea, non potest esse idem simplex et compositum. Sed
suppositum humanae naturae est compositum, cum humana natura sit
composita; non enim suppositum potest esse simplicius quam natura cuius
est suppositum. Ergo, cum suppositum divinae naturae sit simplex,
erit in Christo aliud suppositum praeter suppositum divinae naturae.
1. Sed contra. Est quod Damascenus dicit in III libro: in
domino Iesu Christo unam hypostasim cognoscimus.
2. Praeterea, eorum quae differunt supposito, unum de altero non
praedicatur. Si ergo in Christo esset aliud suppositum hominis et
aliud Dei, non posset dici quod homo sit Deus, vel Deus est homo;
quod est erroneum. Non ergo in Christo est aliud suppositum Dei et
aliud hominis.
Respondeo. Dicendum quod quidam volentes evitare Nestorii haeresim,
ponentis in Christo duas personas, posuerunt in Christo unam
personam, sed duas hypostases, sive duo supposita. Dicentes hunc
hominem, demonstrato Christo, esse suppositum et hypostasim humanae
naturae, non autem divinae; quia per hoc quod dicitur hic homo, nihil
aliud importatur quam quaedam particularis substantia ex anima et carne
composita. Pertinere tamen dicebant humanam hypostasim vel suppositum
ad personam verbi, propter hoc quod est a verbo assumpta. Et haec est
opinio, quae ponitur prima in VII distinctione III Sentent.
Sed qui hoc posuerunt, primo quidem, vocem propriam ignoraverunt.
Hypostasis enim nihil aliud est quam individua substantia, quae etiam
significatur nomine suppositi. Dicit autem Boetius, in libro de
duabus naturis, quod persona est individua substantia rationalis
naturae. Sic ergo patet quod non potest esse hypostasis rationalis
naturae, quin sit persona. Manifestum est autem naturam humanam esse
rationalem naturam; unde, si in Christo sit propria hypostasis
humanae naturae vel proprium suppositum praeter hypostasim vel
suppositum verbi Dei, consequens est quod sit propria persona humanae
naturae in Christo praeter hypostasim verbi. Et sic non differt haec
positio a positione Nestorii. Secundo, quia si detur quod persona
addat supra hypostasim in rationali natura proprietatem aliquam ad
dignitatem pertinentem, sicut dicuntur aliqui personatum habere quasi
aliquam dignitatem habentes, sequetur quod unio humanae naturae ad
verbum non sit facta nisi in aliquo accidentali, idest in aliqua
proprietate ad dignitatem pertinente: quod etiam Nestorius posuit.
Unde sciendum est, hoc esse haeresim damnatam in quinto Concilio apud
Constantinopolim celebrato, ubi sic legitur: si quis introducere
conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas in
unam personam dici secundum dignitatem et honorem et adorationem, sicut
Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; talis anathema
sit. Nec enim abiectionem personae vel subsistentiae suscipit sancta
Trinitas incarnato uno de sancta Trinitate Dei verbo. Ut igitur
sciri possit quid in talibus concedendum sit et quid negandum,
considerandum est quod nominum ad individuationem pertinentium, sive
sint nomina primae impositionis, sicut persona et hypostasis, quae
significant res ipsas, sive sint nomina secundae impositionis sicut
individuum, suppositum, et huiusmodi, quae significant intentionem
individualitatis, quaedam eorum pertinent ad solum genus substantiae,
sicut suppositum et hypostasis, quae de accidentibus non dicuntur, et
persona in rationabili natura, et etiam res naturae secundum
acceptionem Hilarii. Quaedam vero pertinent ad individuationem in
quocumque genere, sicut individuum, particulare et singulare, quae
etiam in accidentibus dicuntur. Est autem substantiae proprium ut per
se et in se subsistat; accidentis autem est in alio esse. Et ideo
illa nomina quae pertinent ad individuationem substantiae, in illis
solum locum habent quae per se et in se subsistunt. Et propter hoc
etiam de partibus substantiarum non dicuntur, quia non sunt in seipsis
sed in toto, quamvis non sint in subiecto. De quibus tamen dici
possunt nomina ad individuationem pertinentia convenienter tam in
substantiis quam in accidentibus. Non enim potest dici quod haec manus
sit persona, vel hypostasis aut suppositum; quamvis dici possit quod
sit aliquid particulare, singulare, vel individuum. Manus enim etsi
pertineat ad genus substantiae, quia tamen non est substantia completa
in se subsistens, non dicitur hypostasis aut suppositum vel persona.
Sic igitur, quia humana natura in Christo non per se separatim
subsistit sed existit in alio, id est in hypostasi verbi Dei (non
quidem sicut accidens in subiecto, neque proprie sicut pars in toto,
sed per ineffabilem assumptionem), ideo humana natura in Christo
potest quidem dici individuum aliquod vel particulare vel singulare,
non tamen potest dici vel hypostasis vel suppositum sicut nec persona.
Unde relinquitur, quod in Christo non est nisi una hypostasis vel
suppositum, scilicet divini verbi.
Ad primum ergo dicendum quod de Christo dicuntur et divina et humana;
et si quaeratur id de quo dicuntur, unum et idem est; si autem
consideretur id secundum quod praedicantur, aliud et aliud est, ut
Augustinus dicit in I de Trinit. Quia secundum naturam divinam de
Christo praedicantur divina quidem secundum naturam divinam, humana
vero secundum naturam humanam. Cum ergo dicitur quod in Christo aliud
est Dei filius et aliud hominis filius, alietas non est referenda ad
id de quo utrumque praedicatur, quod est unum suppositum utriusque
filiationis, sed ad id secundum quod praedicatur. Et ideo Augustinus
ibidem subiungit: aliud, inquam, pro distinctione substantiae, id
est naturae; non alius pro unitate personae.
Ad secundum dicendum quod de Christo praedicatur quidem divina
natura; sed humana natura de eo praedicari non potest, sicut nec de
Petro, cum quo est univoce homo. Unde non potest dici, quod
Christus sit duo, vel utrumque, quamvis sint duae naturae.
Suppositum autem humanae naturae praedicatur quidem de Christo; sed
non ponit in numerum cum supposito divinae naturae, ut ostensum est.
Unde relinquitur quod, cum Christus dicitur utrumque, intelligatur
materialiter. Sicut cum dicitur, paries et tectum sunt domus, quia
utrumque ad unam domum concurrit. Unde et Augustinus, in libro
contra Felicianum, dicit quod unus atque idem homo, et corpus dicitur
et animus. Vel potest dici quod hoc quod dicitur utrumque, referendum
est ad numerum nominum duas naturas significantium. Homo enim
Christus dicitur et Deus et homo, sicut et Deus verbum, dicitur
Deus et homo. Et hoc est quod dicitur utrumque Deus, propter
suscipientem Deum; quia scilicet hoc nomen Deus praedicatur et de
Deo et de homine; et utrumque homo, propter susceptum hominem, quia
hoc nomen homo de utroque praedicatur.
Ad tertium dicendum quod ad rationem hypostasis vel suppositi non
sufficit quod aliquid sit particulare in genere substantiae; sed
ulterius requiritur quod sit perfectum et in se subsistens, ut dictum
est.
Ad quartum dicendum quod univocatio et aequivocatio attenditur secundum
quod ratio nominis est eadem vel non eadem. Ratio autem nominis est
quam significat definitio; et ideo aequivocatio et univocatio secundum
significationem attenditur, et non secundum supposita. Et ideo hoc
nomen homo univoce dicitur de Christo et de Petro, quia utrobique
significat unam naturam, scilicet humanam, compositam ex anima et
corpore; sed in Christo supponit suppositum aeternum, quod non
supponit in Petro.
Ad quintum dicendum quod esse infinitum convenit supposito vel
hypostasi verbi Dei secundum divinam naturam; secundum vero humanam
naturam competit ei esse sub natura humana. Unde Dionysius dicit quod
intra nostram factus est naturam qui omnem ordinem, secundum omnem
naturam substantialiter excedit.
Ad sextum dicendum quod nomen speciei significat naturam, sicut et
nomen generis; unde si una species esset in diversis generibus,
sequeretur quod una natura esset duae naturae. Sed individuum importat
aliquid quod non pertinet ad naturam; et ideo non est contra rationem
individui, quod idem individuum sit suppositum duarum naturarum.
Ad septimum dicendum quod natura divina est omnino idem secundum rem
cum qualibet trium personarum; et ideo tres personae possunt dici esse
unum. Sed humana natura non est omnino idem secundum rem cum suo
supposito, et ideo non praedicatur de eo: et sic non potest Christus
dici esse duo propter duas naturas.
Ad octavum dicendum quod filius Dei habet commune cum patre divinam
naturam, non autem hypostasim vel personam; filius autem hominis non
habet commune cum Deo patre nec hypostasim nec naturam. Unde ex hoc
non sequitur quod inter filium Dei et filium hominis sit distinctio in
persona vel hypostasi, sed solum in natura.
Ad nonum dicendum quod natura humana assumpta a verbo Dei, in quantum
est individua, habet quod non possit esse in multis; et secundum hoc
dicitur incommunicabilis. Sed, ex hoc ipso quod est natura, habet
quod sit in aliquo supposito.
Ad decimum dicendum quod humana natura quamdiu est verbo unita, quia
non secundum se existit, non habet proprium suppositum vel hypostasim
praeter personam verbi. Sed si separaretur a verbo, haberet non solum
propriam hypostasim aut suppositum, sed etiam propriam personam; quia
iam per se existeret. Sicut etiam pars corporis continui, quamdiu est
indivisa a toto, est in potentia et non in actu; sed solum facta
divisione.
Ad undecimum dicendum quod in supposito includitur natura, non autem e
converso; et ideo non potuit assumi suppositum quin assumeretur
natura. Potuit enim e converso contingere.
Ad duodecimum dicendum quod unio animae et corporis in Christo ex hoc
ipso est dignior quam in nobis, quia non terminatur ad suppositum
creatum, sed ad suppositum aeternum verbi Dei.
Ad decimumtertium dicendum quod anima unitur corpori ut forma eius ad
constituendum humanam naturam, non sic autem unitur in Christo
divinitas humanitati; quia non est facta unio in natura, ut supra
dictum est. Et ideo non est similis ratio.
Ad decimumquartum dicendum quod propriorum accidentium aggregatio
sufficienter probat individuationem humanae naturae in Christo; non
autem quod habeat rationem suppositi vel hypostasis, quia non per se
existit.
Ad decimumquintum dicendum quod non est facta hoc modo unio humanae
naturae ad personam vel hypostasim verbi in Christo, ut adaequetur ei
quasi comprehendens ipsam, vel secundum aliquam proportionem certam a
persona verbi excedatur; quia adhuc manet persona verbi excedens
humanam naturam in infinitum. Qui tamen infinitus excessus non
excludit quin quodam ineffabili modo persona Dei humanam naturam sibi
copulaverit in unitatem hypostasis. Quinimmo infinita virtus
assumentis efficacius ad maiorem unionem operatur.
Ad decimumsextum dicendum quod generatio terminatur ad suppositum
quidem sicut quod generatur, ad naturam autem sicut ad id quod per
generationem accipitur; unde forma dicitur generationis terminus. Et
quia generationes et motus secundum terminos distinguuntur, inde est
quod Christi sunt duae nativitates secundum duas naturas, sed unum
nascens propter suppositi unitatem.
Ad decimumseptimum dicendum quod anima et corpus unita constituunt
suppositum et hypostasim, si per se existat quod ex utroque
componitur; quod in proposito non contingit.
Ad decimumoctavum dicendum quod Christus est simplex secundum divinam
naturam, compositus autem secundum naturam humanam, ut patet per
Dionysium I capite de divinis nominibus.
|
|