|
Et videtur quod sit duo neutraliter.
1. Dicit enim Augustinus in I Trinit.: quia forma Dei suscepit
formam hominis, utrumque est Deus, et utrumque homo. Sed in eo quod
est unum tantum non potest dici utrumque. Ergo Christus non est unum
tantum, sed duo.
2. Praeterea, sicut in tribus personis divinis est una natura, ita
in una persona Christi sunt duae naturae. Sed tres personae divinae
dicuntur unum propter unitatem naturae. Ergo Christus dicendus est
duo propter duas naturas.
3. Praeterea, Augustinus dicit contra Felicianum: aliud est
filius Dei, et aliud filius hominis. Sed ubicumque est aliud et
aliud, ibi sunt duo. Ergo Christus, secundum quod est filius Dei
et filius hominis, est duo.
4. Praeterea, illud quod est unum supposito, fit alterum ex seipso
successive propter diversum accidens; sicut Socrates senex a seipso
puero. Sed sicut differentia accidentalis facit alterum, ita
differentia substantialis facit aliud. Ergo si idem suppositum mutari
posset de una differentia substantiali in aliam esset aliud et aliud.
Pari ergo ratione, si idem suppositum habeat simul duas differentias
substantiales, simul erit aliud et aliud. Sed habere duas naturas,
est habere duas differentias substantiales: quia natura est unumquodque
informans specifica differentia, ut Boetius dicit in libro de duabus
naturis. Ergo Christus simul est aliud et aliud; et ita simul est
duo.
5. Praeterea, unumquodque est illud quod vere de eo praedicatur.
Sed aliud praedicat hoc nomen homo de Christo, et aliud hoc nomen
Deus: hoc enim praedicat utrumque nomen quod significat. Sicut enim
hoc nomen album nihil aliud significat quam qualitatem, secundum
philosophum; ita hoc nomen homo nihil aliud significat quam humanitatem
quae est aliud a divinitate, quam significat hoc nomen Deus. Ergo
Christus est aliud et aliud; et ita est duo.
6. Sed dicebat, quod hoc nomen homo in sui significatione includit
suppositum humanitatis, quod non est aliud a supposito divinitatis.
Et ideo Christus, secundum quod est Deus et homo, non est aliud et
aliud.- Sed contra, ad diversitatem aliquorum non requiritur quod
sint diversa secundum omne quod in eis est; sed sufficit si secundum
aliquid sunt diversa. Homo enim et asinus conveniunt quidem in
animali, sed differunt rationali et irrationali differentia. Ad hoc
ergo quod aliud praedicet hoc nomen homo de Christo et aliud hoc nomen
Deus, sufficit si natura significata sit alia et alia, quamvis sit
suppositum idem.
7. Praeterea, Christus, in quantum Deus, est aliud unum unitate
increata; in quantum autem est homo, est unum unitate creata. Sed
unitas creata et unitas increata sunt duae unitates. Ergo Christus
est duo.
8. Praeterea, sequitur: Christus est unum tantum; ergo est hoc et
non aliud. A destructione consequentis: sequitur, si non potest dici
quod Christus sit homo et non aliud, quod non possit dici quod
Christus sit unum tantum. Sed haec est falsa: Christus est homo
tantum. Ergo Christus est homo et aliud; et ita Christus est duo.
9. Praeterea, haec propositio, Christus est Deus et homo, est
propositio plures, cum sit de praedicato copulato. Sed omnis talis
propositio praedicat plura. Ergo Christus non est unum tantum, sed
plura.
10. Praeterea, secundum philosophum, in VIII Metaph., ex
pluribus quorum unum est in potentia et aliud non, non fit aliquid
unum, sed multa. Unde cum dico: homo est animal bipes, praedicatur
de homine aliquid unum; non autem cum dicitur, Socrates est albus
musicus. Sed humanitas et divinitas non se habent ut potentia et
actus. Ergo cum dicitur, Christus est Deus et homo, non ponitur
unum, sed multa; et ita Christus non est unum, sed duo.
11. Praeterea, suppositum dicitur id quod est subsistens. Sed
alia ratio subsistendi est filii hominis, et filii Dei. Ergo est
aliud et aliud suppositum; et ita Christus non est unum, sed duo.
12. Praeterea, differentia conducit ad pluralitatem. Sed maxima
differentia est inter humanam naturam et divinam. Ergo maxime
Christus est duo.
13. Praeterea, nihil unum potest participare incompossibiles
proprietates. Sed Christo conveniunt incompossibiles proprietates;
sicut esse aeternum et in tempore natum, infinitum et loco
circumscriptum, et alia huiusmodi. Ergo Christus non est unum, sed
duo.
14. Praeterea, Christus est homo. Homo autem est humanitas,
quia essentia rei est idem cum eo cuius est essentia, ut dicitur in
VII Metaph. Ergo Christus est sua humanitas. Est etiam
divinitas. Cum ergo humanitas non sit divinitas, sequitur quod
Christus non sit unum, sed duo.
1. Sed contra. Christus non est duae personae nec duae hypostases
nec duo supposita, ut ex praedictis patet; nec duae naturae, quia
humana natura non praedicatur de Christo. Ergo Christus non est
duo.
2. Praeterea, secundum Boetium de unitate et uno, unumquodque ideo
est, quia unum numero est. Si ergo Christus non sit unum, sequitur
quod non sit ens.
3. Praeterea, ea quae de se invicem praedicantur, non ponunt in
numerum. Sed homo et Deus de se invicem praedicantur in Christo.
Ergo Christus non est duo, secundum quod Deus et homo.
4. Praeterea, maior est unio divinae et humanae naturae in
Christo, quam unio accidentis et subiecti ut supra habitum est. Sed
accidens et subiectum sunt unum numero, secundum philosophum. Ergo
multo magis Christus est unum, secundum quod Deus et homo.
5. Praeterea, Athanasius dicit de Christo: licet Deus sit et
homo; non duo tamen, sed unus est Christus.
6. Praeterea, quod factum est unum, unum est; sicut quod factum
est album, est album. Sed secundum Hugonem, in libro de
sacramentis, verbum Dei est factum unum cum homine. Ergo Christus,
Deus et homo existens, est unum.
7. Praeterea, unitas est qua unumquodque dicitur unum. Sed post
unitatem Trinitatis maxime unitas est verbi incarnati. Ergo est
maxime unum.
Respondeo. Dicendum quod masculinum genus, quia est formatum,
consuevit ad personam referri; et ideo manifestum est quod Christus
non est duo masculine, sed unus: quia in Christo non sunt duae
personae, sed una. Quidam vero ponentes in Christo unam personam,
posuerunt in Christo duo supposita aut duas hypostases, unam filii
Dei, aliam filii hominis. Unde, licet non dicerent Christum esse
duo masculine propter unitatem personae, dicebant tamen ipsum esse duo
neutraliter, propter dualitatem suppositorum. Sed quia haec etiam
opinio repugnat fidei veritati ut supra habitum est; ideo, hac
opinione praetermissa, considerandum est utrum supposito quod in
Christo sit una hypostasis et unum suppositum, utrum Christus debeat
dici duo neutraliter, vel unum. Ad cuius evidentiam considerandum est
quod unum denominative dicitur quod habet unitatem, sicut album quod
habet albedinem, sive quod ei subiicitur. Et eadem ratione multa
denominative dicuntur a multitudine, et duo a dualitate. Quia vero
unum convertitur cum ente, sicut est esse accidentale et esse
substantiale, ita dicitur aliquid esse unum vel multa vel secundum
formam accidentalem, vel secundum substantialem. Secundum quidem
formas accidentales dicitur aliquid multa quod est subiectum diversis
formis accidentalibus vel successive vel simul. Successive quidem,
sicut Socrates sedens est alter a se stante; unde Socrates, in
quantum est prius stans et postea sedens, est multa successive. Simul
autem, sicut Socrates in quantum est albus et musicus est multa.
Quod enim animal bipes, quod praedicatur de Socrate, sit unum et non
multa, ex hoc contingit, quia unum eorum comparatur ad alterum ut
potentia ad actum, ut dicitur in VIII Metaph. Album autem et
musicum non sic se habent ad invicem; et ideo Socrates, in quantum
est albus et musicus, est multa, non quidem simpliciter, sed secundum
quid. Sicut et secundum accidentia dicitur aliquid esse secundum
quid, et non simpliciter. Secundum substantiam autem dicitur aliquid
unum et multa simpliciter sicut ens. Sed secundum philosophum, in V
Metaph., substantia secundum duos modos dicitur, scilicet:
suppositum, quod de alio non praedicatur; et forma, vel natura
speciei, quae de supposito praedicatur. Et haec quidem in creaturis
puris non sunt simul unum et multa. Non est enim una numero essentia
diversorum suppositorum, nec iterum invenitur in creaturis puris
aliquod unum suppositum habens duas naturales substantias. Sed hoc
singulare est in Christo; primum autem est singulare in tribus
personis divinis. Manifestum est ergo quod Christus potest dici
aliqualiter unum, quia est unum supposito; et aliqualiter multa, vel
duo, quia est habens duas naturas. Multo amplius quam Socrates, de
quo praedicatur unum, in quantum est unum subiecto; multa, in quantum
est album et musicum. Sed considerandum est, quid horum dicatur
simpliciter, et quid secundum quid. Sciendum est ergo, quod
simpliciter et proprie dicitur aliquid esse tale, quod est secundum
seipsum tale. Dicitur autem aliquid esse secundum seipsum tale, quod
est secundum totum, magis quam quod est secundum partem; quia pars non
est simpliciter idem toti. Ipsum autem cum sit reciprocum, est
relativum identitatis. Et ideo quod convenit alicui secundum totum,
magis convenit ei simpliciter quam quod convenit ei secundum partem.
Unde si aliquid natum sit convenire alicui secundum totum et partem,
si conveniat ei solum secundum partem, dicitur convenire ei secundum
quid, et non simpliciter. Sicut si dicatur Aethiops albus qui habet
albos dentes. Secus autem est de eo quod non est natum inesse nisi
secundum partem; sicut aliquis dicitur simpliciter Crispus, si habeat
capillos crispos. Manifestum est autem quod suppositum significatur
per modum totius, natura autem per modum partis formalis, ut ex
supradictis patet. Et ideo, cum unum et multa possint referri et ad
suppositum et ad naturam, manifestum est quod si aliquod unum
suppositum habeat plures naturas substantiales, erit unum simpliciter
et multa secundum quid. Cuius signum est; quia ea quae differunt
supposito et sunt unum in eo quod per se pertinet ad naturam, sunt
plura quidem simpliciter, sed unum genere vel specie. Et ideo, e
contrario, si unum suppositum habeat multas naturas, erit unum
simpliciter et multa secundum quid. Quia igitur Christus est unum
suppositum habens duas naturas, sequitur quod sit unum simpliciter, et
duo secundum quid.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Augustinus dicit, utrumque
Deus et utrumque homo, non est referendum ad dualitatem suppositi
secundum quam Christus simpliciter duo esse diceretur; sed ad
dualitatem naturarum per duo nomina significatarum, quae sunt Deus et
homo. Quia scilicet de Deo praedicantur humana et divina; et de
homine praedicantur etiam divina et humana.
Ad secundum dicendum quod unaquaeque divinarum personarum est omnino
idem secundum rem cum divina essentia, nec aliquid additur in persona
supra naturam divinam quod aliquam diversitatem substantialem faciat.
Et ideo per hoc quod in natura divina conveniunt tres personae, sunt
simpliciter unum. Non autem similiter se habet humana natura ad
divinam personam; unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod in Christo dicitur esse aliud filius
hominis, et aliud filius Dei, propter hoc quod aliam et aliam naturam
praedicat utrumque nomen; non propter hoc quod sit aliud et aliud
suppositum, ad quod sequeretur Christum esse simpliciter duo. Cum
enim suppositum humanum et divinum sint differentia, necesse esset
substantialiter differre.
Ad quartum dicendum quod diversae formae inhaerentes, sive in eodem
sive in diversis temporibus, non faciunt aliud simpliciter, si maneat
idem suppositum; sed solum propter suppositum; quando suppositum est
diversum.
Ad quintum dicendum quod in hoc nomine album intelligitur albedo, et
subiectum albedinis; sed albedo determinate, subiectum autem albedinis
indeterminate. Nam cum dicimus album, intelligimus aliquid albedine
informatum; non autem determinatur quid sit illud, sicut determinatur
forma. Similiter etiam cum dico hominem, vel aliquid aliud
substantialiter dictum, intelligitur habens humanitatem. Sed quia
aliquid determinatur ad speciem per suam essentiam vel naturam, non
autem per suum accidens; in hoc nomine homo determinate intelligitur id
quod est habens humanitatem, magis quam in hoc nomine album
intelligatur habens albedinem. Et quia id quod per nomen determinate
intelligitur est proprie nominis significatum; magis hoc nomen homo
significat suppositum humanitatis, quam hoc nomen album subiectum
albedinis. Quamvis nec hoc nomen homo significet humanitatis
suppositum, secundum quod est determinatum in sua singularitate; sed
solum secundum quod est determinatum in natura speciei. Quia ergo
suppositum humanae naturae et divinae in Christo, secundum quod
accipitur in sua singularitate discretum, est unum et idem in duabus
naturis determinatis; est quidem simpliciter unum secundum seipsum,
secundum quid autem duo, in quantum scilicet habet duas naturas.
Ad sextum dicendum quod ad hoc quod aliquid sit aliud, non oportet
quod secundum totum distinguatur, ad hoc tamen quod simpliciter sit
aliud, oportet quod distinguatur secundum seipsum.
Ad septimum dicendum quod ex hoc quod unitas creata non est unitas
increata, non potest concludi quod Christus sit duo; sed quod
subsistat in duplici unitate, sicut subsistit in duplici natura.
Ad octavum dicendum quod si Christus esset unum, quod est homo, et
non aliud quam homo; sequeretur quod esset unum omnino, id est et
secundum naturam et secundum suppositum. Per hoc autem quod Christus
est unum quod est homo, et aliud quod est Deus, sequitur quod sit duo
secundum naturam; non autem quod sit omnino et simpliciter duo,
propter unitatem suppositi.
Ad nonum dicendum quod illud de quo plura praedicantur in propositione
quae est de copulato praedicato, non oportet esse plura simpliciter;
alioquin Socrates esset plura simpliciter, si sit albus et musicus.
Et ideo non oportet, si Christus est Deus et homo, quod sit duo
simpliciter.
Ad decimum dicendum quod ex divina natura et humana non fit unum
secundum naturam. Concurrunt tamen in unum suppositum propter quod
Christus est unum.
Ad undecimum dicendum quod sicut non oportet quod Christus sit duo
filii, propter hoc quod alia ratione est natus a patre, et alia a
matre; ita etiam non oportet quod sit duo secundum suppositum, propter
diversam rationem subsistendi qua subsistit in quantum Deus et in
quantum homo.
Ad duodecimum dicendum quod maxima differentia quae est inter humanam
naturam et divinam, ostendit quod non potest esse una natura Dei et
hominis; non autem ex hoc sequitur quod non possit esse unum suppositum
utriusque naturae.
Ad decimumtertium dicendum quod nihil prohibet contrarias et
incompossibiles differentias inesse eidem secundum diversa: sicut homo
secundum animam est incorruptibilis, et secundum corpus corruptibilis.
Et ita etiam in Christo opposita quaedam conveniunt secundum humanam
et divinam naturam.
Ad decimumquartum dicendum quod haec est falsa, homo est humanitas;
non enim omnino idem significatur per utrumque. Quia, ut philosophus
dicit, in VII Metaph., quod quid est, id est essentia
uniuscuiusque, est idem cum eo quantum ad ea quae sunt per se, non
autem quantum ad ea quae sunt per accidens. Et ideo quidquid sit illud
cui potest aliquid accidere praeter naturam suae speciei, non est
omnino idem cum sua essentia. Homini autem multa accidunt praeter
essentiam speciei. Unde patet quod non est omnino idem homo et
humanitas; nam humanitas dicitur qua aliquis est homo, et sic in sua
significatione includit sola ea quae pertinent ad essentiam speciei.
Homo autem dicitur qui habet humanitatem, in quo etiam multa sunt alia
praeter essentiam speciei.
|
|