|
Et videtur quod non.
1. In Christo enim est esse divinum et humanum; quae non possunt
esse unum, quia esse non dicitur univoce de Deo et creaturis. Ergo
in Christo non est tantum unum esse, sed duo.
2. Praeterea, cuilibet formae respondet suum esse: aliud enim est
esse album, et aliud esse hominem. Sed in Christo sunt duae formae;
quia, cum in forma Dei esset, formam servi accepit, ut dicitur
Philipp. II, non tamen formam Dei deposuit. Ergo in Christo est
duplex esse.
3. Praeterea, secundum philosophum, in II de anima, vivere
viventibus est esse. Sed in Christo est duplex vita; scilicet
humana, quae fuit privata per mortem; et divina, quae per mortem
privari non potuit. Ergo in Christo non est tantum unum esse, sed
duo.
Sed contra, quidquid est unum simpliciter est unum secundum esse.
Sed Christus est unum simpliciter, ut supra habitum est. Ergo in eo
est unum esse.
Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis est quodammodo eadem ratio
et praemissae; quia ex eodem dicitur aliquid esse unum, et ens. Esse
enim proprie et vere dicitur de supposito subsistente. Accidentia enim
et formae non subsistentes dicuntur esse, in quantum eis aliquid
subsistit; sicut albedo dicitur ens, in quantum ea est aliquid album.
Considerandum est autem, quod aliquae formae sunt quibus est aliquid
ens non simpliciter, sed secundum quid; sicut sunt omnes formae
accidentales. Aliquae autem formae sunt quibus res subsistens
simpliciter habet esse; quia videlicet constituunt esse substantiale
rei subsistentis. In Christo autem suppositum subsistens est persona
filii Dei, quae simpliciter substantificatur per naturam divinam, non
autem simpliciter substantificatur per naturam humanam. Quia persona
filii Dei fuit ante humanitatem assumptam, nec in aliquo persona est
augmentata, seu perfectior, per naturam humanam assumptam.
Substantificatur autem suppositum aeternum per naturam humanam, in
quantum est hic homo. Et ideo sicut Christus est unum simpliciter
propter unitatem suppositi, et duo secundum quid propter duas naturas,
ita habet unum esse simpliciter propter unum esse aeternum aeterni
suppositi. Est autem et aliud esse huius suppositi, non in quantum
est aeternum, sed in quantum est temporaliter homo factum. Quod
esse, etsi non sit esse accidentale - quia homo non praedicatur
accidentaliter de filio Dei, ut supra habitum est - non tamen est
esse principale sui suppositi, sed secundarium. Si autem in Christo
essent duo supposita, tunc utrumque suppositum haberet proprium esse
sibi principale. Et sic in Christo esset simpliciter duplex esse.
Ad primum ergo dicendum quod esse humanae naturae non est esse
divinae. Nec tamen simpliciter dicendum est quod Christus sit duo
secundum esse; quia non ex aequo respicit utrumque esse suppositum
aeternum. Et similiter etiam dicendum est ad alia.
|
|