|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Dionysius: Deo homine facto, nova quadam Dei et
hominis operatione conversatus est. Non autem esset nova operatio Dei
et hominis, nisi esset una et eadem operatio utriusque. Ergo in
Christo est una operatio Dei et hominis.
2. Praeterea, quae concurrunt ad eamdem operationem, non
diversificant operationem. Sed divinitas et humanitas in Christo
concurrunt ad eamdem operationem. Sicut ad sanationem leprosi
concurrit divina virtus et carnis tactus.
3. Praeterea, actio procedit ab agente per aliquod principium
actionis, sicut calefactio ab igne per calorem. Ergo oportet quod
multitudo et unitas actionis consideretur, vel ex parte agentis, vel
ex parte principii quo agens agit. Sed numerus actionum in Christo
non accipitur secundum principium quo agens agit; quia sic essent multo
plures actiones Christi quam duae, secundum diversitatem potentiarum
animae. Est ergo dicendum quod sit una actio in Christo propter unum
suppositum agens.
4. Praeterea, principalis agentis et organi est una et eadem actio:
sicut secare est actio carpentarii et serrae. Sed humanitas in
Christo fuit organum divinitatis in Christo, sicut dicit Damascenus
in III libro. Ergo una et eadem est actio humanitatis et
divinitatis in Christo.
5. Praeterea, suppositorum est agere. In Christo autem non est
aliud suppositum nisi suppositum aeternum, de quo non potest dici quod
agat virtute naturae humanae; quia sic acciperet aliquid ab humana
natura, et haberet esse et actualitatem per humanam naturam. Quia
unumquodque agit in quantum est ens actu. Ergo nulla actio est in
Christo nisi quae fit virtute divinae naturae. Non sunt ergo duae
actiones in Christo secundum duas naturas, scilicet divinam et
humanam.
6. Praeterea, suppositum coniunctius est naturae divinae quam
operatio. Sed humana natura in Christo non habet proprium suppositum
propter unionem ad divinam. Ergo multo minus habet propriam
operationem. Non ergo in Christo sunt duae operationes.
7. Praeterea, operationes sunt coniuncti; unde philosophus dicit in
I de anima, quod qui dixerit animam intelligere, simile est ac si
dixerit eam texere vel aedificare. Sed Christi est una persona, in
qua coniuncta est humanitas divinitati. Ergo in Christo est una
tantum operatio.
8. Praeterea, prima et praecipua operatio intellectualis naturae est
ipsum intelligere. Sed intelligere non est operatio in exteriorem
naturam transiens, sed in ipso agente manens. Agere autem est
suppositi. In Christo autem est unum tantum suppositum increatum,
quod est simplex. Cum ergo in uno simplici non possit esse duplex
intelligere, videtur quod in Christo non possint esse duae
intellectuales operationes.
9. Praeterea, operatio cuiuslibet rei sequitur proprietatem ipsius.
Sed secundum Damascenum, duae naturae in Christo communicant sibi
sua idiomata, id est suas proprietates, propter unitatem suppositi.
Ergo pari ratione est ibi communicatio operationum; et ita non sunt
distinctae operationes secundum distinctionem naturarum.
10. Praeterea, omnes operationes in uno homine reducuntur ad unum
primum principium, scilicet ad voluntatem, quae movet alias omnes
potentias ad agendum. Sed similiter in Christo est ponere unum primum
principium, scilicet divinitatem, a qua eius humanitas movebatur; et
ita operationes humanitatis referuntur in ipso ad divinitatem sicut ad
primum principium. Ergo in Christo est una tantum operatio.
11. Praeterea, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita
Deus et homo unus est Christus, ut Athanasius dicit. Sed operatio
corporis humani, vel animae rationalis, dicitur operatio humana.
Ergo operatio tam divinitatis quam humanitatis Christi debet dici
operatio Christiana; et sic non erit in Christo nisi una operatio,
sicut est unus Christus.
12. Praeterea, omnis operatio procedit ab aliqua forma vel
virtute. Sed agens principale non dat aliquam formam vel virtutem
instrumento. Ergo instrumentum non habet aliquam operationem in
quantum est instrumentum. Sed humana natura in Christo fuit organum
divinitatis, ut Damascenus dicit. Ergo humana natura in Christo non
habet aliquam operationem. Sic ergo in Christo est una tantum
operatio divinitatis.
13. Praeterea, actio informat agentem. In Christo autem est
tantum unum suppositum, scilicet aeternum, quod non potest informari
operatione creata. Cum igitur agere sit suppositi, videtur quod in
Christo non sit aliqua operatio creata; et ita est ibi una tantum
increata operatio.
14. Praeterea, unius una est operatio. Sed Christus est unum
simpliciter loquendo, ut supra dictum est. Ergo in Christo est una
tantum operatio.
1. Sed contra. Est quod in sententia sextae synodi dicitur: duas
naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse et
inseparabiliter in eodem domino Iesu Christo vero Deo nostro
glorificamus, hoc est divinam et humanam operationem.
2. Praeterea, Damascenus dicit in III libro: duas actiones
dicimus in domino Iesu Christo: habet enim ut patri
consubstantialis, divinam actionem; et ut homo factus, humanae
naturae actionem.
3. Praeterea, sicut in Trinitate est una natura in tribus
personis, ita in Christo sunt duae naturae in una persona. Sed
totius Trinitatis est una operatio propter unitatem naturae. Ergo in
Christo sunt duae operationes propter dualitatem naturarum.
4. Praeterea, Boetius dicit in libro de duabus naturis quod natura
est quae agere et pati potest; et ita actio sequitur naturam. Sed in
Christo sunt duae naturae. Ergo etiam duae actiones.
5. Praeterea, operatio sequitur virtutem; virtus autem essentiam,
quae est natura rei. Ubi ergo sunt duae naturae, sunt duae virtutes,
et per consequens duae operationes. Et sic in Christo non est una
tantum operatio, sed duae.
Respondeo. Dicendum quod unitas et pluralitas actionis potest ex
duobus considerari. Uno modo, ex parte subiecti agentis: et ex hoc
consideratur unitas seu pluralitas actionis secundum numerum. Sicut et
quodlibet aliud accidens habet numeralem unitatem vel pluralitatem ex
parte subiecti. Haec enim visio vel auditio Socratis est alia numero
a visione vel auditione Platonis. Alio modo, potest considerari
unitas vel pluralitas actionis ex parte principii quo agens operatur;
et ex hoc actio dicitur esse una vel plures secundum speciem. Sicut
visio et auditio sunt operationes specie differentes. Procedit enim
actio ab agente secundum rationem virtutis qua agit. Nec obstat quod
actiones recipiunt speciem secundum obiecta; quia determinatae virtutes
determinata obiecta respiciunt. Considerandum tamen quod, si virtus
quae est actionis principium, ab alia superiori virtute moveatur,
operatio ab ipsa procedens non solum est actio, sed etiam passio; in
quantum scilicet procedit a virtute quae a superiori movetur. In
homine autem omnes virtutes sensitivae partis moventur quodammodo a
voluntate sicut a quodam primo principio. Et ideo et audire et videre
et imaginari et concupiscere et irasci non tantum sunt actiones, sed
etiam quaedam passiones procedentes a motione voluntatis; in quantum
scilicet homo ex propria voluntate ad praedicta progreditur. Et ideo,
licet in uno homine secundum diversas potentias et habitus videantur
esse plures actiones specie differentes; tamen, quia omnes procedunt
ab una prima actione voluntatis, dicitur esse una actio unius hominis.
Sicut si unus artifex per multa instrumenta operaretur, una eius
operatio diceretur. Secundum ergo hunc modum aliqui posuerunt quod in
Christo est una tantum operatio, eo quod humana natura in eo divinae
operationi subiicitur, et ab eo movetur. Et sic actio humanae naturae
in comparatione ad divinam magis habet rationem passionis. Unde
propter virtutem divinae actionis dicebant in Christo esse unam tantum
actionem. Sed hoc irrationabiliter dicebatur, duplici ratione.
Primo quidem, quia quaecumque virtus non habet dominium sui actus,
sic a superiori movetur, quod ipsa non agit, sed potius agitur. Unde
et philosophus dicit, IV Ethic., quod sensus non est alicuius
actionis principium. Sed virtus quae habet dominium sui actus,
scilicet voluntas, sic movetur a superiori, scilicet a Deo, quod non
solum agitur, sed etiam agit. Et quia in Christo secundum humanam
naturam est creata potentia voluntatis sicut et intellectus creatus,
cum nihil ei desit eorum quae pertinent ad perfectionem naturae
humanae, consequens est quod motus voluntatis humanae in Christo,
actio sit et non solum passio. Alioquin secundum humanam naturam
mereri non potuisset. Secundo, quia operatio alicuius speciem et
unitatem habet a primo principio pertinente ad eamdem naturam. Sicut
voluntas, a qua habent unitatem omnes actiones humanae, est quoddam
principium intrinsecum humanae naturae. Non autem aliquae actiones
habent unitatem ex hoc quod reducuntur in aliquod primum principium
alterius naturae; alioquin sequeretur quod omnium rerum esset actio
una, quia est unum primum principium movens omnia, scilicet Deus.
Sic igitur, etsi humana natura in Christo moveatur a divina, quia
tamen sunt duae naturae distinctae, necesse est etiam quod sint duae
actiones. Quia igitur ex hoc quod aliquis ponit unam actionem in
Christo, sequitur quod sit ibi una sola natura et una sola voluntas.
Ideo haec positio est tamquam haeretica in sexta synodo condemnata.
Ad primum ergo dicendum est quod operatio Christi secundum humanitatem
dicitur theandrica, id est deivirilis, in quantum humanitas Christi
agebat in virtute divina. Et ex hoc actio humanitatis erat salutaris,
sicut instrumentum agit in virtute agentis. Et pro tanto dicitur nova
actio facta, quia de novo factum est quod humanitas Christi est
instrumentum divinitati coniunctum in unitate personae; non autem ita
quod ex duabus actionibus sit una compositio.
Ad secundum dicendum quod divinitas et humanitas Christi concurrebant
ad eamdem operationem inconfuse. Quia utraque natura, ut in epistola
Leonis Papae dicitur, agebat quod est sibi proprium cum communione
naturae alterius. Puta quod divina virtus sanabat leprosum coexistente
tactu humani corporis, qui sortiebatur efficaciam ex virtute divina.
Ad tertium dicendum quod in Christo omnes actiones ad humanam naturam
pertinentes reducuntur in unam actionem propter unitatem connaturalis
principii, scilicet voluntatis. Non est autem eadem ratio de
humanitate et divinitate, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod humana natura in Christo non est tale
instrumentum quod solum agatur; sed quod etiam est principium
actionis, in quantum habet dominium sui actus.
Ad quintum dicendum quod aliquid agit virtute alterius dupliciter; uno
modo in quantum movetur a virtute illius, sicut calor naturalis agit in
virtute animae; alio modo in quantum aliquod agens utitur virtute
alicuius instrumenti, sicut anima videt virtute oculi. Et hoc modo
suppositum aeternum agebat virtute humanae naturae.
Ad sextum dicendum quod suppositum est quod est ab aliis distinctum;
et ideo si natura humana haberet per se suppositum, repugnaret unioni
personali. Operatio autem non importat rationem alicuius
distinctionis; et ideo ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum quod operationes sunt coniuncti ex pluribus
convenientibus in unam naturam. Talis autem non est coniunctio
divinitatis in Christo. Unde ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum quod ipsum intelligere est intrinsecum
intellectui. Sunt autem in Christo duo intellectus, scilicet creatus
et increatus. Et ideo etiam est ibi duplex intelligere.
Ad nonum dicendum quod in Christo est communicatio idiomatum. Non
quod sit aliqua proprietatum naturalium confusio, sed quia proprietates
utriusque naturae dicuntur de eodem supposito. Et eadem est
communicatio operationum, quia est idem suppositum cui attribuitur
eadem operatio, divina et humana.
Ad decimum dicendum quod voluntas est principium connaturale aliis
potentiis animae; non autem divinitas est connaturalis humanitati;
unde non est similis ratio.
Ad undecimum dicendum quod illa similitudo Athanasii attenditur
quantum ad unitatem personae, non quantum ad unitatem naturae. Anima
enim et corpus conveniunt in unam personam et in unam naturam; et ideo
dicitur una operatio humana. Divina autem natura et humana conveniunt
in unam personam, sed non in unam naturam et per consequens in unam
actionem.
Ad duodecimum dicendum quod agens non semper dat instrumento novam
formam vel virtutem quiescentem in ipso. Et tamen instrumentum, in
quantum movetur ab agente, consequitur quamdam intentionalem virtutem
per influxum agentis, qui per instrumentum transit in effectum.
Ad decimumtertium dicendum, quod sicut visio informat hominem mediante
oculo, ita etiam actio creata informat suppositum aeternum mediante
natura humana.
Ad decimumquartum dicendum quod Christus est unus simpliciter propter
suppositum; sunt tamen in eo duae naturae; et ideo Christus est unum
agens, sed sunt in eo duae actiones.
|
|