|
Sicut omnes homines naturaliter scire desiderant veritatem, ita
naturale desiderium inest hominibus fugiendi errores, et eos cum
facultas adfuerit confutandi. Inter alios autem errores indecentior
videtur esse error quo circa intellectum erratur, per quem nati sumus
devitatis erroribus cognoscere veritatem. Inolevit siquidem iam dudum
circa intellectum error apud multos, ex dictis Averrois sumens
originem, qui asserere nititur intellectum quem Aristoteles possibilem
vocat, ipse autem inconvenienti nomine materialem, esse quamdam
substantiam secundum esse a corpore separatam, nec aliquo modo uniri ei
ut formam; et ulterius quod iste intellectus possibilis sit unus omnium
hominum. Contra quae iam pridem plura conscripsimus; sed quia
errantium impudentia non cessat veritati reniti, propositum nostrae
intentionis est iterato contra eumdem errorem conscribere aliqua,
quibus manifeste praedictus error confutetur. Nec id nunc agendum est
ut positionem praedictam in hoc ostendamus esse erroneam quia repugnat
veritati fidei Christianae. Hoc enim satis in promptu cuique apparere
potest. Subtracta enim ab hominibus diversitate intellectus, qui
solus inter animae partes incorruptibilis et immortalis apparet,
sequitur post mortem nihil de animabus hominum remanere nisi unicam
intellectus substantiam; et sic tollitur retributio praemiorum et
paenarum et diversitas eorumdem. Intendimus autem ostendere positionem
praedictam non minus contra philosophiae principia esse, quam contra
fidei documenta. Et quia quibusdam, ut dicunt, in hac materia verba
Latinorum non sapiunt, sed Peripateticorum verba sectari se dicunt,
quorum libros numquam in hac materia viderunt, nisi Aristotelis qui
fuit sectae Peripateticae institutor; ostendemus primo positionem
praedictam eius verbis et sententiae repugnare omnino.
|
|