|
Nunc autem considerare oportet quid alii Peripatetici de hoc ipso
senserunt. Et accipiamus primo verba Themistii in commento de anima,
ubi sic dicit: intellectus iste quem dicimus in potentia (...)
magis est animae connaturalis (scil. quam agens); dico autem non
omni animae, sed solum humanae. Et sicut lumen potentia visui et
potentia coloribus adveniens, actu quidem visum fecit et actu colores,
ita et intellectus iste qui actu (...) non solum ipsum actu
intellectum fecit, sed et potentia intelligibilia actu intelligibilia
ipse instituit. Et post pauca concludit: quam igitur rationem habet
ars ad materiam, hanc et intellectus factivus ad eum qui in potentia
(...) propter quod et in nobis est intelligere quando volumus.
Non enim est ars materiae exterioris (...) sed investitur toti
potentia intellectui qui factivus; ac si utique aedificator lignis et
aerarius aeri non ab extrinseco existeret, per totum autem ipsum
penetrare potens erit. Sic enim et qui secundum actum intellectus
intellectui potentia superveniens, unum fit cum ipso. Et post pauca
concludit: non igitur sumus aut qui potentia intellectus, aut qui
actu. Si quidem igitur in compositis omnibus ex eo quod potentia et ex
eo quod actu, aliud est hoc et aliud est esse huic, aliud utique erit
ego et mihi esse. Et ego quidem est compositus intellectus ex potentia
et actu, mihi autem esse ex eo quod actu est. Quare et quae meditor
et quae scribo, scribit quidem intellectus compositus ex potentia et
actu, scribit autem non qua potentia sed qua actu; operari enim inde
sibi derivatur. Et post pauca adhuc manifestius: sicut igitur aliud
est animal et aliud animali esse, animali autem esse est ab anima
animalis, sic et aliud quidem ego, aliud autem mihi esse. Esse
igitur mihi ab anima, et hac non omni. Non enim a sensitiva, materia
enim erat phantasiae. Neque rursum a phantastica, materia enim erat
potentia intellectus. Neque eius qui potentia intellectus, materia
enim est factivi. A solo igitur factivo est mihi esse. Et post pauca
subdit: et usque ad hunc progressa natura cessavit, tanquam nihil
habens alterum honoratius, cui faceret ipsum subiectum. Nos itaque
sumus activus intellectus. Et postea reprobans quorundam opinionem
dicit: cum praedixisset (scil. Aristoteles) in omni natura hoc
quidem materiam esse, hoc autem quod materiam movet aut perficit,
necesse ait et in anima existere has differentias, et esse aliquem hunc
talem intellectum in omnia fieri, hunc talem in omnia facere. In
anima enim ait esse talem intellectum et animae humanae velut quamdam
partem honoratissimam. Et post pauca dicit: ex eadem etiam littera
hoc contingit confirmare, quod putat (scil. Aristoteles) aut nostri
aliquid esse activum intellectum, aut nos. Patet igitur ex praemissis
verbis Themistii, quod non solum intellectum possibilem, sed etiam
agentem partem animae humanae esse dicit, et Aristotelem ait hoc
sensisse; et iterum, quod homo est id quod est, non ex anima
sensitiva, ut quidam mentiuntur, sed ex parte intellectiva et
principaliori. Et Theophrasti quidem libros non vidi, sed eius verba
introducit Themistius in commento, quae sunt talia, sic dicens:
melius est autem et dicta Theophrasti proponere de intellectu potentia
et de eo qui actu. De eo igitur qui potentia haec ait: intellectus
autem qualiter a foris existens et tanquam superpositus, tamen
connaturalis? Et quae natura ipsius? Hoc quidem enim nihil esse
secundum actum, potentia autem omnia bene, sicut et sensus. Non enim
sic accipiendum est ut neque sit ipse, litigiosum est enim, sed ut
subiectam quamdam potentiam, sicut et in materialibus. Sed hoc a
foris igitur, non ut adiectum, sed ut in prima generatione
comprehendens ponendum. Sic igitur Theophrastus, cum quaesivisset
duo: primo quidem, quomodo intellectus possibilis sit ab extrinseco,
et tamen nobis connaturalis; et secundo, quae sit natura intellectus
possibilis; respondet primo ad secundum: quod est in potentia omnia,
non quidem sicut nihil existens, sed sicut sensus ad sensibilia. Et
ex hoc concludit responsionem primae quaestionis, quod non intelligitur
sic esse ab extrinseco, quasi aliquid adiectum accidentaliter vel
tempore praecedente, sed a prima generatione, sicut continens et
comprehendens naturam humanam. Quod autem Alexander intellectum
possibilem posuerit esse formam corporis, etiam ipse Averroes
confitetur, quamvis, ut arbitror, perverse verba Alexandri
acceperit, sicut et verba Themistii praeter eius intellectum assumit.
Nam quod dicit, Alexandrum dixisse intellectum possibilem non esse
aliud quam praeparationem, quae est in natura humana, ad intellectum
agentem et ad intelligibilia: hanc praeparationem nihil aliud
intellexit, quam potentiam intellectivam quae est in anima ad
intelligibilia. Et ideo dixit eam non esse virtutem in corpore, quia
talis potentia non habet organum corporale, et non ex ea ratione, ut
Averroes impugnat, secundum quod nulla praeparatio est virtus in
corpore. Et ut a Graecis ad Arabes transeamus, primo manifestum est
quod Avicenna posuit intellectum virtutem animae quae est forma
corporis. Dicit enim sic in suo libro de anima: intellectus activus
(i. e. practicus) eget corpore et virtutibus corporalibus ad omnes
actiones suas. Contemplativus autem intellectus eget corpore et
virtutibus eius, sed nec semper nec omnino. Sufficit enim ipse sibi
per seipsum. Nihil autem horum est anima humana; sed anima est id
quod habet has virtutes et, sicut postea declarabimus, est substantia
solitaria, i. e. per se, quae habet aptitudinem ad actiones, quarum
quaedam sunt quae non perficiuntur nisi per instrumenta et per usum
eorum ullo modo; quaedam vero sunt, quibus non sunt necessaria
instrumenta aliquo modo. Item, in prima parte dicit quod anima humana
est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis, secundum quod
attribuitur ei agere actiones electione deliberationis, et adinvenire
meditando, et secundum hoc quod apprehendit universalia. Sed verum
est quod postea dicit et probat quod anima humana, secundum id quod est
sibi proprium, i. e. secundum vim intellectivam, non sic se habet ad
corpus ut forma, nec eget ut sibi praeparetur organum. Deinde
subiungenda sunt verba Algazelis sic dicentis: cum commixtio
elementorum fuerit pulchrioris et perfectioris aequalitatis, qua nihil
possit inveniri subtilius et pulchrius (...) tunc fiet apta ad
recipiendum a datore formarum formam pulchriorem formis aliis, quae est
anima hominis. Huius vero animae humanae duae sunt virtutes: una
operans et altera sciens, quam vocat intellectum, ut ex consequentibus
patet. Et tamen postea multis argumentis probat, quod operatio
intellectus non fit per organum corporale. Haec autem praemisimus,
non quasi volentes ex philosophorum auctoritatibus reprobare
suprapositum errorem, sed ut ostendamus, quod non soli Latini,
quorum verba quibusdam non sapiunt, sed etiam Graeci et Arabes hoc
senserunt, quod intellectus sit pars vel potentia seu virtus animae
quae est corporis forma. Unde miror ex quibus Peripateticis hunc
errorem se assumpsisse glorientur, nisi forte quia minus volunt cum
ceteris Peripateticis recte sapere, quam cum Averroe oberrare, qui
non tam fuit Peripateticus, quam philosophiae Peripateticae
depravator.
|
|