|
His igitur consideratis, quantum ad id quod ponunt intellectum non
esse animam quae est nostri corporis forma, neque partem ipsius, sed
aliquid secundum substantiam separatum; considerandum restat de hoc
quod dicunt intellectum possibilem esse unum in omnibus. Forte enim de
agente hoc dicere, aliquam rationem haberet, et multi philosophi hoc
posuerunt. Nihil enim inconveniens videtur sequi, si ab uno agente
multa perficiantur, quemadmodum ab uno sole perficiuntur omnes
potentiae visivae animalium ad videndum; quamvis etiam hoc non sit
secundum intentionem Aristotelis, qui posuit intellectum agentem esse
aliquid in anima, unde comparavit ipsum lumini. Plato autem ponens
intellectum unum separatum, comparavit ipsum soli, ut Themistius
dicit. Est enim unus sol, sed plura lumina diffusa a sole ad
videndum. Sed quidquid sit de intellectu agente, dicere intellectum
possibilem esse unum omnium hominum, multipliciter impossibile
apparet. Primo quidem, quia si intellectus possibilis est quo
intelligimus, necesse est dicere quod homo singularis intelligens vel
sit ipse intellectus, vel intellectus formaliter ei inhaereat, non
quidem ita quod sit forma corporis, sed quia est virtus animae quae est
forma corporis. Si quis autem dicat quod homo singularis est ipse
intellectus, consequens est quod hic homo singularis non sit alius ab
illo homine singulari, et quod omnes homines sint unus homo, non
quidem participatione speciei, sed secundum unum individuum. Si vero
intellectus inest nobis formaliter, sicut iam dictum est, sequitur
quod diversorum corporum sint diversae animae. Sicuti enim homo est ex
corpore et anima, ita hic homo, ut Callias aut Socrates, ex hoc
corpore et ex hac anima. Si autem animae sunt diversae, et
intellectus possibilis est virtus animae qua anima intelligit, oportet
quod differat numero; quia nec fingere possibile est quod diversarum
rerum sit una numero virtus. Si quis autem dicat quod homo intelligit
per intellectum possibilem sicut per aliquid sui, quod tamen est pars
eius, non ut forma sed sicut motor; iam ostensum est supra quod hac
positione facta, nullo modo potest dici quod Socrates intelligat.
Sed demus quod Socrates intelligat per hoc quod intellectus
intelligit, licet intellectus sit solum motor, sicut homo videt per
hoc quod oculus videt; et, ut similitudinem sequamur, ponatur quod
omnium hominum sit unus oculus numero: inquirendum restat, utrum omnes
homines sint unus videns vel multi videntes. Ad cuius veritatis
inquisitionem considerare oportet quod aliter se habet de primo
movente, et aliter de instrumento. Si enim multi homines utantur uno
et eodem instrumento numero, dicentur multi operantes; puta, cum
multi utuntur una machina ad lapidis proiectionem vel elevationem. Si
vero principale agens sit unum, quod utatur multis ut instrumentis,
nihilominus operans est unum, sed forte operationes diversae propter
diversa instrumenta; aliquando autem et operatio una, etsi ad eam
multa instrumenta requirantur. Sic igitur unitas operantis attenditur
non secundum instrumenta, sed secundum principale quod utitur
instrumentis. Praedicta ergo positione facta, si oculus esset
principale in homine, qui uteretur omnibus potentiis animae et partibus
corporis quasi instrumentis, multi habentes unum oculum essent unus
videns. Si vero oculus non sit principale hominis, sed aliquid sit eo
principalius quod utitur oculo, quod diversificaretur in diversis,
essent quidem multi videntes sed uno oculo. Manifestum est autem quod
intellectus est id quod est principale in homine, et quod utitur
omnibus potentiis animae et membris corporis tanquam organis; et
propter hoc Aristoteles subtiliter dixit quod homo est intellectus vel
maxime. Si igitur sit unus intellectus omnium, ex necessitate
sequitur quod sit unus intelligens, et per consequens unus volens, et
unus utens pro suae voluntatis arbitrio omnibus illis secundum quae
homines diversificantur ad invicem. Et ex hoc ulterius sequitur quod
nulla differentia sit inter homines quantum ad liberam voluntatis
electionem, sed eadem sit omnium, si intellectus, apud quem solum
residet principalitas et dominium utendi omnibus aliis, est unus et
indivisus in omnibus: quod est manifeste falsum et impossibile.
Repugnat enim his quae apparent, et destruit totam scientiam moralem
et omnia quae pertinent ad conversationem civilem, quae est hominibus
naturalis, ut Aristoteles dicit. Adhuc, si omnes homines
intelligunt uno intellectu, qualitercumque eis uniatur, sive ut forma
sive ut motor, de necessitate sequitur quod omnium hominum sit unum
numero ipsum intelligere quod est simul et respectu unius
intelligibilis: puta, si ego intelligo lapidem et tu similiter,
oportebit quod una et eadem sit intellectualis operatio et mei et tui.
Non enim potest esse eiusdem activi principii, sive sit forma sive
motor, respectu eiusdem obiecti, nisi una numero operatio eiusdem
speciei in eodem tempore; quod manifestum est ex his quae philosophus
declarat in quinto Physic. Unde si essent multi homines habentes unum
oculum, omnium visio non esset nisi una respectu eiusdem obiecti in
eodem tempore. Similiter ergo, si intellectus sit unus omnium,
sequitur quod omnium hominum idem intelligentium eodem tempore, sit una
actio intellectualis tantum; et praecipue cum nihil eorum, secundum
quae ponuntur homines differre ab invicem, communicet in operatione
intellectuali. Phantasmata enim praeambula sunt actioni intellectus,
sicut colores actioni visus: unde per eorum diversitatem non
diversificaretur actio intellectus, maxime respectu unius
intelligibilis, secundum quae tamen ponunt diversificari scientiam
huius a scientia alterius, in quantum hic intelligit ea quorum
phantasmata habet, et ille alia quorum phantasmata habet. Sed in
duobus qui idem sciunt et intelligunt, ipsa operatio intellectualis per
diversitatem phantasmatum nullatenus diversificari potest. Adhuc autem
ostendendum est quod haec positio manifeste repugnat dictis
Aristotelis. Cum enim dixisset de intellectu possibili, quod est
separatus et quod est in potentia omnia, subiungit quod cum sic singula
fiat (scil. in actu), ut sciens dicitur qui secundum actum, i. e.
hoc modo sicut scientia est actus, et sicut sciens dicitur esse in actu
in quantum habet habitum. Unde subdit: hoc autem confestim accidit
cum possit operari per seipsum. Est quidem igitur et tunc potentia
quodammodo, non tamen similiter sicut ante addiscere aut invenire. Et
postea, cum quaesivisset si intellectus simplex est et impassibile et
nulli nihil habet commune, sicut dixit Anaxagoras, quomodo
intelliget, si intelligere pati aliquid est? Et ad hoc solvendum
respondet dicens quod potentia quodammodo est intelligibilia
intellectus, sed actu nihil antequam intelligat. Oportet autem sic
sicut in tabula nihil est actu scriptum; quod quidem accidit in
intellectu. Est ergo sententia Aristotelis quod intellectus
possibilis ante addiscere aut invenire est in potentia, sicut tabula in
qua nihil est actu scriptum; sed post addiscere et invenire est actu
secundum habitum scientiae, quo potest per seipsum operari, quamvis et
tunc sit in potentia ad considerare in actu. Ubi tria notanda sunt.
Primum, quod habitus scientiae est actus primus ipsius intellectus
possibilis, qui secundum hunc fit actu et potest per seipsum operari.
Non autem scientia est solum secundum phantasmata illustrata, ut
quidam dicunt, vel quaedam facultas quae nobis acquiritur ex frequenti
meditatione et exercitio, ut continuemur cum intellectu possibili per
nostra phantasmata. Secundo, notandum est quod ante nostrum addiscere
et invenire ipse intellectus possibilis est in potentia, sicut tabula
in qua nihil est scriptum. Tertio, quod per nostrum addiscere seu
invenire, ipse intellectus possibilis fit actu. Haec autem nullo modo
possunt stare, si sit unus intellectus possibilis omnium qui sunt et
erunt et fuerunt. Manifestum est enim quod species conservantur in
intellectu est enim locus specierum, ut supra philosophus dixerat; et
iterum scientia est habitus permanens. Si ergo per aliquem
praecedentium hominum factus est in actu secundum aliquas species
intelligibiles, et perfectus secundum habitum scientiae, ille habitus
et illae species in eo remanent. Cum autem omne recipiens sit
denudatum ab eo quod recipit, impossibile est quod per meum addiscere
aut invenire, illae species acquirantur in intellectu possibili. Etsi
enim aliquis dicat, quod per meum invenire intellectus possibilis
secundum aliquid fiat in actu de novo, puta si ego aliquid
intelligibilium invenio, quod a nullo praecedentium est inventum:
tamen in addiscendo hoc contingere non potest; non enim possum
addiscere nisi quod docens scivit. Frustra ergo dixit quod ante
addiscere aut invenire intellectus erat in potentia. Sed et si quis
addat, homines semper fuisse secundum opinionem Aristotelis: sequitur
quod non fuerit primus homo intelligens; et sic per phantasmata nullius
species intelligibiles sunt acquisitae in intellectu possibili, sed
sunt species intelligibiles intellectus possibilis aeternae. Frustra
ergo Aristoteles posuit intellectum agentem, qui faceret
intelligibilia in potentia intelligibilia actu. Frustra etiam posuit,
quod phantasmata se habent ad intellectum possibilem sicut colores ad
visum, si intellectus possibilis nihil a phantasmatibus accipit.
Quamvis et hoc ipsum irrationabile videatur, quod substantia separata
a phantasmatibus nostris accipiat, et quod non possit se intelligere
nisi post nostrum addiscere aut intelligere; quia Aristoteles post
verba praemissa subiungit: et ipse seipsum tunc potest intelligere,
scil. post addiscere aut invenire. Substantia enim separata secundum
seipsam est intelligibilis: unde per suam essentiam se intelligeret
intellectus possibilis, si esset substantia separata; nec indigeret ad
hoc speciebus intelligibilibus ei supervenientibus per nostrum
intelligere aut invenire. Si autem haec inconvenientia velint
evadere, dicendo quod omnia praedicta Aristoteles dicit de intellectu
possibili secundum quod continuatur nobis, et non secundum quod in se
est: primo quidem dicendum est quod verba Aristotelis hoc non
sapiunt; immo de ipso intellectu possibili loquitur secundum id quod
est proprium sibi, et secundum quod distinguitur ab agente. Deinde si
non fiat vis de verbis Aristotelis, ponamus, ut dicunt, quod
intellectus possibilis ab aeterno habuerit species intelligibiles, per
quas continuetur nobiscum secundum phantasmata quae sunt in nobis.
Oportet enim quod species intelligibiles quae sunt in intellectu
possibili, et phantasmata quae sunt in nobis, aliquo horum trium
modorum se habeant: quorum unus est, quod species intelligibiles quae
sunt in intellectu possibili, sint acceptae a phantasmatibus quae sunt
in nobis, ut sonant verba Aristotelis; quod non potest esse secundum
praedictam positionem, ut ostensum est. Secundus autem modus est, ut
illae species non sint acceptae a phantasmatibus, sed sint irradiantes
supra phantasmata nostra; puta, si species aliquae essent in oculo
irradiantes super colores qui sunt in pariete. Tertius autem modus
est, ut neque species intelligibiles, quae sunt in intellectu
possibili, sint receptae a phantasmatibus, neque imprimant aliquid
supra phantasmata. Si autem ponatur secundum, scil. quod species
intelligibiles illustrent phantasmata et secundum hoc intelligantur:
primo quidem sequitur quod phantasmata fiunt intelligibilia actu, non
per intellectum agentem, sed per intellectum possibilem secundum suas
species. Secundo, quod talis irradiatio phantasmatum non poterit
facere quod phantasmata sint intelligibilia actu: non enim fiunt
phantasmata intelligibilia actu nisi per abstractionem; hoc autem magis
erit receptio quam abstractio. Et iterum, cum omnis receptio sit
secundum naturam recepti, irradiatio specierum intelligibilium quae
sunt in intellectu possibili, non erit in phantasmatibus quae sunt in
nobis, intelligibiliter, sed sensibiliter et materialiter; et sic nos
non poterimus intelligere universale per huiusmodi irradiationem. Si
autem species intelligibiles intellectus possibilis neque accipiuntur a
phantasmatibus, neque irradiant super ea, erunt omnino disparatae et
nihil proportionales habentes, nec phantasmata aliquid facient ad
intelligendum; quod manifeste repugnat. Sic igitur omnibus modis
impossibile est quod intellectus possibilis sit unus tantum omnium
hominum.
|
|