|
Et videtur quod non.
1. Anselmus enim dicit, quod veritas est rectitudo sola mente
perceptibilis. Sed sensus non est de natura mentis. Ergo veritas non
est in sensu.
2. Praeterea, Augustinus probat in libro LXXXIII
quaestionum, quod veritas corporeis sensibus non cognoscitur; et
rationes eius supra positae sunt. Ergo veritas non est in sensu.
Sed contra, Augustinus, in libro de vera religione, dicit, quod
veritas est qua ostenditur id quod est. Sed id quod est, ostenditur
non tantum intellectui, sed etiam sensui. Ergo veritas non solum est
in intellectu sed etiam in sensu.
Responsio. Dicendum, quod veritas est in intellectu et in sensu,
sed non eodem modo. In intellectu enim est sicut consequens actum
intellectus, et sicut cognita per intellectum. Consequitur namque
intellectus operationem, secundum quod iudicium intellectus est de re
secundum quod est. Cognoscitur autem ab intellectu secundum quod
intellectus reflectitur supra actum suum, non solum secundum quod
cognoscit actum suum, sed secundum quod cognoscit proportionem eius ad
rem: quae quidem cognosci non potest nisi cognita natura ipsius actus;
quae cognosci non potest, nisi natura principii activi cognoscatur,
quod est ipse intellectus, in cuius natura est ut rebus conformetur;
unde secundum hoc cognoscit veritatem intellectus quod supra seipsum
reflectitur. Sed veritas est in sensu sicut consequens actum eius;
dum scilicet iudicium sensus est de re, secundum quod est; sed tamen
non est in sensu sicut cognita a sensu: etsi enim sensus vere iudicat
de rebus, non tamen cognoscit veritatem, qua vere iudicat: quamvis
enim sensus cognoscat se sentire, non tamen cognoscit naturam suam, et
per consequens nec naturam sui actus, nec proportionem eius ad res, et
ita nec veritatem eius. Cuius ratio est, quia illa quae sunt
perfectissima in entibus, ut substantiae intellectuales, redeunt ad
essentiam suam reditione completa: in hoc enim quod cognoscunt aliquid
extra se positum, quodammodo extra se procedunt; secundum vero quod
cognoscunt se cognoscere, iam ad se redire incipiunt, quia actus
cognitionis est medius inter cognoscentem et cognitum. Sed reditus
iste completur secundum quod cognoscunt essentias proprias: unde
dicitur in Lib. de causis, quod omnis sciens essentiam suam, est
rediens ad essentiam suam reditione completa. Sensus autem, qui inter
cetera est propinquior intellectuali substantiae, redire quidem incipit
ad essentiam suam, quia non solum cognoscit sensibile, sed etiam
cognoscit se sentire; non tamen completur eius reditio, quia sensus
non cognoscit essentiam suam. Cuius hanc rationem Avicenna assignat,
quia sensus nihil cognoscit nisi per organum corporale. Non est autem
possibile ut organum corporale medium cadat inter potentiam sensitivam
et seipsam. Sed potentiae insensibiles nullo modo redeunt super
seipsas, quia non cognoscunt se agere, sicut ignis non cognoscit se
calefacere.
Et ex his patet solutio ad obiecta.
|
|