|
Et videtur quod non.
1. Augustinus enim dicit in Lib. Solil., verum est id quod est.
Ergo falsum est id quod non est. Sed quod non est, non est res
aliqua. Ergo nulla res est falsa.
2. Sed dicebat, quod verum est differentia entis; et ita, sicut
verum est quod est, ita et falsum.- Sed contra, nulla differentia
divisiva convertitur cum eo cuius est differentia. Sed verum
convertitur cum ente, ut supra dictum est. Ergo verum non est
differentia divisiva entis, ut res aliqua falsa dici possit.
3. Praeterea, veritas est adaequatio rei et intellectus. Sed omnis
res est adaequata intellectui divino, quia nihil potest esse in se
aliter quam intellectus divinus cognoscit. Ergo omnis res est vera;
ergo nulla res est falsa.
4. Praeterea, omnis res habet veritatem a forma sua; ex hoc enim
homo dicitur verus, quod habet veram hominis formam. Sed nulla est
res quae non habeat aliquam formam, quia omne esse est a forma. Ergo
quaelibet res est vera; ergo nulla res est falsa.
5. Praeterea, sicut se habet bonum et malum, ita se habet verum et
falsum. Sed quia malum invenitur in rebus, malum non substantificatur
nisi in bono, ut Dionysius et Augustinus dicunt. Ergo si falsitas
invenitur in rebus, falsitas non substantificabitur nisi in vero; quod
non videtur esse possibile, quia sic idem esset verum et falsum, quod
est impossibile; sicut idem est homo et album, propter hoc quod albedo
substantificatur in homine.
6. Praeterea, Augustinus in Lib. Soliloq. sic obiicit. Si
aliqua res nominatur falsa: aut hoc est ex eo quod est simile, aut ex
eo quod est dissimile. Si ex eo quod est dissimile, nihil est quod
falsum dici non possit; nihil enim est quod alicui dissimile non sit.
Si ex eo quod simile, omnia reclamant, quae ex eo vera sunt quo
similia. Ergo nullo modo falsitas in rebus inveniri potest.
1. Sed contra. Augustinus ita definit falsum: falsum est quod ad
similitudinem alicuius accommodatum est, et non pertingit ad illud
cuius similitudinem gerit. Sed omnis creatura gerit similitudinem
Dei. Ergo cum nulla creatura pertingat ad ipsum Deum per modum
identitatis, videtur quod omnis creatura sit falsa.
2. Praeterea, Augustinus, in libro de vera religione: omne corpus
est verum corpus, et falsa unitas. Sed hoc pro tanto dicitur, quia
imitatur unitatem, et tamen non est unitas. Cum ergo quaelibet
creatura, secundum quamlibet sui perfectionem, divinam perfectionem
imitetur et ab eo nihilominus in infinitum distet; videtur quod
quaelibet creatura sit falsa.
3. Praeterea, sicut verum convertitur cum ente, ita et bonum. Sed
ex hoc quod bonum convertitur cum ente, non prohibetur quin aliqua res
inveniatur mala. Ergo nec ex hoc quod verum convertitur cum ente,
prohibetur quin aliqua res inveniatur falsa.
4. Praeterea, Anselmus dicit in libro de veritate quod duplex est
propositionis veritas; una quia significat quod accepit significare,
sicut haec propositio: Socrates sedet; significat Socratem sedere,
sive Socrates sedeat, sive non sedeat; alia, quando significat illud
ad quod facta est; est enim ad hoc facta ut significet esse, quando
est; et secundum hoc proprie dicitur enuntiatio vera. Ergo, eadem
ratione, quaelibet res dicetur vera, quando implet hoc ad quod est;
falsa autem quando non implet. Sed omnis res quae deficit a fine suo,
non implet illud propter quod est. Cum ergo multae res sint tales,
videtur quod multae sint falsae.
Responsio. Dicendum, quod sicut veritas consistit in adaequatione
rei et intellectus, ita falsitas consistit in eorum inaequalitate.
Res autem comparatur ad intellectum divinum et humanum, ut supra
dictum est; intellectui autem divino comparatur uno modo sicut
mensuratum mensurae, quantum ad ea quae in rebus positive dicuntur vel
inveniuntur, quia omnia huiusmodi ab arte divini intellectus
proveniunt; alio modo sicut cognitum ad cognoscens; et sic etiam
negationes et defectus divino intellectui adaequantur, quia omnia
huiusmodi Deus cognoscit, quamvis ea non causet. Patet ergo quod res
qualitercumque se habeat sub quacumque forma existat, vel privatione
aut defectu, intellectui divino adaequatur. Et sic patet quod res
quaelibet in comparatione ad intellectum divinum vera est, unde
Anselmus dicit in Lib. de veritate: est igitur veritas in omnium
quae sunt essentia, quia hoc sunt quod in summa veritate sunt. Unde
per comparationem ad intellectum divinum nulla res potest dici falsa;
sed secundum comparationem ad intellectum humanum invenitur interdum
inaequalitas rei ad intellectum quae quodammodo ex ipsa re causatur;
res enim notitiam sui facit in anima per ea quae de ipsa exterius
apparent, quia cognitio nostra a sensu initium sumit, cui per se
obiectum sunt sensibiles qualitates; unde et in I de anima dicitur,
quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est:
et ideo quando in aliqua re apparent sensibiles qualitates demonstrantes
naturam quae eis non subest, dicitur res illa esse falsa; unde
Philos. dicit VI Metaph., quod illa dicuntur falsa quae nata sunt
videri aut qualia non sunt, aut quae non sunt; sicut dicitur aurum
falsum, in quo exterius apparet color auri, et alia huiusmodi
accidentia, cum tamen interius natura auri non subsit. Nec tamen res
est hoc modo causa falsitatis in anima, quod necessario falsitatem
causet; quia veritas et falsitas praecipue in iudicio animae existunt,
anima vero in quantum de rebus iudicat, non patitur a rebus, sed magis
quodammodo agit. Unde res non dicitur falsa quia semper de se faciat
falsam apprehensionem, sed quia nata est facere per ea quae de ipsa
apparent. Sed quia, ut dictum est comparatio rei ad intellectum
divinum est ei essentialis, et secundum eam per se dicitur vera; sed
comparatio ad intellectum humanum est ei accidentalis, secundum quam
non dicitur absolute vera sed quasi secundum quid et in potentia, ideo
simpliciter loquendo omnis res est vera, et nulla res est falsa; sed
secundum quid, scilicet in ordine ad intellectum nostrum, aliquae res
dicuntur falsae; et ita oportet rationibus utriusque partis
respondere.
Ad primum ergo dicendum, quod ista definitio, verum est id quod est,
non perfecte exprimit rationem veritatis, sed quasi materialiter
tantum, nisi secundum quod li esse significat affirmationem
propositionis, ut scilicet dicatur id esse verum quod sic esse dicitur
vel intelligitur ut in rebus est; et sic etiam falsum dicatur quod non
est, id est quod non est ut dicitur vel intelligitur; et hoc in rebus
inveniri potest.
Ad secundum dicendum, quod verum, proprie loquendo, non potest esse
differentia entis; ens enim non habet aliquam differentiam, ut
probatur in III Metaph.; sed aliquo modo verum se habet ad ens per
modum differentiae, sicut et bonum; in quantum, videlicet, exprimunt
aliquid circa ens quod nomine entis non exprimitur; et secundum hoc
intentio entis est indeterminata respectu intentionis veri; et sic
intentio veri comparatur ad intentionem entis quodammodo ut differentia
ad genus.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa concedenda est; procedit enim de
re in ordine ad intellectum divinum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis quaelibet res habeat aliquam
formam, non tamen omnis res habet illam formam cuius indicia exterius
ostenduntur per sensibiles qualitates; et secundum haec falsa dicitur,
in quantum de se falsam existimationem facere apta nata est.
Ad quintum dicendum, quod aliquid existens extra animam pro tanto
dicitur falsum, ut ex dictis, in corp. art., patet, quia natum est
de se facere falsam existimationem, quod autem nihil est non est natum
de se facere aliquam extimationem quia non movet virtutem cognitivam;
unde oportet quod illud quod falsum dicitur, aliquod ens sit. Unde
cum omne ens, in quantum huiusmodi, sit verum, oportet falsitatem in
rebus existentem, supra aliquam veritatem fundari; unde dicit
Augustinus in Lib. Soliloquiorum, quod tragoedus qui repraesentat
alienas personas in theatris, non esset falsus, (Hector) nisi esset
verus tragoedus; similiter equus pictus non esset falsus equus, nisi
esset pura pictura. Nec tamen sequitur contradictoria esse vera, quia
affirmatio et negatio, secundum quas dicitur verum et falsum, non
referuntur ad idem.
Ad sextum dicendum, quod res falsa dicitur secundum quod nata est
fallere; cum autem fallere dico, significo actionem quamdam defectum
inducentem. Nihil autem natum est agere nisi secundum quod est ens;
omnis autem defectus est non ens. Unumquodque autem, secundum quod
est ens, habet similitudinem veri; secundum autem quod non est,
recedit ab eius similitudine. Et ideo hoc quod dico fallere, quantum
ad id quod importat de actione, originem habet ex similitudine; sed
quantum ad id quod importat defectum, in quo formaliter ratio
falsitatis consistit, ex dissimilitudine surgit; et ideo dicit
Augustinus in Lib. de vera religione, quod ex dissimilitudine
falsitas oritur.
Ad primum ergo eorum quae contra obiiciuntur, dicendum, quod non ex
qualibet similitudine nata est anima decipi, sed ex magna
similitudine, in qua dissimilitudo de facili inveniri non potest; et
ideo ex similitudine maiori vel minori decipitur anima secundum maiorem
vel minorem perspicacitatem ad dissimilitudinem inveniendum. Nec tamen
simpliciter debet enuntiari aliqua res falsa ex eo quod quemcumque in
errorem inducit; sed ex eo quod nata est plures vel sapientes nata est
fallere. Creaturae autem, quamvis aliquam Dei similitudinem gerant
in seipsis, tamen maxima dissimilitudo subest, ut non nisi ex magna
insipientia contingat quod ex tali similitudine mens decipiatur. Unde
ex praedicta similitudine et dissimilitudine creaturarum ad Deum non
sequitur quod omnes creaturae debeant dici falsae.
Ad secundum dicendum, quod quidam existimaverunt Deum esse corpus;
et cum Deus sit unitas, qua omnia sunt unum, existimaverunt per
consequens corpus esse unitatem ipsam, propter ipsam similitudinem
unitatis. Secundum hoc ergo corpus falsa unitas dicitur, in quantum
aliquos in errorem induxit vel inducere potuit, ut unitas crederetur.
Ad tertium dicendum, quod duplex est perfectio; scilicet prima, et
secunda: prima perfectio est forma uniuscuiusque, per quam habet
esse; unde ab ea nulla res destituitur dum manet; secunda perfectio
est operatio, quae est finis rei, vel id per quod ad finem devenitur
et hac perfectione interdum res destituitur. Ex prima autem
perfectione resultat ratio veri in rebus; ex hoc enim quod res formam
habet, artem divini intellectus imitatur, et sui notitiam in anima
gignit. Sed ex perfectione secunda consequitur in ipsa ratio
bonitatis, quae consurgit ex fine; et ideo malum simpliciter invenitur
in rebus, non autem falsum.
Ad quartum dicendum, quod secundum philosophum in VI Ethic.,
ipsum verum est bonum intellectus; secundum hoc enim intellectus
operatio est perfecta, quod sua conceptio est vera; et quia enuntiatio
est signum intellectus, ideo veritas eius est finis ipsius. Non autem
ita est in rebus aliis; et propter hoc non est simile.
|
|