|
Et videtur quod non.
1. Intellectus enim semper est rectus, ut dicitur in III de
anima. Sed intellectus est superior pars in homine. Ergo et aliae
partes eius rectitudinem sequuntur, sicut et in mundo maiori inferiora
disponuntur secundum superiorum motum. Ergo et sensus, qui est
inferior pars animae, semper erit rectus: non ergo in eo erit
falsitas.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera Relig.: ipsi
oculi non fallunt nos; non enim enuntiare possunt animo nisi
affectionem suam. Quod si et omnes corporis sensus ita enuntiant ut
afficiuntur, quid ab eis amplius exigere debemus ignoro. Ergo in
sensibus non est falsitas.
3. Praeterea, Anselmus in Lib. de veritate dicit: videtur mihi
veritas vel falsitas in sensu esse, sed in opinione; et sic habetur
propositum.
1. Sed contra. Est quod Anselmus dicit: est quidem in sensibus
nostris veritas, sed non semper; nam fallunt nos aliquando.
2. Praeterea, secundum Augustinum in Lib. Soliloquiorum, falsum
solet dici quod a verisimilitudine longe abest, sed tamen habet ad
verum nonnullam imitationem. Sed sensus habet quandoque similitudinem
aliquarum rerum, quae non sunt ita in rerum natura; sicut est
quandoque quod unum duo videatur, ut cum oculus comprimitur. Ergo in
sensu est falsitas.
3. Sed dicebat, quod sensus non decipitur in propriis sensibilibus,
sed de communibus.- Sed contra, quandocumque aliquid apprehenditur
de aliquo aliter quam sit, est apprehensio falsa. Sed quando corpus
album videtur mediante vitro viridi, sensus apprehendit aliter quam
sit, quia apprehendit illud ut viride, et ita iudicat, nisi superius
iudicium adsit, per quod falsitas detegatur. Ergo sensus decipitur
etiam in propriis sensibilibus.
Responsio. Dicendum, quod cognitio nostra quae a rebus initium
sumit, hoc ordine progreditur, ut primo incipiatur in sensu, et
secundo perficiatur in intellectu; ut sic sensus inveniatur quodammodo
medius inter intellectum et res: est enim, rebus comparatus, quasi
intellectus; et intellectui comparatus, quasi res quaedam: et ideo in
sensu dicitur esse veritas vel falsitas dupliciter. Uno modo secundum
ordinem sensus ad intellectum; et sic dicitur sensus esse falsus vel
verus sicut et res; in quantum, videlicet, faciunt existimationem
veram in intellectu, vel falsam. Alio modo secundum ordinem sensus ad
res; et sic dicitur esse veritas vel falsitas in sensu, sicut et in
intellectu; in quantum videlicet iudicat esse quod est, vel quod non
est. Si ergo loquamur de sensu secundum primum modum, sic in sensu
quodammodo est falsitas, et quodammodo non est falsitas: sensus enim
et est res quaedam in se, et est indicativum alterius rei. Si ergo
comparetur ad intellectum secundum quod est res quaedam, sic nullo modo
est falsitas in sensu intellectui comparato: quia secundum quod sensus
disponitur, secundum hoc dispositionem suam intellectui demonstrat;
unde Augustinus dicit in auctoritate inducta, quod non possunt animo
enuntiare nisi affectionem suam. Si autem comparetur ad intellectum
secundum quod est repraesentativum rei alterius, cum quandoque
repraesentet ei aliter quam sit, secundum hoc sensus falsus dicitur,
in quantum natus est facere falsam existimationem in intellectu,
quamvis non necessario faciat, sicut et de rebus dictum est: quia
intellectus iudicat sicut de rebus, ita et de his quae a sensibus
offeruntur. Sic ergo sensus intellectui comparatus semper facit veram
existimationem in intellectu de dispositione propria, sed non semper de
dispositione rerum. Si autem consideretur sensus secundum quod
comparatur ad res, tunc in sensu est falsitas et veritas per modum quo
est in intellectu. In intellectu autem primo et principaliter
invenitur veritas et falsitas in iudicio componentis et dividentis; sed
in formatione quidditatum non nisi per ordinem ad iudicium quod ex
formatione praedicta consequitur; unde et in sensu proprie veritas et
falsitas dicitur secundum hoc quod iudicat de sensibilibus; sed
secundum hoc quod sensibile apprehendit, non est ibi proprie veritas
vel falsitas sed solum secundum ordinem ad iudicium; prout scilicet ex
apprehensione tali natum est sequi tale vel tale iudicium. Sensus
autem iudicium de quibusdam est naturale, sicut de propriis
sensibilibus; de quibusdam autem quasi per quamdam collationem, quam
facit in homine vis cogitativa, quae est potentia sensitivae partis,
loco cuius in aliis animalibus est aestimatio naturalis; et sic iudicat
vis sensitiva de sensibilibus communibus et de sensibilibus per
accidens. Naturalis autem actio alicuius rei semper est uno modo,
nisi per accidens impediatur, vel propter defectum intrinsecus, vel
extrinsecus impedimentum; unde sensus iudicium de sensibilibus propriis
semper est verum, nisi sit impedimentum in organo, vel in medio; sed
de sensibilibus communibus vel per accidens interdum iudicium sensus
fallitur. Et sic patet qualiter in iudicio sensus potest esse
falsitas. Sed circa apprehensionem sensus sciendum est, quod est
quaedam vis apprehensiva, quae apprehendit speciem sensibilem sensibili
re praesente, sicut sensus proprius; quaedam vero quae apprehendit eam
re absente, sicut imaginatio; et ideo semper sensus apprehendit rem ut
est, nisi sit impedimentum in organo, vel in medio; sed imaginatio ut
plurimum apprehendit rem ut non est, quia apprehendit eam ut
praesentem, cum sit absens; et ideo dicit philosophus in IV
Metaph., quod sensus non est dicens falsitatis, sed phantasia.
Ad primum ergo dicendum, quod in maiori mundo superiora nihil
accipiunt ab inferioribus, sed e converso; sed in homine intellectus,
qui est superior, aliquid accipit a sensu; et ideo non est simile.
Ad alia patet solutio de facili ex dictis.
|
|