|
Et videtur quod non.
1. Quia intellectus habet duas operationes: scilicet unam qua format
quidditates, in qua non est falsum, ut philosophus dicit in III de
anima; aliam qua componit et dividit; et in hac etiam non est falsum,
ut patet per Augustinum in Lib. de vera religione, qui dicit sic:
nec quisquam intelligit falsa. Ergo falsitas non est in intellectu.
2. Praeterea, Augustinus in libro LXXXIII quaestionum,
quaestio 32: omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non
intelligit. Ergo in intellectu non potest esse falsitas.
3. Item Algazel dicit: aut intelligimus aliquid sicut est, aut non
intelligimus. Sed quicumque intelligit rem sicut est, vere
intelligit. Ergo intellectus semper est verus; ergo non est in eo
falsitas.
Sed contra est quod philosophus dicit in III de anima, quod ubi est
compositio intellectuum, ibi iam verum et falsum est. Ergo falsitas
invenitur in intellectu.
Responsio. Dicendum, quod nomen intellectus sumitur ex hoc quod
intima rei cognoscit; est enim intelligere quasi intus legere: sensus
enim et imaginatio sola accidentia exteriora cognoscunt; solus autem
intellectus ad interiora et essentiam rei pertingit. Sed ulterius
intellectus ex essentiis rerum apprehensis diversimode negotiatur
ratiocinando et inquirendo. Nomen ergo intellectus dupliciter accipi
potest. Uno modo secundum quod se habet ad hoc tantum a quo primo
nomen impositum fuit; et sic dicimur proprie intelligere cum
apprehendimus quidditatem rerum, vel cum intelligimus illa quae statim
nota sunt intellectui notis rerum quidditatibus, sicut sunt prima
principia, quae cognoscimus dum terminos cognoscimus; unde et
intellectus habitus principiorum dicitur. Quidditas autem rei est
proprium obiectum intellectus; unde, sicut sensus sensibilium
propriorum semper verus est, ita et intellectus in cognoscendo quod
quid est ut dicitur in III de anima. Sed tamen per accidens potest
ibi falsitas accidere, in quantum, videlicet, intellectus falso
componit et dividit; quod dupliciter contingit: vel in quantum
definitionem unius attribuit alteri, ut si animal rationale mortale
conciperet quasi definitionem asini; vel in quantum coniungit partes
definitionis ad invicem, quae coniungi non possunt, ut si conciperet
quasi definitionem asini animal irrationale immortale; haec enim est
falsa: aliquod animal irrationale est immortale. Et sic patet quod
definitio non potest esse falsa, nisi in quantum implicat affirmationem
falsam. Hic autem duplex modus falsitatis tangitur in V Metaph.
Similiter nec in primis principiis intellectus ullo modo decipitur.
Unde patet quod si intellectus accipiatur secundum illam actionem a qua
nomen intellectus imponitur, non est in intellectu falsitas. Alio
modo potest accipi intellectus communiter, secundum quod ad omnes
operationes se extendit, et sic comprehendit opinionem et
ratiocinationem; et sic in intellectu est falsitas; nunquam tamen si
recte fiat resolutio in prima principia.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|